Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

3. Senecae patris LIII. 5 salaputlium pro eo quod habent Catulliani MSS. salapantium.

4. Caesii Bassi (quo, uelut ad communem metricorum fontem, omnia Behrensius reuocat quae in his reperiuntur), LII. 2 struma (scrofa Mar. Victorinus) Nonius, LXIII, 1 Atlis celeri, LXIV. 1 Peliaco pro Catullianorum MSS. Nouius, Actis celere, Pelliaco.

5. Plini maioris apud Charisium, XXXV. 12 inpotente amore pro corrupto Catullianorum MSS. impotentem amorem.

6. Quintiliani, LXII. 45 dum innupta manet dum cara suis est pro eo quod habent plerique Catulli MSS. dum intacta manet tum cara sui sed : XCIII. 2 albus an ater pro corrupto saluus an alter : XCVII. 6 ploxeni.

7. Plini iunioris, XVI. 7. 8 Qui tunc ... si sunt, pro Qui tum ... si sint.

8. Capri apud Priscianum, XXXVII. 17, 18 Celtiberosae Celtiberiae pro Catullianorum MSS. Cuniculosae Celtiberiae.

Age, examinentur haec.

1. Romanos gener socerque potius quam socer generque dixisse ex aliis etiam liquet locis quos Behrensius non attulit e. g. Luc. I. 118, Flor. IV. 2. 13. Neque ideo tamen relinquendus est ordo quem tradunt Catulli codices. Nam in omni carmine XXIX primarium locum Caesar obtinet, 11 imperator unice 12 Fuisti 13 VI ista uostra h. e. qua tu et Pompeius utimini 21 fouetis h. e. tu et Pompeius; post quae recte infertur Socer generque. Sed et Vergilius eundem sequitur ordinem Aen. VI. 830. (Munro, Elucidations and Criticisms p. 112.)

2. Incertissimum est quid in LIII. 5 Catullus scripserit. Sed ut concesserim recte sala puttium in Senecae libris scriptum tradi, corrupte salapātium quod uidetur habuisse fons Catullianorum codicum, non ideo sequitur salapātium ad Gelliana tempora reuocandum esse, salaputtium ad ea quae ante Gellium fuerunt.

3. (a) Metricos ex Caesio Basso omnes sua hausisse' nec Lachmannus putauit neque ullo modo pro certo potest haberi, cum libri de metris quem Victorinus Basso tribuit aut nulla iam pars aut manca tantum extet. (O. Hense de Iuba Artigrapho p. 64 sqq.)

() Si ex Basso metrici sua sumpserunt, unde factum est ut in Cat. LII. 2 scrofa ter Victorinus, struma Atilius Fortunatianus cum

Plinio ac Boetio scripserit ? Certe eundem uersum ex eodem sumpt Caesio, debuerant isdem uerbis citare. An Victorino potius dendum est, cum is aliter locum tradiderit ac Catulliani codices ? enim omnes habent struma.

6. Cur ex Quintilianeis unam partem Behrensius amplexus cetera reiecit? Quintilianus enim legit dum innupta manet dr. Behrensius ex Catulli codicibus dum intacta manet dum; sol tum reiecit. Nimirum Quintilianus recte dum seruauit, cet memoria lapsus errauit. Quod quid est aliud quam fidem dem Quintiliano, codicibus addere Catulli? Atque ipsum illud dy legitur in Bononiensi, ut in principali Veronensis codice esse potue

7. Vnde Behrensius pronuntiat Plinium Qui tunc praue et memo lapsum, Si sunt recte scripsisse? Si in priore uersu errauit, cur altero solus audiendus est? Manifestum est duplici modo uers traditos fuisse: Si sunt ... possunt, Si sint... possint, hi ortam quod habent Catulli codices Si sint... possunt. Et pote quidem uerum esse sunt ... possunt: at non est adeo extra dubit tionem positum, ut incorruptam aetatem solum prae se ferat, sit .. possint ad deprauatum uocetur exemplar.

8. Celtiberosae uitio bis scriptum apud Priscianum non est cu Capro imputes. Nam is ut uersum in quo est une (XXXVII. 17 cum sequente in quo alter uocatiuus est fili, potuit coniunctim afferre quo planius probaret id quod probaturus erat, ita priore solo uers uti potuit. Sed ut ambos citauerit, ideone putabitur aut Celtibe rosae aut Celtis perose, seu quid aliud docti alucinati sunt pr Cuniculosae legisse? Melius et Catullo et Capro credo consuluiss qui optimam lectionem seruarunt nec metro repugnantem nec caren tem ui sua, Celtiberosae illud uel Prisciano imputant uel iis qu Priscianum transcripserunt.

Caetera quae Behrensius allegat suppernata, molli rabidus, inpotent amore, albus an ater, ploxeni melius sic legi quam quomodo in Catull codicibus extant, quis negabit? sed quod corruptius tradita sunt in Catulli codicibus, hoc fit quod ex uno omnes fonte proueniunt, qui medii aeui barbariem multimodis expertus sit. An uere Behrensius sibi persuadebit omissam geminationem consonantium ad archaismi studiosos, non ad scribarum inscitiam referendum esse? Nihil opinor

tam magnum hinc sequitur. Non quo nulla nobis Veronensis ille codex tradiderit quae possint ad antiquitatem referri; uelut ei phasellus pillealus Furei mei pro mihi; sed cautissime tantum ingrediendum est in lubrico, ne quod barbaries intulit, uetustati assignetur.

Sed instat Behrensius dicitque Catullum qualis a Gellio traditus est et post Gellium isdem uitiis laborare quae in nostris codicibus inueniuntur. Nihil hic dico de Gell. VI. 20. 6 de quo omnia incerta sunt. Sed XCII. 3 sic extat in Gellio Quo signo quas in totidem ea, in O sic Quo signo quia sunt totidem ea. Hinc quod ea pro mea in utrisque sit, 'id uitium iam tempore Gelliano insedisse' credit Behrensius. Ego quod excidit post totidem repetita littera m errori tribuo satis uulgato non Gellianorum, sed omnium temporum; quod sint apud Gellium est, non sunt, multo uerius mihi collecturus uideor aliter locum legisse Gellium, aliter qui codicem Veronensis exarauit. Sed nec in uerbis alis equos LXVI. 54 macula inest quam repetiuerit Hyginus, si modo repetiuit, P. A. II. 24 hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere ; nec quae tradit scholiasta Bernensis ad G. IV. 289 (uide Prolegom. p. vii) satis certa emendatione nituntur : LXIV. 172 autem in quo tradendo consentiunt Macrobius et Catulli codices, uni Behrensio corruptus uidetur.

Haec si temerarie finxit, etiam intemperantius de me locutus est. Nam cum in tanta multitudine codicum quos exhibuit editio mea anni 1867 uix ac ne uix quidem abesse errores possent, Behrensius socordiae me arguit quod nonnulla ex O falso tradiderim. Inerantque sane uitia : quaedam neglexeram, nonnulla praecipue in priore parte carminum absens neque rursus inspecto codice impresseram; plura, ut minoris pretii, consulto praeterieram. Nonnunquam scripturae compendia quae in 0 sunt plurima neque eadem semper idem ualent aliter interpretatus sum ac nunc interpretor; in qua re ignoscet mihi qui sciet dubitasse etiam H. O. Coxium quem in dubiis locis interdum consului. Ne nunc quidem desunt quae incerta mihi quanquam saepius perpensa atque examinata uideantur; cuius rei exempla sunt proferre LXIV. 196, praeram (praeeam posteam) LXIV. 11, et saepius repetitum 1 (haec) quod uere Behrensius uidetur ab h (hoc) discreuisse. Sed impudentissime idem mentitur cum dicit fere nullam paginam editionis meae a falsis de 0 testimoniis

liberam esse. Nam a LXIV. 284 ad CXVI. 8 h. e. in octoginta pag
uiginti octo errata numeraui, et ex his ipsis parui multa ne did

nullius momenti, e.g. hesterno fines Lycaonia ali contempla flama

esterno finis licaonia alli colēpta flāma. Sed lectorem morari nold

eis

quae in hac noua editione emendata sunt : tantum dico etiam

Behrensii editione, quamuis praeter O unum G contulerit, omissa

O nonnulla, nonnulla falso etiam ubi me corrigebat, tradita fuisse; q

subicio.

IV.

9. sinia 0, non ut Behr. simā.

XII. 9. sui 0, non ut Behr. sin.

XXII. 20. siuis O, quod neglexit Behr.

XXV. 2. moricula 0, non ut Behr, moricilla.

12. inimica 0, non ut Behr. iminica.

XXXI. 14. Ridere (), non ut Behr. Ridete.

XXXV. 17. docior 0, non dotior.

XXXVI. 1, 20. Bis hic errauit Behr. Nam in 1 O habet suo 1.

non suo uolusi, in 20 lusių non lusii.

XXXVII. 3. mentualas 0, non ul Behr, mentuales.

12. quam (a) pro quantum , quod neglexit Behr.

XXXVIII. 5, 7. alocucionis 0, non alocutionis.

XXXIX. 16. risti 0, non ut Behr. risu.

XLIII. 7. copantur 0, non ut Behr. compaņtur.

XLV. 1. septimios O, non ul Behr. septinnos.

21. septumius uel septunuus O, non septimuus.

XLVI. 1. equi noctialis O, quod omisit Behr.

L. 10. sānos 0, non somnos.

LIII. 5. ásertum 0.

LVII.

9. puellullarum 0, non puellularum.

LXI. 57. puelullam O, non puelulam.

62. Fāma O, quod neglexit Behr.

LXII.

29. uinxere O, non iunxere.

28. thiasis 0, non thrasis.

49. magestates O, non ut Behr. magestatem : eodem mou.

scriptum est medullas LXVI. 23, C. 7.

68. minisīt 0, non ministra.

87. bumida 0, quod neglexit Behr.

LXIV. 33. oppl’etur 0.

36. Grauinonisque 0, non Graumonis.
62. Pro et magnis habet Odmagnis.
86. conpexit O, non conspexit.
196. pfere O, quod sitne proferre an profererc dubito.
229. secles 0.

280. quodcumque (acumg) 0.
LXVI. 8. uertite 0, omisit Behr.

14. exiuius 0, non exuuiis.

62. eximie O, non exunie. LXVIII. 21. Tuma O, non tu ñia.

36. ima an una incertum ; abest certe linea qua i

denotatur.
116. Heb'2 0, non Heb2.

90. efflauo 0, non esflauo.

115. uite 0, potius quam uice.
LXXVI. 6. auicere 0, non auiore.
XCVII. 8. comis O, non conus.
XCIX. 1. Iuuenti potius mihi uisum est quam Uiuenti.

10. saluua 0.

14. ellebore 0, potius quam elleboro. CIII.

3. mimi 0, non nūmi. Ex his quaedam K. P. Schulzius occupauit; addiditque alia quae et me et Behrensium fefellerant (Hermes XIII. p. 50 sqq.)

Sed siquis mirabitur me tot codices etiam in hac editione adhibuisse, sciat me id consilio et diu erpensa re facere. Nam ut persuasum habeo errasse eum qui omnia in GO posuerit, ita quomodo id declararem non habui nisi prolato apparatu ampliore. Blandiatur ista simplicitas quibus breuia pro ueris, longa pro falsis habentur; nunquam ex me extorquebunt aut per GO solos ad principalem illum Veronensis rediri codicem, aut ex G caeteros praeter O omnes profluxisse, aut futilia esse ac uana quaecunque his discrepantia inueniantur. Qua in re Munroni me repugnare doleo; hic enim comparatis G et 0 Datanum cumque eo a impugnauit tanquam figmentis et interpolatione deformatos; meque arguit quod in commentario ad LXVII. 34 uerum suspicer esse quod est in a scriptum uice pro mee. Quid ? Si

« ZurückWeiter »