Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effugit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat,
Panem et Circenses. "Perituros audio multos."
"Nil dubium; magna est fornacula."
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
Ut male defensus! Curramus praecipites, et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."

"Pallidulus mi

Juv., x. 65–86.

154. The Vanity of Human Wishes.

Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

Rursus ad Aethiopum populos, altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum

Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.
Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit.
"Actum," inquit, "nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus, et media vexillum pono Subura."
O qualis facies et quali digna tabella,

Quum Gaetula ducem portaret belua luscum !
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exsilium praeceps abit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, non tela, sed ille
Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et saevas curre per Alpes
Ut pueris placeas et declamatio fias!

Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis:
Aestuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula.

Juv., x. 147-173.

155. The Miser.

Et pater ergo animi felices credit avaros,
Qui mirantur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putant. Iuvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa: his protenus illos
Imbuit et cogit minimas ediscere sordes.

Mox acquirendi docet insatiabile votum.
Servorum ventres modio castigat iniquo,

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet
umquam

Mucida caerulei panis consumere frusta,
Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri: nec non differre in tempora cenae

Alterius conchem aestivi cum parte lacerti

Signatam vel dimidio putrique siluro,
Filaque sectivi numerata includere porri.
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

Sed quo

divitias haec per tormenta coactas,

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis,
Ut locuples moriaris egenti vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor numi, quantum ipsa pecunia crescit ;
Et minus hanc optat, qui non habet.

Ergo paratur
Altera villa tibi, quum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines; maiorque videtur
Et melior vicina seges: mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.

Juv., xiv. 119–144.

156. Death of Corellius.

Quum quidem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur, (iam enim dolor non pedibus solis, ut prius, insidebat, sed omnia membra pervagabatur,) veni ad eum Domitiani temporibus, in suburbano iacentem. Servi e cubiculo recesserunt: (habebat is hoc moris, quoties intrasset fidelior amicus:) quin etiam uxor, quamquam omnis secreti capacissima, digrediebatur. Circumtulit oculos, et, "Cur," inquit, "me putas hos tantos dolores tamdiu sustinere? ut scilicet isti latroni vel uno die supersim." Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat. Adfuit tamen deus voto, cuius ille compos, ut

iam securus liberque moriturus, multa illa vitae, sed minora, retinacula abrupit. Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit: perseverantem constantia fugit. Iam dies alter, tertius, quartus: abstinebat cibo. Misit ad me uxor eius Hispulla communem amicum C. Geminium cum tristissimo nuntio, "destinasse Corellium mori, nec aut suis aut filiae precibus flecti; solum superesse me, a quo revocari posset ad vitam." Cucurri: perveneram in proximum, quum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat, nihil iam ne me quidem impetraturum tam obstinate magis ac magis induruisse. Dixerat sane medico admoventi cibum, Kingina, quae vox quantum admirationis in animo meo, tantum desiderii reliquit. Plin., Epp., I. xii. 6–10.

157. Death and Character of Verginius Rufus.

Post aliquot annos insigne, atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Verginii Rufi, maximi et clarissimi civis, et perinde felicis. Triginta annis gloriae suae supervixit. Legit scripta de se carmina, legit historias, et posteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio consulatu, ut summum fastigium privati hominis impleret, quum principis noluisset. Caesares, quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat, evasit: reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tanquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus. Annum tertium et octogesimum excessit in altissima tranquillitate, pari veneratione. Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi, magnum seculo, magnum etiam foro et rostris attulerunt. Laudatus est a consule Cornelio Tacito: nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus. Et ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam quos recusavit : nobis tamen quaerendus ac desiderandus est, ut exemplar aevi prioris mihi vero praecipue, qui illum non solum publice, sed etiam privatim, quantum admirabar, tantum diligebam; primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae praeterea quod ille tutor mihi relictus, adfectum parentis exhibuit. Quibus ex causis necesse est, tanquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam: si tamen fas est aut fleri, aut omnino mortem vocari, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est. Vivit enim vivetque semper, atque etiam latius memoria hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit. Volui

:

tibi multa alia scribere, sed totus animus in hac una contemplatione defixus est. Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio, adloquor, teneo: cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus; gloria neminem. Vale. Plin., Epp., II. i.

158. An Ill-bred Host.

Longum est, altius repetere, nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumtuosum. Nam sibi et paucis opima quaedam; ceteris vilia et minuta ponebat. Vinum etiam parvulis lagunculis in tria genera descripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi: et aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis (nam gradatim amicos habet), aliud suis nostrisque libertis. Animadvertit, qui mihi proximus recumbebat, et, an probarem, interrogavit. Negavi. "Tu ergo," inquit, "quam consuetudinem sequeris? Eadem omnibus pono. Ad cenam enim, non ad notam, invito: cunctisque rebus exaequo quos mensa et toro aequavi. Etiamne libertos? Etiam. Convictores enim tunc, non libertos, puto." Ille: " Magno tibi constat? Minime. Qui fieri potest? Quia scilicet liberti mei non idem quod ego, sed liberti." Et Hercule, si gulae temperes non est onerosum, quo utaris ipse, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumtibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia, quam aliena contumelia, consulas. Quorsum haec? Ne tibi optimae indolis iuveni quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Plin., Epp., II. vi. 1–6.

159. Anecdotes of a celebrated Will-Hunter.

Verania Pisonis graviter iacebat; huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit. Ad hanc Regulus venit. Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat. Esto, si venit tantum : at ille etiam proximus toro sedit: quo die, qua hora nata esset, interrogavit. Ubi audivit, componit vultum, intendit oculos, movet labra, agitat digitos, computat-nihil; diu miseram exspectatione suspendit. "Habes," inquit, "climactericum tempus, sed evades. Quod ut tibi magis liqueat, aruspicem consulam, quem sum

frequenter expertus." Nec mora: sacrificium facit, adfirmat, exta cum siderum significatione congruere. Illa, ut in periculo, credula, poscit codicillos: legatum Regulo scribit: mox ingravescit clamat moriens, "o hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam periurum !" qui sibi per salutem filii peierasset. Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse quotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur. Velleius Blaesus ille locuples, consularis, novissima valetudine conflictabatur: cupiebat mutare testamentum. Regulus, qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent. Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit allocutionem, iisdemque medicis, "Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bonam mortem, cui dare vitam non potestis? Moritur Blaesus, et tamquam omnia audisset, Regulo ne tantulum quidem. Sufficiunt duae fabulae. An scholastica lege tertiam poscis? Est unde fiat. Aurelia, ornata femina, signatura testamentum, sumserat pulcherrimas tunicas. Regulus quum venisset ad signandum, "Rogo," inquit, "has mihi leges." Aurelia ludere hominem putabat; ille serio instabat. Nec multa: coegit mulierem aperire tabulas, ac sibi tunicas, quas erat induta, legare observavit scribentem, inspexit, an scripsisset. Et Aurelia quidem vivit ille tamen istud tanquam morituram coegit. Plin., Epp., II. xx. 2-11.

160. Eruption of Vesuvius.

Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria. Cinxerat Capreas et absconderat: Miseni quod procurrit, abstulerat. Tum mater orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem: se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi caussa mortis non fuisset. Ego contra, salvum me, nisi una, non futurum, deinde manum eius amplexus, addere gradum cogo. Paret aegre, incusatque se, quod me moretur. Iam cinis; adhuc tamen rarus. Respicio; densa caligo tergis imminebat, quae nos, torrentis modo infusa terrae, sequebatur. " Deflectamus," inquam, "dum videmus, ne in via strati, comitantium turba in tenebris obteramur." Vix consederamus, et nox, non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantium quiritatus, clamores virorum. Alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant.

« ZurückWeiter »