Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]

5

ΤΟ

15

20

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

Arma virumque canō, Trōiae qui primus ab ōris Ītaliam, fātō profugus, Lāvinaque venit

Litora, multum ille et terris iactātus et altō

Vi superum saevae memorem Iūnōnis ob iram,
Multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,
Inferretque deōs Latiō; genus unde Latinum.
Albānique patrēs atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memorã, quō numine laesō,
Quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere casus
Insignem pietāte virum, tot adire labōrēs
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit — Tyriī tenuēre colōni
Karthāgō, Italiam contrā Tiberinaque longe
Ōstia, dīves opum studiisque asperrima bellī;
Quam Iūno fertur terris magis omnibus ūnam
Posthabita coluisse Samō. Hic illius arma,
Hic currus fuit; hōc rēgnum dea gentibus esse,
Si quã fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trōiānō a sanguine dūcī
Audierat, Tyriās ōlim quae verteret arcēs;
Hinc populum lātē rëgem bellōque superbum
Ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.

25

Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trōiam prō cāris gesserat Argis —
Necdum etiam causae irārum saevique dolōrēs
Exciderant animō: manet alta mente repostum
Iudicium Paridis sprētaeque iniuria fōrmae,

Et genus invisum, et rapti Ganymēdis honōrēs
His accensa super iactātōs aequore tōtō
30 Trōas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latiō, multosque per annōs
Errābant, acti fātīs, maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.

35

40

45

50

Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruebant,
Cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec secum: "Mēne incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrōrum avertere rēgem?
Quippe vetor fātis. Pallasne exūrere classem
Argivum atque ipsōs potuit summergere ponto,
Unius ob noxam et furiās Āiācis Oīlī?

Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,
Disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventis;
Illum exspirantem transfixō pectore flammās
Turbine corripuit scopulōque īnfīxit acūtō;
Ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque
Et soror et coniunx, ūnā cum gente tot annōs
Bella gerō. Et quisquam numen Iūnōnis adōrat
Praeterea, aut supplex āris imponet honorem?"
Talia flammātō sēcum dea corde volūtāns
Nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs,
Aeoliam venit. Hic vāstō rēx Aeolus antrō

Luctantēs ventōs tempestātēsque sonōrās
Imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

[graphic][merged small]
« ZurückWeiter »