Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso: Buch 1-7, erklärt von Moriz Haupt nach den Bearbeitungen von O. Korn und H. J. Müller in 8. Aufl., hrsg. von R. Ehwald

Cover
Weidmann, 1903

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Beliebte Passagen

Seite 21 - moderantum cuneta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidéra tollere vultus: sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras. Áurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Seite 161 - vale' partique dedere oscula quisque suae non pervenientia contra. 80 postera nocturnos Aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas: ad solitum coiere locum, turn murmure parvo multa prius questi statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excederé temptent, 85 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Seite 18 - diffundi rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae; addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta libérions aquae pro ripis litora puisant. iussit et extendí campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,
Seite 89 - tradit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; stagna petit patulosque lacus ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis. 380 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram officiumque negat mundo, 'satis
Seite 219 - est subiecta Peloro, laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas eiectat flammamque fero vomit ore Typhoeus. saepe remoliri luctatur pondéra terrae oppidaque et magnos devolvere corpore montes: inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
Seite 233 - extemplo faciès et mentis et oris; nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis 570 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. Exigit alma Ceres nata secura recepta, quae tibí causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. conticuere undae quarum dea sustulit alto
Seite 40 - candidus in medio favus est; super omnia vultus accessere boni nee iners pauperque voluntas. Interea totiens haustum crátera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant. unicus anser erat,
Seite 353 - virides generantia ranas, et générât truncas pedibus, mox apta natando crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior partes superat mensura priores, nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, sed male viva caro est; lambendo mater in artus fingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit. nonne vides, quos cera tegit sexángula fetus
Seite 160 - crevit amor; taedae quoque iure coissent, sed vetuere patres: quod non potuere vetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo, conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis, fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum
Seite 193 - ratus esset opus; trahit inscius ignés et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas. ut stetit, V dixit 'non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirent! nomen terraeque tuumque, et cur vincla géras

Bibliografische Informationen