Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ita inductum est male facere impoene, bene facere non impoene licere. Cato, Or. de Sumptu Suo, ap. Front. Ep. ad Ant., i. 2, p. 99. Naber.

20. "Non possum ferre, Quirites, Graecam Urbem."

Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis. Cato, ap. Plin., N. H., XXIX. vii. 14.

21. A Character.

Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter
Mensam sermonesque suos rerumque suarum
Congeriem partit, magnam cum lassus diei
Partem fuisset de summis rebus regundis
Consilio indu foro lato sanctoque senatu :
Cui res audacter magnas parvasque iocumque
Eloqueretur, cuncta simul malaque et bona dictu
Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret.

Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque.
Ingenium cui nulla malum sententia suadet
Ut faceret facinus levis aut malus, doctus fidelis
Suavis homo facundus suo contentus beatus

Scitus secunda loquens in tempore commodus verbum
Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas
Quem fecit mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum leges divumque hominumque;
Prudenter qui dicta loquive tacereve possit:
Hunc inter pugnas Servilius sic compellat.

Enn., Ann., ap. Gell., xii. 4.

22. Ilia's Dream.

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno,
Eurudica prognata, pater quam noster amavit,

Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos; ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar

Tardaque vestigare et quaerere te neque posse
Corde capessere semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur

His verbis: 66
'o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrimans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.
Enn., Ann., ap. Cic. De Div., I. xx.

23. Romulus and Remus.

Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat at Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris uter esset induperator.
Expectant vel uti consul cum mittere signum
Volt omnes avidi spectant ad carceris oras,
Quam mox emittat pictis e faucibus currus:
Sic expectabat populus atque ora tenebat
Rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux.
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
Laeva volavit avis: simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Enn., Ann., ap. Cic. De Div., I. xlviii.

24. A Staunch Soldier.

Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno :
Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.

Semper abundantes hastas frangitque quatitque:
Totum sudor habet corpus multumque laborat
Nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

Enn., Ann., ap. Macrob. Sat., vi. 3.

25. A Storm.

Profectióne laeti piscíum lascíviam

Intuentur, néc tuendi cápere satietas potest.
Interea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,

Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum occaecat

nigror,

Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit, Grándo mixta imbri largifico súbita praecipitáns cadit, Undique omnes vénti erumpunt, saévi exsistunt turbines, Férvit aestu pélagus.

Pacuv., ap. Cic. De Div., I. xiv. 24.

26. A Dream interpreted.

Tarqu. Quom íam quieti córpus nocturno ímpetu
Dedí, sopore plácans artus lánguidos:
Visum est insomnis pástorem ad me adpéllere
Pecús lanigerum exímia pulcritúdine,
Duos cónsanguineos árietes inde éligi
Praeclárioremque álterum, immoláre me.
Deinde eíus germanum córnibus conítier
In me árietare, eoque íctu me ad cásum dari.
Exín prostratum térra, graviter saúcium,
Resupínum in caelo cóntueri máxumum,

Miríficum facinus: déxtrorsum orbem flammeum
Radiátum solis líquier cursú novo.

Aug. Réx, quae in vita usúrpant homines, cogitánt curant vident,

Quaeque agunt vigilantes agitantque, éa si cui in somno accidunt,

Mínus mirum est, si dí rem tantam haut témere improviso ófferunt.

Proín vide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác

pecus,

Is sapientiá munitum péctus egregié gerat,

Téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostentum ést

tibi,

Pópulo commutátionem rérum portendít fore,
Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo! nám quod
déxterum

C'épit cursum ab láeva signum praépotens, pulcérrume,
Aúguratum est, rém Romanam públicam summám fore
Qui recte cónsulat, consúl cluat.

Tullius qui libertatem cívibus stabilíverat.

Acc., Brut., ap. Cic. De Div., I. xxii. 44.

27. A Ship.

Tanta moles labitur
Fremebunda ex alto ingenti sonitu et spiritu,
Prae se undas volvit, vortices vi suscitat:
Ruit prolapsa, pelagus respargit, reflat.
Ita dum interruptum credas nimbum volvier,
Dum quod sublime ventis expulsum rapi
Saxum aut procellis, vel globosos turbines
Existere ictos undis concursantibus:
Nisi quas terrestris pontus strages conciet,
Aut forte Triton fuscina evertens specus
Supter radices penitus undanti in freto
Molem ex profundo saxeam ad caelum erigit.
Acc., Med., ap. Cic. N. D., II. xxxv.

89.

28. Epigrams by Valerius Aedituus, Porcius Licinius, and Lutatius Catulus.

quam

suavi

Tum resupinus, capite convelato, voce admodum versus cecinit Valerii Aeditui, veteris poëtae, item Porcii Licinii, et Quinti Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, pressius, Graecum Latinumve nihil quidquam reperiri puto. Versus

Aeditui:

"Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,

Quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt.
Per pectus miserum manat subido mihi sudor.
Sic tacitus, subidus: duplo ideo pereo."

Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces, quam priores :

"Quid faculam praefers, Phileros, qua nil opu' nobis ?

Ibimus: hic lucet pectore flamma satis.

Istam nam potis est vis saeva exstinguere venti,

Aut imber coelo candidu' praecipitans.

At contra, hunc ignem Veneris, si non Venus ipsa,
Nulla est quae possit vis alia opprimere."
Item dixit versus Porcii Licinii, hosce:

"Custodes ovium teneraeque propaginis agnum,

Quaeritis ignem? Ite huc. Quaeritis? Ignis homo'st.
Si digito attigero, incendam silvam simul omnem :
Omne pecus: flamma est, omnia qua video.”

Q. Catuli versus illi fuerunt:

"Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
Devenit. Sic est; perfugium illud habet.
Quid si non interdixem, ne illunc fugitivum
Mitteret ad se intro, sed magis eiiceret?
Ibimu' quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
Formido. Quid ago? Da Venu' consilium.
Aull. Gell., XIX. x.

29. A Single Combat.

Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit: qui et viribus, et magnitudine, et adolescentia, simulque virtute ceteris antistabat. Is, maxime proelio commoto, atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit, utrique ut quiescerent pugnare. Pugnae facta pausa est. Extemplo, silentio facto, cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. Nemo audebat, propter magnitudinem atque immanitatem facies. Deinde Gallus irridere coepit, atque linguam exertare. Id subito perdolitum est cuidam T. Manlio, summo genere nato, tantum flagitium civitati accidere; ex tanto exercitu neminem prodire. Is, ut dico, processit, neque passus est virtutem Romanam a Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri, et gladio Hispanico cinctus, contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio in ipso ponte, utroque exercitu inspectante, facta est. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus, sua disciplina scuto proiecto, cunctabundus: Manlius, animo magis, quam arte, confisus, scutum scuto percussit, atque statum Galli conturbavit. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit, atque de loco hominem iterum deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit, atque Hispanico pectus hausit: dein continuo humerum dextrum eodem concessu incidit, neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet. Ubi eum evertit, caput praecaedit: torquem detraxit, eamque sanguinolentam

« ZurückWeiter »