Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et Get O et uniuersi codices mee habent, solus a uice, idcir corruptum hoc, illud unice uerum habebitur? Hoc ut euincas, s endum erit Veronensis codicem (V) aut semel tantum aut ec semper modo transcriptum fuisse. Quod nec per se ueri simile nec condicioni superstitum librorum conuenit. Sed esto f semel tantum transcriptus V: at si ita exaratus est ut incertum relin retur mee an uice exhiberet, satis habes causae cur inueni hodie utraque lectio. Nam fluctuasse librarios et quae incerta e modo ut potius credebant, scripsisse, modo apposuisse quod is litteris significari poterat, testis est ipse O in quo pauca tantum da γραφούμενα reperiuntur. Sed multo ueri similius fuit V complur fuisse transcriptum; hinc cum ab alio mee legeretur, ab alio u inualuisse mee quod Verone conuenire existumaretur. Idem uale LXIV. 249. Vbi cum G habeat tamen praspectans, O tñ prospe ans, caeteri tamen aspectans Munroni necessario legendum uid tum prospectans. Ego quod contra Behrensium olim dixeram, id Munroni respondeo: non tantum praestare GO caeteris ut in q hi duo conspirant, id pro certo habeatur; cum O possit annum 14 attingere, Bononiensis 1411 exaratus uideatur. Quod igitur ha B, quod caeteri fere omnes, non statim reiciendum, cum praeser langueat tum, contra exquisitum sit tamen atque adeo seruatum uniuersis.

Dicendum est etiam de ea re quam ut mihi sic Schwabio Behrensio idem obiecit. Nam in editione priore Lachmannum cutus non ausus sum libros ita deserere ut uerba arbitrio meo ref marem et ad Vergilianorum librorum orthographiam reuocare Fecit id quidem Lucianus Muellerus in editione sua, scriben elegantiusuest unumst notho's adlocutione inrigat ingenuos tuom inmin paruolus flauos adsiduos et similia, nec dubito placiturum me legentib magis fuisse eadem licentia usum. Sed illud mihi proposueram n ut Catulli carmina ea scriptura ederem qua ipse poeta usurus fuer sed ut quamuis corruptorum librorum inhaerens uestigiis si quid uer uetustatis supererat conseruarem, caetera sic traderem quomo in eis inueni. Ergo quod XXIII. 1 Furei, LXI. (225) bon uocatiuos, XXVIII. 15 Romulei, LXI. (199) Africei, LXIII. g Dindymei, LXV. 14 Itylei genetiuos, habent, non ideo sic scrip

semper, ubi nihil eiusmodi traditum esset: nec quod LXVI. 27 adepta's XXXV. 23 solita's uere uidentur ex adeptus solitas es elici, tutum sum ratus 's 'st semper pro es est inferre; nec quod XXIII. 1 seruos, LXI. 54 nouos, LXII. (60) aequom, LXVI. 54 equos Catulli aetatem referunt, uo pro uu constanter admisi. Cuius rei singulare exemplum erit nomen Septimius, nam XLV. 1 Veronensis codex uidetur habuisse Septimios, 21 Septumius, 23 Septimio, quae omnia sic ut tradita sunt seruaui, cum incertus essem quid potius Catullus scripturus fuerit. Qua in re et Schwabius mecum et Behrensius faciunt: licet hic quidem dum et antiqua studet reducere nec libros tamen deserit, ea ex horum uestigiis conatus est eruere quae nullo modo inesse potuerint. Velut ex diï LIII. 5 dei elicuit, ex abiit adiit, LXI. 192, LXIII. 74, abeit adeit, ex silices sororum LXIII. 5, LXIV. 290 silicei sororei, ex proruit LXXXVIII. 2 prorit, ex scis LXXVIII. 10 seis (atqui XXIX. 19 sit scit inter se confunduntur, idemque saepius notaui), ex et LIII. 1, LXI. 210 ec, quod si Lucilio uix satis tute illatum est, multo minus Catulli carminibus conuenit. Neque ex codicibus satis apparet cur set domna domnia idem intulerit; cum sed habeat etiam Thuanaeus LXII. (51), domina LXIII. 91 non magis metro repugnet quam ubi capita 23, ibi maria 48, ego uiridis 70; domnia autem quod coniecit pro dum omnia CXIV. 5 nulla probabili nec sensus nec prosodiae ratione nitatur. Haec ego ut nimis temere admissa arbitror, ita quaedam ipse in editione anni 1867 ad antiquum genus scribendi reuocaueram, ut LXVI. 14 absumptei ex assumpta, CXVI. 7 amictei ex amicta, XXII. 8 derecta, XXX. 6 dice ex dico, L. 1, 8 Lucini quod est in Datano, haec pro ha: LXIV. 320, mei pro mi LXXII. 6, sei pro seu LXXVI. 21, dolorei 'st XCVI. 5 pro dolorest, XVII. 3, acsuleis pro ac sulcis, sompno harena LXIV. 57, 58. Haec et quaecumque erant huiusmodi cautius nec nisi praeeuntibus libris scripseram. Ne Lachmannus quidem, credo, si Catullum suum ex GO edidisset, ita scripturae rationem mutaturus fuerat ut ex tenuioribus horum uestigiis Catulli manum ubiuis repraesentare conaretur. Itaque si cum Lachmanno Hauptio Schwabio Behrensio nequicquam constanter scripsi, feci id monentibus non GO solum sed omnibus libris quos contuleram: sed securius feci quia intellexi non malis auctoribus niti sic scriptum, quamuis post

