Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sed tua nunc volucres adstant super ossa marinae,
Nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est.
Infelix Aquilo, raptae timor Orithyae,

Quae spolia ex illo tanta fuere tibi?

Aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?
Portabat sanctos alveus iste viros.

O centum aequoreae Nereo genitore puellae.
Et tu materno tacta dolore Theti,
Vos decuit lasso supponere brachia mento:
Non poterat vestras ille gravare manus.
Reddite corpus humo, positaque in gurgite vita
Paetum sponte tua vilis arena tegas;
Et quoties Paeti transibit nauta sepulcrum,
Dicat: "Et audaci tu timor esse potes.'
Ite, rates curvas et leti texite causas:

[ocr errors]

Ista per humanas mors venit acta manus.
Terra parum fuerat fatis adiecimus undas:
Fortunae miseras auximus arte vias.
Ancora te teneat, quem non tenuere Penates?
Quid meritum dicas, cui sua terra parum est?
Natura insidians pontum substravit avaris ;
Ut tibi succedat, vix semel esse potest.
Quod si contentus patrio bove verteret agros,
Verbaque duxisset pondus habere mea;
Viveret ante suos dulcis conviva penates
Pauper, at in terra, nil ubi flere potest.

Prop., III. v. 21-48 and 67-70.

54. The Shade of Cornelia exhorts her Husband and Children to Mutual Affection.

Nunc tibi commendo, communia pignora, natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo.

Fungere maternis vicibus, pater. Illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.

Oscula quum dederis tua flentibus, adiice matris:
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Et, si quid doliturus eris, sine testibus illis;
Quum venient, siccis oscula falle genis.
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges:
Somniaque in faciem credita saepe meam.
Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
Ut responsurae singula verba iace.

Seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
Sederit et nostro cauta noverca toro,
Coniugium, pueri, laudate et ferte paternum;
Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis: collata priori
Vertet in offensas libera verba suas.
Seu memor ille mea contentus manserit umbra
Et tanti cineres duxerit esse meos :

Discite venturam iam nunc sentire senectam,
Caelibis ad curas nec vacet ulla via.

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos:
Prole mea Paullum sic iuvet esse senem.

Prop., IV. xi. 73-96.

55. Deianira to Hercules.

Sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit
Fama, virum tunicae tabe perire meae.
Hei mihi, quid feci? quo me furor egit amantem?
Impia quid dubitas Deïanira mori?

An tuus in media coniux lacerabitur Oeta!
Tu, sceleris tanti caussa, superstes eris?
Si quid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
Credar; coniugii mors mea pignus erit.
Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem.
Impia quid dubitas Deïanira mori?
Heu devota domus! solio sedet Agrios alto:
Oenea desertum nuda senecta premit.
Exulat ignotis Tydeus germanus in oris.
Alter fatali vivus in igne fuit.

Exegit ferrum sua per praecordia mater.

Impia quid dubitas Deïanira mori?

Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti,

Ne videar fatis insidiata tuis.

Nessus, ut est avidum percussus arundine pectus,
Hic, dixit, vires sanguis amoris habet.
Illita Nesseo misi tibi texta veneno.
Impia quid dubitas Deïanira mori?

Iamque vale, seniorque pater, germanaque Gorge,
Et patria, et patriae frater ademte tuae;
Et tu lux oculis hodierna novissima nostris,
Virque, sed o possis! et puer Hylle, vale.

Ov., Her., ix. 143-168.

56. Medea to Jason.

Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum:
Vix illud radiis solis adire licet.

Sunt in eo, fuerantque diu, delubra Dianae:
Aurea barbarica stat dea facta manu.

Nostin', an exciderunt mecum loca? Venimus illuc;
Orsus es infido sic prior ore loqui:

Ius tibi et arbitrium nostrae Fortuna salutis
Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
Perdere posse sat est, si quem iuvat ipsa potestas.
Sed tibi servatus gloria maior ero.

Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen;
Per genus et numen cuncta videntis avi;
Per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae;
Et si forte alios gens habet ista deos:
O virgo, miserere mei; miserere meorum!
Effice me meritis tempus in omne tuum.
Quod si forte virum non dedignare Pelasgum;
(Sed mihi tam faciles unde meosque deos?)
Spiritus ante meus tenues vanescat in auras,
Quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
Conscia sit Iuno, sacris praefecta maritis,
Et dea, marmorea cuius in aede sumus.
Haec animum (et quota pars haec sunt?) movere puellae
Simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.

Vidi etiam lacrimas: an pars et fraudis in illis ?

Sic cito sum verbis capta puella tuis.

Ov., Her., xii. 67-92.

57. The Prophecy of Carmentis.

Dique petitorum, dixit, salvete locorum;
Tuque novos caelo terra datura deos:
Fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum nymphae, Naïadumque chori;
Este bonis avibus visae natoque mihique:
Ripaque felici tacta sit ista pede.

Fallor? an hi fient ingentia moenia colles?
Iuraque ab hac terra caetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum ?

Et iam Dardaniae tangent haec littora pinus.
Hic quoque caussa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges.
Obruet hostiles ista ruina domos.

Urite victrices Neptunia Pergama flammae;

Nunc minor hic, toto est altior orbe cinis. Iam pius Aeneas sacra, et, sacra altera, patrem, Afferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.

Ov., Fast., i. 509-528.

58. Panegyric of Augustus.

Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
Dum canimus sacras alterno pectine Nonas.
Maximus hinc Fastis accumulatur honos.
Deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
Quid volui demens elegis imponere tantum

Ponderis Heroi res erat ista pedis.
Sancte Pater patriae, tibi Plebs, tibi Curia nomen
Hoc dedit; hoc dedimus nos tibi nomen, Eques.
Res tamen ante dedit. Sero quoque vera tulisti
Nomina: iam pridem tu Pater orbis eras.
Hoc tu per terras, quod in aethere Iupiter alto,
Nomen habes. Hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedas: facit hic tua magna tuendo
Moenia: tu dederas transilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit.
Hoc duce Romanum est Solis utrumque latus.
Tu breve nescio quid victae telluris habebas;
Quodcunque est alto sub Iove, Caesar habet.
Tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas.
Tu recipis luco, repulit ille nefas.

Vis tibi grata fuit: florent sub Caesare leges.
Tu Domini nomen, Principis ille tenet.
Te Remus incusat; veniam dedit hostibus ille.
Caelestem fecit te pater; ille patrem.

Ov., Fast., ii. 119-144

59. Medea's Soliloquy.

Frustra, Medea, repugnas;

Nescio quis deus obstat, ait: mirumque, nisi hoc est,
Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur ?
Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,
Ne pereat, timeo? Quae tanti caussa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. Si possem,
sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis: aliudque cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora proboque:
Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
Ureris, et thalamos alieni concipis orbis?

Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille
Occidat, in dis est: vivat tamen; idque precari
Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iason?
Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas,
Et genus, et virtus? Quem non, ut caetera desint,
Forma movere potest? Certe mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore,
Concurretque suae segeti tellure creatis
Hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tunc me de tigride natam,
Tunc ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum,
Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes sine me det lintea ventis,
Virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis,
Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri.
Et dabit ante fidem: cogamque in foedera testes
Esse deos. Quid tuta times? Accingere et omnem
Pelle moram.

Ov., Met., vii. 11–48.

« ZurückWeiter »