Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec, velit insidiis altas si claudere valles,
Dum placeas, humeri retia ferre negent.
Si volet arma,
levi tentabis ludere dextra:
Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus.
Tunc tibi mitis erit, rapias tum cara licebit
Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit.
Rapta dabit primo, mox afferet ipse roganti,
Post etiam collo se implicuisse volet.

Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:
Iam tener assuevit munera velle puer.

At tua, qui Venerem docuisti vendere primus,
Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.

Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,
Aurea nec superent munera Pieridas.

[blocks in formation]

Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,
Ex humero Pelopis non nituisset ebur.

Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,
Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.
At qui non audit Musas, qui vendit amorem,
Idaeae currus ille sequatur Opis

Et tercentenas erroribus expleat urbis

Et secet ad Phrygios vilia membra modos.
Blanditiis vult esse locum Venus ipsa: querelis
Supplicibus, miseris fletibus illa favet.'

Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore:
Sed Titium coniunx haec meminisse vetat.
Pareat ille suae: vos me celebrate magistrum,
Quos male habet multa callidus arte puer.
Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes
Consultent: cunctis ianua nostra patet.

65

70

75

Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem
Deducat iuvenum sedula turba senem.

80

Heu heu quam Marathus lento me torquet amore!
Deficiunt artes, deficiuntque doli.

Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,
Cum mea ridebunt vana magisteria.

ཕ.

Asper eram et bene discidium me ferre loquebar:
At mihi nunc longe gloria fortis abest.

Namque agor, ut per plana citus sola verbere turben,
Quem celer assueta versat ab arte puer.

Ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam
Magnificum post haec: horrida verba doma.
Parce tamen, per te furtivi foedera lecti,
Per Venerem quaeso compositumque caput.
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres,
Te dicor votis eripuisse meis,
Ipseque te circum lustravi sulfure puro,
Carmine cum magico praecinuisset anus:
Ipse procuravi ne possent saeva nocere
Somnia, ter sancta deveneranda mola:
Ipse ego velatus filo tunicisque solutis

Vota novem Triviae nocte silente dedi.
Omnia persolvi: fruitur nunc alter amore,
Et precibus felix utitur ille meis.
At mihi felicem vitam, si salva fuisses,
Fingebam demens, sed renuente deo.
Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
Area dum messes sole calente teret,
Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas
Pressaque veloci candida musta pede,
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis
Garrulus in dominae ludere verna sinu.
Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,
Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
Illa regat cunctos, illi sint omnia curae;

At iuvet in tota me nihil esse domo.
Huc veniet Messala meus, cui dulcia poma
Delia selectis detrahat arboribus:

7

5

10

15

20

25

25

30

Et tantum venerata virum, hunc sedula curet,
Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque 35
Iactat odoratos vota per Armenios.

Saepe ego tentavi curas depellere vino:

At dolor in lacrimas verterat omne merum.
Sacpe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem,
Admonuit dominae deseruitque Venus.
Tunc me discedens devotum femina dixit,
Et pudet et narrat scire nefanda meam.
Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
Devovet et flavis nostra puella comis.
Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
Vecta est fraenato caerula pisce Thetis.

Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator:
Venit in exitium callida lena meum.

Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
Tristia cum multo pocula felle bibat:
Hanc volitent animae circum sua fata querentes
Semper, et e tectis strix violenta canat:
Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
Quaerat et a saevis ossa relicta lupis,
Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,
Post agat e triviis aspera turba canum.
Evenient dat signa deus: sunt numina amanti,
Saevit et iniusta lege relicta Venus.

40

45

· 50

55

At tu quam primum sagae praecepta rapacis
Desere: nam donis vincitur omnis amor.

60

Pauper erit praesto, tibi praesto pauper adibit
Primus et in tenero fixus erit latere,

Pauper in angusto fidus comes agmine turbae
Subiicietque manus efficietque viam,

65

Pauper ad occultos furtim deducet amicos
Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
Heu canimus frustra, nec verbis victa patescit
Ianua, sed plena est percutienda manu.
At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto:
Versatur celeri Fors levis orbe rotae.

70

Non frustra quidam iam nunc in limine perstat
Sedulus ac crebro prospicit ac refugit,

Et simulat transire domum, mox deinde recurrit
Solus et ante ipsas excreat usque fores.

Nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso,
Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.

VI.

Semper, ut inducar, blandos offers mihi vultus,
Post tamen es misero tristis et asper, Amor.
Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est
Insidias homini composuisse deum?

Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim
Nescio quem tacita callida nocte fovet.

Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est:
Sic etiam de me pernegat usque viro.

Ipse miser docui, quo posset ludere pacto
Custodes: heu heu nunc premor arte mea.
Fingere tunc didicit causas, ut sola cubaret,
Cardine tunc tacito vertere posse fores:
Tunc succos herbasque dedi, quis livor abiret,
Quem facit impresso mutua dente Venus.
At tú, fallacis coniunx incaute puellae,
Me quoque servato, peccet ut illa nihil.
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,
Neve cubet laxo pectus aperta sinu,
Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem

Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
Exibit quam saepe, time, seu visere dicet
Sacra Bonae maribus non adeunda deae.
At mihi si credas, illam sequar unus ad aras:
Tunc mihi non oculis sit timuisse meis.
Saepe, velut gemmas eius signumque probarem,
Per causam memini me tetigisse manum:

Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam
Sobria supposita pocula victor aqua.

Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti.
Iussit Amor: contra quis ferat arma deos?

75

5

10

15

20

20

25

30

Ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit,
Instabat tota cui tua nocte canis.

Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis

Servare, frustra clavis inest foribus.
Te tenet, absentes alios suspirat amores
Et simulat subito condoluisse caput.

At mihi servandam credas: non saeva recuso
Verbera, detracto non ego vincla pedum.
Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos,
Effluit effuso cui toga laxa sinu:
Quisquis et occurret, ne possit crimen habere,
Stet procul, aut alia stet procul ante via.
Sic fieri iubet ipse deus, sic
Est mihi divino vaticinata sono:

magna sacerdos

(Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem
Flammam, non amens verbera torta timet:
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos
Sanguine et effuso spargit inulta deam,
Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus,
Et canit eventus, quos dea magna monet.)
Parcite, quam custodit Amor, violare puellam,
Ne pigeat magno post didicisse malo.
Attigerit, labentur opes, ut vulnere nostro
Sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.'
Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas:
Si tamen admittas, sit precor illa levis.
Non ego te propter parco tibi, sed tua mater
Me movet atque iras aurea vincit anus.
Haec mihi te adducit tenebris multoque timore
Coniungit nostras clam taciturna manus,
Haec foribusque manet noctu me affixa proculque
Cognoscit strepitus me veniente pedum.
Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,
Sit modo fas, annos contribuisse velim.
Te semper natamque tuam te propter amabo:,
Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuus.
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos
Impediat crines nec stola longa pedes.
Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
Possim ego, quin oculos appetat illa meos,
Et siquid peccasse putet, ducarque capillis

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »