Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sic quassans caput in nubes se sustulit atras.
At iuvenis, plenus monitis, ingentia corde
Molitur, iussaeque calet virtutis amore.
Ardua rostra petit, nullo fera bella volente,
Et gravia ancipitis deposcit munera Martis.
Arrecti cunctorum animi. Pars lumina patris,
Pars credunt torvos patrui revirescere vultus.
Sed quanquam instinctis tacitus tamen aegra periclis
Pectora subrepit terror, molemque paventes
Expendunt belli, et numerat favor anxius annos.
Dumque ea confuso percenset murmure vulgus,
Ecce, per obliquum caeli squalentibus auro
Effulgens maculis, ferri inter nubila visus
Anguis, et ardenti radiare per aera sulco,
Quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis,
Perlabi resonante polo. Bis terque coruscum
Addidit augurio fulmen pater, et vaga late
Per subitum moto strepuere tonitrua mundo.
Tum vero capere arma iubent, genibusque salutant
Submissi augurium, ac iret, qua ducere Divos
Perspicuum, et patrio monstraret semita signo.

Sil., xv. 121-148.

138. Scipio in the Battle-field.

Omnia ductor

Magna adeo Ausonius maiori mole premebat.
Ut Phoebe stellas, ut fratris lumina Phoeben
Exsuperant, montesque Atlas, et flumina Nilus,
Ut pater Oceanus Neptunia caerula vincit.
Vallantem castra (obscuro nam vesper Olympo
Fundere non aequam trepidanti coeperat umbram)
Aggreditur Latius rector, subitoque tumultu
Caeduntur passim coepti munimina valli
Imperfecta. Super contexere herbida lapsos
Pondera, et in tumuli concessit caespes honorem.
Vix uni mens digna viro, novisse minores
Quam deceat, pretiumque operis sit tradere famae.
Cantaber ingenio membrorum et mole timeri
Vel nudus telis poterat Larus. Hic fera gentis
More securigera miscebat praelia dextra.
Et, quanquam fundi se circum pulsa videret
Agmina, deleta gentilis pube catervae,

Caesorum implebat solus loca: seu foret hostis
Comminus, expleri gaudebat vulnera frontis
Adversae: seu laeva acies in bella vocaret,
Obliquo telum reflexum Marte rotabat.
At, cum pone ferox aversi in terga veniret
Victor, nil trepidans retro iactare bipennem
Callebat, nulla belli non parte timendus.

Sil., xvi. 33–57.

139. An Amoebean Contest (Astacus and Idas).

I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,
Hunc ego sideribus solum reguare fatebor,

Decernamque nemus, dicamque: sub arbore numen
Hac erit; ite procul, sacer est locus, ite profani.
4. Urimur in Crocalen: si quis mea vota deorum
Audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas
Fons agit et tremulo percurrit lilia rivo,
Inter pampineas ponetur faginus ulmos.
I. Ne contemne casas et pastoralia tecta :
Rusticus est, fateor, sed non est barbarus Idas.
Saepe vaporato mihi caespite palpitat agnus,
Saepe cadit festis devota Palilibus agna.

A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus hosti
Mittere primitias et fingere liba Priapo,
Rorantesque favos damus et liquentia mella:
Nec fore grata minus, quam si caper imbuat aras.
I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas;
Totque Tarentinae praestant mihi vellera matres;
Per totum niveus premitur mihi caseus annum:
Si venies, Crocale, totus sibi serviet hornus.

A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra
Poma legam, citius tenues numerabit aristas;
Semper olus metimus, nec bruma nec impedit aestas.
Si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.

Calpurn., ii. 52-74.

140. The Pleasure Grounds of Vopiscus' Villa at Tibur.

O longum memoranda dies! quae mente reporto
Gaudia! quam lassos per tot miracula visus!
Ingenium quam mite solo! quae forma beatis

Arte manus concessa locis! non largius usquam
Indulsit natura sibi: nemora alta citatis
Incubuere vadis; fallax responsat imago
Frondibus, et longas eadem fugit unda per umbras.
Ipse Anien (miranda fides) infraque superque
Saxeus, hic tumidam rabiem, spumosaque ponit
Murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci
Pieriosque dies, et habentes carmina somnos.
Litus utrumque domi; nec te mitissimus amnis
Dividit; alternas servant praetoria ripas
Non externa sibi, fluviumve obstare queruntur.
Sestiacos nunc fama sinus, pelagusque natatum
Iactet et audaci iunctos delphinas Ephebo.
Hic aeterna quies; nullis hic iura procellis,
Numquam fervor aquis; datur hic transmittere visus,
Et voces, et paene manus: sic Chalcida fluctus
Expellunt reflui: sic dissociata profundo

Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.

Stat., Silv., I. iii. 13-33.

141. Statius receives an invitation to dine with Domitian.

Regia Sidoniae convivia laudat Elisae,

Qui magnum Aeneam Laurentibus intulit arvis:
Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat
Aequore qui lento reducem consumpsit Ulixen:
Ast ego, cui sacrae Caesar nova gaudia cenae
Nunc primum, dominaque dedit consurgere mensa,
Qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates
Sufficiam non, si pariter mihi vertice laeto
Nectat adoratas et Smyrna et Mantua lauros,
Digna loquar. Mediis videor discumbere in astris
Cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra
Immortale merum: steriles transmisimus annos;
Haec aevi mihi prima dies, haec limina vitae.
Tene
ego, regnator terrarum orbisque subacti
Magne parens, te, spes hominum, te, cura deorum
Cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri
Vina inter mensasque, et non assurgere fas est?
Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis,
Sed quantae superos caelumque, Atlante remisso,
Sustentare queant. Stupet hoc vicina Tonantis
Regia, teque pari laetantur sede locatum

Numina, ne magnum properes escendere coelum;
Tanta patet moles, effusaeque impetus aulae
Liberior campi, multumque amplexus aperti
Aetheros, et tantum domino minor: ille penates
Implet et ingenti Genio iuvat. Aemulus illic
Mons Libys Iliacusque nitent et multa Syene,
Et Chios et glauca certantia Doride saxa,
Lunaque portandis tantum suffecta columnis.
Longa super species: fessis vix culmina prendas
Visibus auratique putes laquearia caeli.

Stat., Silv., ii. IV. 1–13.

142. A Storm in the Night.

Iamque per emeriti surgens confinia Phoebi
Titanis late mundo subvecta silenti

Rorifera gelidum tenuaverat aera biga:

Iam pecudes volucresque tacent: iam Somnus avaris
Inserpit curis pronusque per aera nutat,
Grata laboratae referens oblivia vitae.
Sed nec puniceo rediturum nubila caelo
Promisere iubar, nec rarescentibus umbris
Longa repercusso nituere crepuscula Phoebo:
Densior a terris, et nulli pervia flammae
Subtexit nox atra polos; iam claustra rigentis
Aeoliae percussa sonant, venturaque rauco
Ore minatur Hiems, Venti transversa frementes
Confligunt, axemque emoto cardine vellunt,

Dum caelum sibi quisque rapit. Sed plurimus Auster
Inglomerat noctem, et tenebrosa volumina torquet
Defunditque imbres: sicco quos asper hiatu
Persolidat Boreas; nec non abrupta tremiscunt
Fulgure, et attritus subita face rumpitur aether.
Iam Nemea, iam Taenareis contermina lucis
Arcadiae capita alta madent; ruit agmine facto
Inachus et gelidas surgens Erasinus ad arctos.
Pulverulenta prius calcandaque flumina nullae
Aggeribus tenuere morae, stagnoque refusa est
Funditus et veteri spumavit Lerna veneno.
Frangitur omne nemus; rapiunt antiqua procellae
Brachia silvarum, nullisque adspecta per aevum
Solibus umbrosi patuere aestiva Lycaei.

Stat., Theb., I. 336-363.

143. Boxing Match between Capaneus and Alcidamas.

Ut sese permensi oculis et uterque priorem
Speravere locum, non protinus ira nec ictus;
Alternus paulum timor et permixta furori
Consilia, inclinant tantum contraria iactu
Brachia et explorant caestus hebetantque terendo.
Doctior hic differt animam metuensque futuri
Cunctatus vires dispensat: at ille nocendi
Prodigus incautusque sui ruit omnis et ambas
Consumit sine lege manus, atque irrita frendit
Insurgens, seque ipse premit. Sed providus astu
Et patria vigil arte Lacon hos reiicit ictus,
Hos cavet: interdum nutu capitisque citati
Integer obsequio, manibus nunc obvia tela
Discutiens instat gressu vultuque recedit:
Saepe etiam iniustis collatum viribus hostem
(Is vigor ingenio, tanta experientia dextrae est)
Ultro audax animis intratque et obumbrat, et alte
Assilit; ut praeceps cumulo salit unda minantes
In scopulos et fracta redit, sic ille furentem
Circuit expugnans. Levat ecce diuque minatur
In latus inque oculos: illum rigida arma caventem
Avocat et manibus necopinum interserit ictum
Callidus, ac mediam designat vulnere frontem.
Iam cruor et tepido signantur tempora rivo:
Nescit adhuc Capaneus subitumque per agmina murmur
Miratur; verum ut fessam super ora reduxit
Forte manum et summo maculas in vellere vidit,
Non leo, non iaculo tantum indignata recepto
Tigris: agit toto cedentem fervidus arvo

Praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat
Dentibus horrendum instridens geminatque rotatas
Multiplicatque manus. Rapiunt conamina venti.
Stat., Theb., vi. 753-784.

144. The Infant Ophelles.

Simul haerentem, ne tarda Pelasgis
Dux foret, ah miserum vicino caespite alumnum
(Sic Parcae voluere) locat, ponique negantis
Floribus aggestis et amico murmure dulces
Solatur lacrimas. Qualis Berecynthia mater,
Dum circa parvum iubet exsultare Tonantem

« ZurückWeiter »