Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

exciderint, iure amissum uersum paginae adnumerat Lachmannus, quanquam, ut mihi uidetur, uersus non minus tres desiderantur. Eiusdem carminis inter (141), (142) non pauca intercidisse recte sensit. Sed hic quoque non respondent numeri paginarum. Nam cum uersum (141) secundum faciat paginae 66, hic autem uersus hexameter sit, necesse est aut sequentis paginae uersus secundus et ipse hexameter sit, aut impar fiat numerus uersuum. Atqui pentameter est. Non igitur 30 uersus habuit pagina 661. Postremo ut ad transposita carmina LXXV, LXXVI ueniamus, potuit id quidem fieri, si scriba cum in fine paginae 67, uel potius, ut Lachmanniani numeri cogunt, 68 scripsisset ultimum uersum carminis LXXIV, duabus proximis paginis 68, 69 (69, 70) neglectis h. e. folio uno carmina LXXVII-LXXXVII. 4 continente ad paginam 70 (71) transiisset, qua perscripta ad omissas paginas reuersus fuerit. Sed bene animaduertit Boehmius scribam toto folio perscripto, non dimidio tantum h.e. triginta tantum uersibus, sic facilius ad prius folium rediturum fuisse. De singulis haec satis sunt; illud in uniuersum contra Lachmannianum archetypon addi potest, quod titulorum qui carminibus praefixi sunt nullam rationem habet. Atqui titulos uidimus in principali Veronensis fuisse codice.

Aliam sententiam protulit Bergkius quam Boehmius et nuperrime Westphalius amplexi sunt, sed uterque ex aliqua parte mutatam. Omnes enim carminum LXXIV-LXXXVIII hunc faciunt ordinem. LXXIV LXXX — LXXXVII LXXV - LXXIX LXXXVIII, ut paginae ubi scripta sunt LXXX-LXXXVII errore quodam transpositae fuerint. Vterque titulos addit etiam ubi non iam reperiuntur, quo totus uersuum numerus ex 98 fit 110. Sed Bergkius incertum relinquit paginae singulae 26 an 27 uersus habuerint, cum tituli in imis paginis facile potuerint excidere. Westphalius titulos ibi nusquam numerat, ceteris numeratis paginas sic distribuit.

Fol. a1 LXVIII. 153 Huc addent diui-LXXI. 2 Aut si quam

merito.

a2 LXXI. 3 Aemulus iste tuus-LXXIV. 6 Nunc patruum, uerbum non faciet patruus.

b' LXXX. I Quid dicam Gelli-LXXXIII. 6 Irata est, hoc

est.

b2 LXXXIV. 1 Chommoda dicebat-LXXXVII. 4 Quanta in

I

amore tuo.

Boehmius Quaest. p. 8.

c1 LXXV. I Nunc est mens deducta-LXXVI. 22 Expulit ex omni.

c2 LXXVI. 23 Non iam illud quaero-LXXIX. 4 Si tria na

torum.

d1 LXXXVIII. 1 Quid facit is, Gelli-XCI. 4 Aut posse turpi.

d2 XCI. 5 Sed neque quod matrem-XCV. 10 At populu tumido.

Itaque unaquaeque pagina uersuum est 27.

Boehmius titulos ibi tantum numerat, ubi in nostris codicibus inuc niuntur.

p. 1. LXXX, LXXXI, LXXXII, LXXXIII. 1-5=23 uersus.

2. LXXXIII. 6, LXXXIV. 1-2, 5-12, LXXXV, LXXXV| LXXXVII= 23 uersus.

3. LXXV, LXXVI. 1-19=23 uersus.

4. LXXVI. 20-26, LXXVII, LXXVIII, LXXIX=23 uersus.

Haec Bergkii Bochmii Westphalii ratio quanquam inde commer datur quod consequentia facit carmina de Gellio duo LXXIV LXXX duo de incesto LXXIX LXXXVIII hoc Gellii cum matre ac soror illud Lesbii cum Lesbia, quae nunc in codicibus separata leguntu ideo mihi non ex omni parte uera uidetur quod nec in reliqua par libri Catulliani quicquam expedit, nec in his ipsis carminibus praet carminum LXXXVII-LXXV disiunctionem. Non enim ita oster ditur quomodo LXXXIV. 3, 4 Et tum mirifice--Cum quantum poter ex loco suo moti nunc post LXXXIV. 10 stent in codicibus, n quomodo uersus Sed nunc id doleo-fama loquetur anus in locu alienum post LXXVIII. 6 inlati fuerint, nec quomodo XCV. 4 exc derit. Et ut concedam titulos in ima pagina casu nonnunqua omissos fuisse, consulto ibi semper praetermissos non crediderim.

Restat opinio Froehneri, existumantis 32 uersus in utraque pagin archetypi fuisse, hos autem scriptos duabus columnis uersuum s num denum. Etiam illud primus perspexit, titulos numerandos ess Haec uera esse et credo et demonstrare me posse arbitror. Di initio Prolegomenon (p. 1) in Thuanaeo codice extare uestigia und colligeretur c. LXII ex paginis uel columnis descriptum fuisse 16 uc suum, idemque confirmari codicibus Datano ac Sangermanensi, u carminis LXII aliqui uersus eisdem fere de causis omissi atque

alii in Thuanaeo uiderentur. Quod patet etiam latius. Nam ante LXIV. 355 Troiugenum infesto prosternens corpora ferro unus uersus intercidit, ut et ex metri lege apparet et sententia; hunc si sextum decimum facimus paginae, quae secuntur autem in paginas 16 uersuum pariter distribuimus, uersus ille post 386 interpolatus Languidior tenera cui pendens sicula beta primus fit paginae, quo facile ex loco suo transferri potuit, mox LXV. 8 Ereptum nostris obterit ex oculis quintusdecimus est alius paginae, locum sexti decimi obtinet Alloquar audiero nunquam tua loquentem, siue mutilus is est siue supposititius, uerus enim uersus facilius in hac sede periturus erat. Itaque habemus causam cur duo uersus exciderint, tertius ex loco suo tralatus fuerit, si Catulli archetypon ad hunc numerum 16 reuocamus. Quod etiam manifestius elucet in c. LXI. Ibi enim post u. 49 Caelitum O hymenaee hymen sequitur in plerisque codicibus Compararier ausit, qui post 16 uersus iterum in sua sede positus est. Hoc ita euenisse credo.

Scriptum fuerat carmen1 duabus columnis uersuum senum denum hoc modo:

[blocks in formation]

49 Caelitum o Hymenaee Hymen Te uolente quis huic deo

Compararier ausit

65

66

67

50 O Hymen Hymenaee Nulla quit sine te domus Cum igitur Compararier ausit casu aliquo non èk tapaλλýλov uersibus 65 et 67 sed a sinistra magis staret, scriba interpositum utrique columnae inseruit.

Haec si uere disputata sunt, archetypon redintegrare sic poterimus. Sumpsimus LXIV. 355 primum fuisse paginae; prioris igitur primus fuit u. 340 Qui persaepe uago uictor certamine cursus. Hinc ad initium usque carminis uersus hoc ordine se excipiunt.

PAGINAE IMAE PRIORES.

339 Hostibus haud tergo

323 O decus eximium

PAGINAE SVMMAE POSTERIORES.

340 Qui persaepe uago

324 Emathiae tutamen opis 2

'Poemata columnis binis scripta fuisse docent non pauci codices; sic scriptus est codex Mertonensis tragoediarum Senecae Saec. XIV, sic ipse Thuanaeus, sic, sed tantummodo in locis ubi breuiores uersus sunt, codex antiquissimus Prudentii, Saec. VII, uel VIII, seruatus

in bibliotheca Bodleiana, sic Boetii carmina in libro de Consolatione Philosophiae.

2

Inclusi uu. 334-337 quanquam a multis exemplis absunt. Vt enim ueri simile sit eos aliquo tempore in margine adscriptos fuisse, habuisse eos archetypon in contextu ex tota dinumeratione mihi persuasum est.

PAGINAE IMAE PRIORES.

307 His corpus tremulum
291 Flammati Phaethontis
275 Purpureaque procul
259 Pars obscura cauis
243 Cum primum inflati
227 Carbasus obscurata
211 Sospitem Erechtheum
195 Huc huc aduentate
179 Discernens ponti
163 Purpureaue tuum
147 Sed simul ac cupidae
131 Frigidulos udo
115 Tecti frustraretur
99 Quantos illa tulit
83 Funera Cecropiae
67 Ipsius ante pedes
51 Heroum mira uirtutes
35 Deseritur Scyros

19 Tum Thetidis Peleus

3 Phasidos ad fluctus

PAGINAE SVMMAE POSTERIORES.

308 Candida purpurea
292 Haec circum sedes
276 Sic tum uestibuli
260 Orgia quae frustra
244 Praecipitem sese
228 Quod tibi si sancti
212 Namque ferunt olim
196 Quas ego uae miserae
180 An patris auxilium
164 Sed quid ego ignaris
148 Dicta nihil metuere
132 Siccine me patriis
116 Sed quid ego a prima
100 Quanto saepe magis
84 Atque ita naue leui
68 Set neque tum mitrae
52 Namque fluentisono
36 Crannonisque domos
20 Tum Thetis humanos
4 Cum lecti iuuenes.

Pergimus ad Attin, adiecto titulo c. LXIV qui unius uersus instar ha

[blocks in formation]

Deinde ad carmen nuptiale, quod ex uersibus 76 constare facimus. dendus est titulus carminis LXIII.

PAGINAE IMAE PRIORES.

PAGINAE SVMMAE POSTERIORES

62 (53) Hanc nulli agricolae

63 (54) At si forte eadem est

[blocks in formation]

Addendus est titulus

Deinde ad Epithalamium quod facio 240 uersuum. c. LXII.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »