Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25. "Dancer" an opprobrious Epithet.

Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si vere obiicitur, vehementis accusatoris: sin falso, maledici conviciatoris. Quare, quum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, arripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum aliquo convivio, neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere, quibus praeterea vitiis affectum esse necesse sit eum, cui vere istud obiici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine, neque in convivio moderato atque honesto. Tempestivi convivii, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis id, quod necesse est omnium vitiorum esse postremum : relinquis illa, quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest. Nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur: et, quum ea non reperiantur, quae voluptatis nomen habent, quaeque vitiosa sunt: in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest? nihil, inquam, omnino, iudices. Sic a me consul designatus defenditur, ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur. Bene habet: iacta sunt fundamenta defensionis. Cic., Mur., vi. 13, 14.

26. The Orator Crassus retorts upon Brutus.

Quum enim Brutus duos lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et quum contraria inter sese de republica capita contulisset, noster hic facetissime tres patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. Ex libro primo, forte evenit, ut in Privernati essemus. "Brute, testificatur pater, se tibi Privernatem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo, in Albana eramus ego et Marcus filius. 'Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat, ne, quum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit (tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri), in Tiburti forte assedimus ego et Marcus filius. "Ubi sunt ii

66

fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te," inquit, "iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Cic., de Or., II. lv. 223, 224.

27. Bons mots.-Puns on Words.

Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant zaporoμacía», ut “Nobiliorem, mobiliorem" Cato: aut, ut idem, quum cuidam dixisset, “Eamus deambulatum :" et ille: "quid opus fuit de?” “Immo vero," inquit, "quid opus fuit te?" aut eiusdem responsio illa: "Si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam interpretatio nominis habet acumen, quum ad ridiculum convertas, quamobrem ita quis vocetur; ut ego nuper, Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo Martio nomen invenisse. Atque haec omnia verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est, vel paullulum immutatus; aut aliqua pars versus, ut Statius Scauro stomachanti; (ex quo sunt nonnulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:)

"St', tacete, quid hóc clamoris? quíbu' nec mater, néc pater, Tánta confidéntia? auferte istanc enim supérbiam.”

Nam in Caelio sane etiam ad caussam utile fuit tuum illud, Antoni, quum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,

"Sentin' senem esse táctum triginta minis?"

In hoc genus coniiciuntur proverbia, ut illud Scipionis, quum Asellus omnes provincias stipendia merentem se peragrasse gloriaretur: "Agas asellum," et cetera. Cic., de Or., II. lxiii. lxiv. 256-258.

28. Bons mots.-Puns on the Sense of Words.

Est autem ex hoc genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset: "Tu vero," inquisti, "molestus non eris. Iubebis igitur, te," inquit, "suscitari?" et tu: "Certe negaram te molestum futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod

aiunt Maluginensem illum M. Scipionem, quum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset: "Dic de L. Manlio: Virum bonum," inquit, "egregiumque civem esse arbitror." Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni; quum ille: "Ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule," inquit, "ex mei animi sententia." Cic., de Or., II. lxiv. 259, 260.

29. Bons Mots.-Personalities.

Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam: "Iam ostendam, cuiusmodi sis:" quum ille, "Ostende, quaeso;" demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus: risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est: ut quum Tito Pinario, mentum in dicendo intorquenti, "tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Cic., de Or., II. lxvi. 266.

30. Bons Mots.-Humorous Misapprehension.

Ex quo genere est etiam, non videri intelligere quod intelligas, ut Pontidius: "Qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur? Tardum!" ut ego, qui in delectu Metello, quum excusationem oculorum a me non acciperet, et dixisset: "Tu igitur nihil vides? Ego vero," inquam, "a porta Esquilina video villam tuam :" ut illud Nasicae, qui quum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quaereret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius, "Quid? ego non cognosco," inquit, "vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" Cic., de Or., II. lxviii. 275, 276.

31. Bons Mots.-Ingenious Misinterpretation.

Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne: ut, quum Scaurus accu

saret Rutilium ambitus, quum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras, A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutilii; Rutilius autem, "ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, quum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari." "Quid ergo ?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius." Cic., de Or., II. lxix. 280.

32. Bons Mots.-The Surprise (wapa #poodoxíα).

Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem; cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appii maioris illius, qui in senatu, quum ageretur de agris publicis et de lege Thoria, et premeretur Lucilius ab iis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "Non est," inquit, "Lucilii pecus illud: erratis:" (defendere Lucilium videbatur) "ego liberum puto esse; qua lubet, pascitur." Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: quum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset, Eiero," inquit: "iniquus est." Quum esset admurmuratum, "Ah," inquit, "P. C. non ego mihi illum iniquum ciero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil facetius: quum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset: "Potest fieri," inquit, "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit." Annuit Silus. "Potest etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite annuit, ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit, "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, et iocus est familiaris: "Sapiens si algebis, tremes;" et alia permulta. Cic., de Or., II. lxx. 284, 285.

33. Ridicule of Luxury.

Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
Plumato amictus aureo Babylonico,
Gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
Pietaticultrix gracilipes crotalistria
Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
Nequitiae nidum in caccabo fecit modo.

Quo margarita cara vitribaca Indica ?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
Tollat pedes indomita in strato extraneo?

Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis.

Aequum est induere nuptam ventum textilem,

Palam prostare nudam in nebula linea ?

Publit. Syr., ap. Petr., Sat., lv. 19–34.

In quo

34. A Bridge to throw Fools from.

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes, sed vereris inepta
Crura ponticuli assulitantis inredivivus
Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat:
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
vel Salisubsuli sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque:
Verum totius ut lacus putidaeque paludis
Lividissima maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit, pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna.
Quoi quum sit viridissimo nupta flore puella
Et puella tenellulo delicatior haedo
Asservanda nigerrimis diligentius uvis:
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
In fossa Liguri iacet subpernata securi,

Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam:
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.

Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere coeno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

Catull., xix.

« ZurückWeiter »