Ritschelium nequiquam praeualuerit. Nam codex Mediceus V non raro nequicquam habet a manu prima, et sic scriptun aliquotiens in Palatino. Quod ideo monendum duxi ne quis bar uocabulorum formas me putet reliquisse; uere enim possum pro nihil me semper antiquius habuisse quam ut eiusmodi scabr fugerem quam longissime.

Fecit iniuria temporis ut quae prima Catulli carminum saeculo facta uidetur mentio ab alio in lucem protracta sit, non ab e primus repperit, Ingramo Bywater. Is enim, ut est uir imn studii et omnis antiquitatis scrutator acerrimus, locos Hiere Iudicis de Montagnone quattuor quos in Proleg. p. X attuli iam 1870 mihi indicauit; cuius usus indicio ipse reliquos tres in M Britannico inueni. Hos postea Rudolfus Peiperus indagauit ed que anno 1875, unde in Behrensii editionem peruenerunt. Sed n saeculi erat plura eiusmodi inquirere: quod in Catullo atque in Propertio non factum esse miror ac maereo. Maioris enim uel unum uersum indicare qui ab aliquo citatus fuerit quam Martiale uel Seneca conicere quidnam hi imitati uideantur. nescio quomodo xvos apavτov hactenus uidemur secuti; adeo parua quae inter Isidorum atque Hieremiam de Montagnon Catullo ducta comparent. Atqui nunquam plures tenuit hoc stud inuestigandi quid aeuo quod dicitur medio scriptum lectitatu fuerit; ut uix dubitem esse aliquando emersurum quod hanc magis ponat in propatulo.

Quod superest commemorandi sunt qui me in hac opera iuuerunt, inprimis H. O. Coxius quem saepius de Canoniciano nonnunquam de aliis codicibus consului: cuius iudicium, etiam a meo discreparet, relligioni habui tacere, cum scirem pauciss parem rei huius experientiam inesse: dein E. A. Bond et E. Thompso, curatores codicum MSS. Musei Britannici: G. N. du I qui lectionem Gellianam mihi exscripsit: Nicolaus d' Anziani, hy bibliothecarius Laurentianae qui non modo Florentiae me agen omni beneuolentia iuuit, sed nonnulla ex MSS. Mediceis et Ric dianis transmisit: quicum Ferrucii nostri infelicem obitum do Tum agendae grates sunt A. Ceriani, praeposito bibliothecae Am sianae Paulo Meyero qui locos quosdam Germanensis rog

a me sedulo inspexit: Falconero Madan cuius uide adnotationem ad LXVI. 32: Adolfo Neubauero, Io. W. Nutt, Henrico G. Woods, Carolo Gore: denique adulescentibus optimae spei Sidneio G. Owen et A. Curtis Clark, Balliolensibus, qui indicem a sorore mea maiore confectum suppleuerunt correxeruntque. Sed ante omnes commemorandus erat Arturus Palmer, Dublinensis, cuius beneficio codicem quem Perusiae exarauit Pacificus Maximus poeta Latinus saeculi XV, post autem Cuiacius obtinuit et ab eo Iosephus Scaliger, primus hic totum exhibui. De quo si quis uolet plura edoceri quam huius operis fuit, legat quae de eo scripsimus in Hermathena III. pp. 124158.

Dabam Kalendis Maiis a. MDCCCLXXVIII.

PRAEFATIO EDITIONIS PRIORIS.

OCTAVVS hic annus agitur ex quo Catulli edendi consilium suscepi. Sed primum commentarium scribere in animo fuit; mox cum conparatis cum Lachmanni editione codicibus quos in Bibliotheca Bodleiana et in Museo Britannico repperi, intellegerem ea quae Lachmannus suo more breuius praecepisset, codices omnes non interpolatos cum alterutro eorum quos ipse exhiberet ubique consentire, non adeo uera esse ut nihil noui posset adferri; praeterea a uero abhorrere paginarum numerationem archetypi, quale ab eo constitutum esset, quod idem ante me sensissent Heysius Rossbachius Boehmius alii; collatis etiam externis codicibus Catulli librum de nouo recognoscere statui. Accessit non minor stimulus quod duo uiri, qui in corrigendi arte summum inter nostros locum tenent, Ioannes Conington et Hugo A. I. Munro, suas iam mecum communicarant in Catullum emendationes. Itaque anno 1862 codicem Sangermanensem Parisiis, insequente Venetiis Mediolani Vicetiae Bononiae Florentiae Italos sex contuli; quibus subsidiis adiutus, mox et Vaticano et Colbertino, quorum alterum Fridericus Vmpfenbachius, hunc Claudius Cobham diligentissime pro me excusserant; postea autem alio quem in domo sua Thomas Phillipps inspici

endum mihi praebuit; tum Thuanaei specimine quod humanis pro me descripsit Gulielmus G. Markheim'; deinde Gualteri S. La emendationibus, quarum partem ipse ediderat, partem ad me amicus eius Robertus Browning, poeta illustrissimus; post Eduini Palmer Balliolensis, et Iacobi Mowat Cantabrigiensis o uationibus et coniecturis; satis a me factum putaui ut librum commentario publici iuris facerem. Hoc eo libentius feci praepositis Typographeo Academico consilium meum cum rela esset id et probauerunt et omni auxilio adiuuerunt; in pr H. O. Coxe et H. Latham, quibus utrisque summas grates habeoque. Neque ea tantum noua affero quae dixi; nam e editiones praesto fuerunt rarissimae, Princeps quae dicitur anno 1 et quae uere est, incertum quo anno edita, quae utraeque in Bi theca Bodleiana asseruantur; Parmensis a. 1473; Alexandri Gu a. 1521; postremo ea cuius unicum creditur extare exempla quod his diebus copiis Bibliothecae Bodleianae additum est, Hi nymi Auantii Cardinali Farnesio dedicata; ut uix cuiquam cre tot suppeditasse auxilia unde librum toties deprauatum uel en daret ipse uel aliis emendandum relinqueret. Sed nescio quo p euenit ut in Catullo curam Anglus ante me uix unus et a Oxoniensis quidem nemo posuerit; Vossius enim cuius editio Ca Londini prodiit anno 1684, quanquam in Anglia aliquot annos et canonicatum apud nos Vinsoriae obtinuit, Batauo patre ortus is autem qui Catullum edidit anno 1702, Cantabrigiensis uid fuisse et nomen suum libro non adiecit. Ego si quibus temera uidebor qui etiam post Lachmannum hoc susceperim-tantum e Lachmanno in codicibus Catulli discernendis tribuendum esse qu tum ante eum nemini, nec quenquam quicquam in Catullo pro turum qui non in Lachmanno se stabiliuerit, hoc iam omnibus pro explorato-his ideo me spero excusatum iri, non solum qu tot tam egregiis subsidiis rem aggrediar, sed etiam opibus adiu typographei quo nullum usquam aut typorum nitore ac pulchritud aut opificum cura praestabilius habeatur.

Dabam Nonis Septembribus a. MDCCCLXVII.

1 Nunc est socius collegii Reginensis apud Oxonienses.

« ZurückWeiter »