Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in concione. Sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere, et alia, de quibus supra dictum est, varie, atque ut res vult, in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus. Frequentissime vero in his utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione : ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in hortationem amorum compositus, alloquitur. Quint., III. viii. 49-54.

66. The more practical Character of the "Controversiae" caused them to be regarded as a better Preparation for the Profession of an Advocate.

Sed ratio docendi nec una omnibus, nec singulis eadem semper fuit t; quando vario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus; et apologos aliter atque aliter exponere: et narrationes quum breviter ac presse, tum latius et uberius explicare consuerant: interdum Graecorum scripta convertere, ac viros illustres laudare, vel vituperare quaedam etiam ad usum communis vitae instituta, tum utilia et necessaria, tum perniciosa et supervacanea ostendere: saepe fabulis fidem firmare, aut historiis demere, quod genus Θέσεις et ανασκευάς et κατασκευάς Graeci vocant : donec sensim haec exoleverunt, et ad controversiam ventum est. Veteres "Controversiae" aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque adhuc aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset. Itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent: ex quibus non alienum fuerit, unam et alteram exempli caussa ad verbum referre. "Aestivo tempore adolescentes urbani quum Ostiam venissent, litus ingressi, piscatores trahentes rete adiere et pepigere bolum quanti emerent: nummos solvere diu exspectaverunt, dum retia extraherentur: aliquando extractis, piscis nullus infuit, sed sporta auri obsuta. Tum emptores bolum suum aiunt, piscatores suum.—Venalicii quum Brundisii gregem venalium e navi educerent, formoso et pretioso puero, quod portitores verebantur, bullam et praetextam togam imposuere ; facile fallaciam celarunt. Romam venitur : res cognita est: petitur puer, quod domini voluntate fuerit liber, in libertatem." Olim autem eas appellatione Graeca συνθέσεις vocabant : mox "controversias " quidam, sed aut "fictas," aut "iudiciales." Suet., De Cl. Rh., I.

67. On "Finitae" and "Infinitae Quaestiones."

Item convenit, quaestiones esse aut "infinitas," aut "finitas." "Infinitae" sunt, quae remotis personis et temporibus et locis, ceterisque similibus, in utramque partem tractantur, quod Graeci Si dicunt; Cicero "propositum ;" alii "quaestiones universales civiles;" alii "quaestiones philosopho convenientes;" Athenaeus "partem causae" appellat. . . . "Finitae" autem sunt ex complexu "rerum, personarum, temporum," ceterorumque; hae is a Graecis dicuntur, causae a nostris. In his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere. Amplior est semper "infinita:" inde enim "finita" descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est, "An uxor ducenda?" finita, "An Catoni ducenda ?" ideoque esse "suasoria" potest. Sed etiam remotae a personis propriis, ad aliquid referri solent. Est enim simplex, "An respublica administranda?" refertur ad aliquid, "An in tyrannide administranda?" Sed hic quoque subest velut latens persona; tyrannis enim geminat quaestionem, subestque et "temporis" et "qualitatis" tacita vis; nondum tamen hoc proprie dixeris "causam." Hae autem, quas infinitas voco, et "generales" appellantur: quod si est verum, finitae "speciales" erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior. Ac nescio, an in causis quoque, quicquid in quaestionem venit "qualitatis," generale sit. "Milo Clodium occidit: iure occidit insidiatorem;" nonne hoc quaeritur, "An sit ius insidiatorem occidendi?" Quid in "coniecturis?" non illa generalia, "An causa sceleris odium? cupiditas? An tormentis credendum? Testibus an argumentis maior fides habenda ?" Nam "finitione" quidem comprehendi nihil non in universum, certum erit. Quint., III. v. 5–10.

68. The Six formal Divisions of a "Controversia." Quoniam igitur demonstratum est, quas caussas oratorem recipere, quasque res habere conveniat, nunc, quemadmodum ad inventionem possint oratoris officia accommodari, dicendum videtur. Inventio in sex partes orationis consumitur, in exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum : narratio est rerum gestarum aut perinde ut gestarum expositio: divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus dicturi: confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione: con

U

futatio est contrariorum locorum dissolutio: conclusio est artificiosus terminus orationis. Auct., Ad Herenn., I. iii. 4.

69. Hints for rendering the Introduction to a Speech
("Exordium") Effective.

Principium est, quum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benevolos auditores habere possimus. Si genus caussae dubium habebimus, a benevolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit: sin humile erit genus caussae, faciemus attentos: sin turpe caussae genus erit, insinuatione utendum est,-de qua posterius dicemus,- nisi quid nacti erimus, quare adversarios criminando benevolentiam capere possimus: sin honestum caussae genus erit, licebit recte vel uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, quare caussa sit honesta, aut breviter quibus de rebus simus dicturi exponere: si principio uti nolemus, a lege, a scriptura aut ab aliquo firmissimo nostrae caussae adiumento principium capere oportebit. Quoniam igitur docilem, benevolum, attentum habere auditorem volumus, quomodo quidque confici possit, aperiemus. Dociles auditores habere poterimus, si summam caussae breviter exponemus et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente vult audire. Attentos habebimus, si pollicebimur, nos de rebus magnis, novis, inusitatis verba facturos aut de iis, quae ad rempublicam pertineant aut ad eos ipsos qui audient aut ad Deorum immortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi sumus. Auct., Ad Herenn., I. iv. 6, 7.

70. Faults to be Avoided in the Introduction of a Speech.

Nunc, ne quando vitioso exordio utamur, quae vitia vitanda sint, docebo. In exordienda caussa servandum est, ut lenis sit sermo et usitata verborum consuetudo, ut non apparata oratio esse videatur. Vitiosum exordium est, quod in plures caussas potest accommodari, quod vulgare dicitur. Item vitiosum est, quo nihilo minus adversarius potest uti, quod commune appellatur. Item illud, quo leviter commutato adversarius ex contrario poterit uti. Item vitiosum est, quod nimium apparate compositum est aut nimis longum est, et quod non ex ipsa caussa natum videatur, [quod separatum vocatur; in quo etiam translatum includitur,] ut proprie cohaereat cum narratione et

quod neque benevolum neque docilem neque attentum facit auditorem. Auct., Ad Herenn., I. vii. 11.

71. On the Chief Excellences of Narration ("Narratio"). Rem dilucide narrabimus, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponemus, et rerum ac temporum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte, ne quid ambigue, ne quid nove dicamus, ne quam in aliam rem transeamus, ne ab ultimo repetamus, ne longe persequamur, ne quid, quod ad rem pertineat, praetereamus, etsi sequamur ea, quae de brevitate praecepta sunt; nam quo brevior, eo dilucidior et cognitu facilior narratio fiet. Veri similis narratio erit, si, ut mos, ut opinio, ut natura postulat, dicemus ; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt; ne refelli possit aut temporis parum fuisse aut caussam nullam aut locum idoneum non fuisse aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilo minus haec omnia narrando conservanda sunt; nam saepe veritas, nisi haec servate sint, fidem facere non potest: sin erit ficta, eo magis erunt observanda. Auct., Ad Herenn., I. ix. 15, 16.

72. Within what Limits is it Permissible to insert Ornamental Digressions between the Exposition and the Proof?

Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum, quam maxime possint favorabiliter, excurrere. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria, iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est: ne, si pressae illi (qualis saepius desideratur) narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat. In quo vitium illud est, quod, sine discrimine causarum atque utilitatis, hoc, tanquam semper expediat, aut etiam necesse sit, faciunt: eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint, aut quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. Ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi, sed etiam quaestionibus, vel universis vel interim singulis, opportune posse subiungi, quum res postulat, aut certe permittit; atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem: sed, si

cohaeret et sequitur; non, si per vim cuneatur, et, quae natura iuncta erant, distrahit. Verum haec breviter omnia. Iudex enim, ordine audito, festinat ad probationem, et quamprimum certus esse sententiae cupit. Praeterea cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis, et inani mora fatigatis. Quint., IV. iii. 1–8.

73. On the Most Effective Arrangement of the Proof
("Probatio").

Quoniam satis ostendisse videmur, quibus argumentationibus in uno quoque genere caussae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile est invenire, quid sit caussae adiumento; difficillimum vero est, inventum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, neque eodem identidem revolvamur, neque inchoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsi meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor quum totius caussae, tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et memi nisse poterit. Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa, propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, complexionem. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit, quod probare volumus. Ratio est caussa, quae demonstrat, verum esse id, quod intendimus, brevi subiectione. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis corroborat breviter expositam rationem. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et collocupletandae caussa, confirmata argumentatione. Complexio est, quae concludit breviter, colligens partes argumentationis. Auct., Ad Herenn., II. xviii. 27, 28.

74. An Example of such Arrangement applied to the Imaginary Case of Ulysses being found near the dead Ajax.

Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem. Caussam ostendemus

« ZurückWeiter »