Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

hominum sine te esse potuisset ! Tu urbes peperisti: tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti: tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti: tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus; a te opem petimus: tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex praeceptis tuis actus, peccanti immortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur, quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es, et terrorem mortis sustulisti? Cic., Tusc., V. ii. 5.

5. A Sketch of the Progress of Philosophy.

Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui quum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissimis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orirentur, quove reciderent: studioseque ab his siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo, et in urbibus collocavit, et in domos etiam introduxit, et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. Cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo, Platonis memoria et litteris consecrata, plura genera effecit dissentientium philosophorum. E quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus. Quem morem quum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe, et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quatridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus: quinto autem die, quum eodem loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus. Cic., Tusc., V. iv. 10, 11.

6. Criticism of the Epicurean Logic.

Hoc persaepe facitis, ut, quum aliquid non verisimile dicatis et effugere reprehensionem velitis, afferatis aliquid, quod omnino

ne fieri quidem possit; ut satius fuerit illud ipsum, de quo ambigebatur, concedere, quam tam impudenter resistere. Velut Epicurus, quum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius; invenit, quo modo necessitatem effugeret, quod videlicet Democritum fugerat. Ait atomum, quum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paullulum. Hoc dicere turpius est, quam illud, quod vult, non posse defendere. Idem facit contra Dialecticos: a quibus quum traditum sit, in omnibus disiunctionibus, in quibus, aut etiam, aut non, poneretur, alterutrum verum esse: pertimuit, ne, si concessum esset huiusmodi aliquid, Aut vivet cras aut non vivet Epicurus, alterutrum fieret necessarium : totum hoc, aut etiam, aut non, negavit esse necessarium. Quo quid dici potest obtusius? Urgebat Arcesilas Zenonem, quum ipse falsa omnia diceret, quae sensibus viderentur: Zeno autem, nonnulla visa esse falsa, non omnia. Timuit Epicurus, ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum; omnes sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum, nisi callide. Graviorem enim plagam accipiebat, ut leviorem repelleret. Idem facit in natura Deorum. Dum individuorum corporum concretionem fugit, ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus Deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. Cic., De Nat. Deor., I. xxv. 44, 69-71.

7. Cicero's Scheme of Roman Philosophy.

Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere reipublicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus: quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. Quumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut, quid a quoque, et quid contra quemque philosophum diceretur, intelligi posset. Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte; secundus de tolerando dolore; de aegritudine lenienda tertius; quartus de reliquis animi perturbationibus; quintus eum locum complexus est, qui totam

philosophiam maxime illustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. Quibus [rebus] editis tres libri perfecti sunt de natura Deorum, in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plene esset cumulateque perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere. Quibus (ut est in animo) de fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de Republica, quos tunc scripsimus, quum gubernacula reipublicae tenebamus. Magnus locus philosophiaeque proprius, a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur : ceteris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de Senectute misimus. In primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero ponendus est. Quumque Aristoteles, itemque Theophrastus, excellentes viri quum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eumdem numerum referendi videntur. Ita tres erunt de Oratore: quartus Brutus: quintus Orator. Adhuc haec erant. Ad reliqua alacri tendebamus animo; sic parati, ut, nisi quae caussa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris illustratus pateret. Cic., De Divin., II. i., ii. 1-4.

8. On the Value of the Senses as giving the Truest
Impressions of Things.

Ordiamur igitur a sensibus. Quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat, contentane sit suis integris incorruptisque sensibus, an postulet melius aliquid; non videam, quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam. Non enim is sum, qui, quidquid videtur, tale dicam esse, quale videatur. Epicurus hoc videret et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes, et omnia removentur, quae obstant et impediunt. Itaque et lumen mutari saepe volumus, et situs earum rerum, quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus; multaque facimus sque eo, dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore: ut nemo sit nostrum, qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.

F

Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est, quin cernat, quanta vis sit in sensibus? Cic., Acad. Prior., II. vii. 19, 20.

9. The Sensible Impression is the Criterion of Truth.
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
An sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
Qui capiti ipse sua in statuit vestigia sese.

Et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
Quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
Unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
Notitiam veri quae res falsique crearit
Et dubium certo quae res differre probarit.
Invenies primis ab sensibus esse creatam
Notitiem veri neque sensus posse refelli.
Nam majore fide debet reperirier illud,
Sponte sua veris quod possit vincere falsa.
Quid majore fide porro quam sensus haberi
Debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
Dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
Qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
Tactus an hunc porro tactum sapor arguet oris,
An confutabunt nares oculive revincent?

Non, ut opinor, ita est. Nam seorsum cuique potestas
Divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est

Et quod molle sit et gelidum fervensve seorsum
Et seorsum varios rerum sentire colores

Et quae cumque coloribu' sint coniuncta videre.
Seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
Nascuntur, sorsum sonitus. Ideoque necesse est
Non possint alios alii convincere sensus.

Nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
Aequa fides quoniam debebit semper haberi.

Proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.

Lucr., iv. 469-499.

10. An Attitude of Independent Criticism is more Philosophical than an Unquestioning Acceptance of any System.

Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus, eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine caussa et antiquissimi et doctissimi

invenire se posse, quod cuperent, diffisi sint: tamen nec illi defecerunt, neque nos studium exquirendi defatigati relinquimus: neque nostrae disputationes quidquam aliud agunt, nisi ut, in utramque partem dicendo, eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit, aut ad id quam proxime accedat. Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quidquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas: nec, ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus, necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur astricti, quam, quid esset optimum, iudicare potuerunt: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuipiam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti, de rebus incognitis iudicant, et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam, tamquam ad saxum, adhaerescunt. Nam, quod dicunt omnia se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent: (statuere enim, qui sit sapiens, vel maxime videtur esse sapientis) sed aut, ut potuerunt, omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt; aut re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed, nescio quo modo, plerique errare malunt, eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere, quam sine pertinacia, quid constantissime dicatur, exquirere. Cic., Acad. Prior, II. iii. 7-9.

11. "Nullius addictus iurare in verba magistri."

Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto, quam formosum putarem, si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicii: et si modo iudicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescunque sunt, tu illos sic lege, tanquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero: multum magnorum virorum indicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt: et invenissent forsitan necessaria, nisi et superflua quaesissent. Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, et captiosae disputationes, quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos, et ambiguam significationem verbis illigamus, deinde dissolvimus. Tantum nobis vacat? iam vivere, iam mori scimus? Tota illo mente

« ZurückWeiter »