Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hi suum casum, illi suorum miserabantur. Erant qui metu mortis mortem precarentur. Multi ad deos manus tollere: plures, nusquam iam deos ullos, aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt, qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant, qui Miseni fuisse, illud ruisse, illud ardere, falso, sed credentibus, nuntiabant. Paullum reluxit; quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit: tenebrae rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus: operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari, non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire, misero, magno tamen mortalitatis solatio credidissem. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve decessit: mox dies vere, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, quum deficit, solet. Occurrebant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia, altoque cinere, tanquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcunque corporibus, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Plin., Epp., VI. xx.

161. Pliny consults Trajan about the Christians.

Sollemne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam: ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant: deturne poenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit: nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad me tauquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, "an essent Christiani?" Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecunque esset, quod faterentur, pervicaciam certe, et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae: quos, quia cives Romani erant, annotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos, aut fuisse. Quum, praeeunte me, deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram

cum simulacris numinum afferri, thure ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo; quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani: ego dimittendos putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt fuisse quidem, sed desiisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam, deorumque simulacra venerati sunt: ii et Christo maledixerunt. Affirmabant autem, hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capien dum cibum, promiscuum tamen, et innoxium: quod ipsum facere desiisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam et immodicam, ideoque, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est: quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat

prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti: passimque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emtor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit poenitentiae locus. Plin., Epp., X. xcvi.

162. Trajan's Reply.

Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis caussis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex poenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli, nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est. Plin., Epp., X. xcvii.

163. Trajan's prompt Punishment of the Informers.

At tu, Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis exsecrabili reddidisti! Vidimus delatorum iudicium, quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum, sed forum insederant: nulla iam testamenta secura, nullus status certus: non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum principum avaritia. Advertisti oculos, atque ut ante castris, ita postea pacem foro reddidisti: exscidisti intestinum malum: et provida severitate cavisti, ne fundata egibus civitas eversa legibus videretur. Licet ergo cum fortuna, tum liberalitas tua visenda nobis praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora virorum ; et pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansuetudinem incognitam; nunc secretas illas et arcanas, ac sub te primum communes opes: nihil tamen gratius, nihil seculo dignius, quam quod contigit desuper intueri delatorum supina ora, retortasque cervices. Agnoscebamus et fruebamur, quum velut piaculares publicae solicitudinis victimae, supra sanguinem noxiorum, ad lenta supplicia gravioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in navigia raptim conquisita, ac tempestatibus dediti. Abirent, fugerentque vastatas delationibus terras: ac, si quem fluctus ac procellae scopulis reservassent, hic nuda saxa et inhospitale litus incoleret: ageret duram et anxiam vitam, relictaque post tergum totius generis humani securitate, maereret. Plin., Pan., 34.

164. Trajan's Excellent Government.

Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva

est omnibus vita, et dignitas vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis sed foves et attollis. Prodest bonos esse, quum sit satis abunde que, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assequutos vident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt. Plin., Pan., 44.

165. The Death of Germanicus.

Tum ad uxorem versus, "per memoriam sui, per communes liberos," oravit, "exueret ferociam, saevienti fortunae submitteret animum; neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores invitaret." Haec palam, et alia secreto; per quae ostendere credebatur metum ex Tiberio. Neque multo post exstinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes regesque: tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes: visuque et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravitatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam effugerat. Funus sine imaginibus et pompa, per laudes et memoriam virtutum eius celebre fuit. Et erant, qui formam, aetatem, genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum, in quibus interiit, Magui Alexandri fatis adaequarent. "Nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis, externas inter gentes occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse : neque minus praeliatorem; etiamsi temeritas abfuerit, praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. Quodsi solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae, quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset." Corpus antequam cremaretur, nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa, parum

constitit. Nam, ut quis misericordia in Germanicum, et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur. Tac., Ann., ii. 72, 73.

166. The Tortures of a Guilty Conscience.

Nec multo post litterae adferuntur, quibus, in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio, crebrisque eius officiis commemoratis, ne verba prave detorta, neu convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur, postulavit. Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium. Nam his verbis exorsus est: "Quid scribam vobis, P. C. aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant, quam perire me quotidie sentio, si scio." Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in sup plicium verterant. Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse adspici laniatus et ictus; quando, ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis, animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tor menta pectoris suasque ipse poenas fateretur. Tac., Ann., vi. 5, 6.

167. Financial Troubles under the Empire.

Sane vetus urbi fenebre malum, et seditionum discordiarumque creberrima caussa: eoque cohibebatur, antiquis quoque et minus corruptis moribus. Nam primo duodecim tabulis sanctum, ne quis unciario fenore amplius exerceret, cum antea ex libidine locupletium agitaretur: dein rogatione tribunicia ad semuncias redacta, postremo vetita versura. Multisque plebis scitis obviam itum fraudibus, quae, totiens repressae, miras per artes rursum oriebantur. Sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine periclitantium subactus, retulit ad senatum trepidique patres (neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe petivere: et, concedente, annus in posterum sexque menses dati, quis, secundum iussa legis, rationes familiares quisque componerent. Hinc inopia rei numariae, commoto simul omnium aere alieno; et quia, tot damnatis, bonisque eorum divenditis, signatum argentum fisco vel aerario adtinebatur. Ad hoc senatus praescripserat, duas quisque fenoris partes in agris per Italiam conlocaret. Sed creditores in solidum adpellabant: nec decorum adpellatis, minuere

« ZurückWeiter »