Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cassiodoro, Paulo Diacono, Servio aliisque scriptoribus, et Strabo emendatur.

"Qui per geographicos Strabonis libros orbem terrarum peragrare sibi proponunt, si, Græcæ linguæ ignari, ductore utantur Xylandro Strabonis interprete, quam vereor ne per devia interdum ferantur seque aliorsum perduci sinant quam quo pergere in animum induxerant suum! Ea enim est hominis incuria ac negligentia, ut semitas a Strabone impressas sponte declinare, et consulto consilio compluribus locis aberrare videatur. Inter cetera, si Xylandri verbis loquentem Strabonem audiamus, prope est ut Venetiarum Urbem vetustissimis temporibus in mari Adriatico fateamur conditam fuisse. Hoc enim modo verba Geographi lib. iv., ubi de Venetis loquitur qui in Gallia sunt, interpres Latine reddidit: hos ego Venetos existimo Venetiarum in Adriatico sinu esse auctores. Non ego tam ignarum temporum, tam in historia hospitem Xylandrum censeo, ut nescierit non potuisse Strabonem de Venetiarum Urbe loqui, quæ quadringentesimo et quod excurrit post ejus ætatem anno ædificari cœpta est, sed de populis Veneta regionis, quæ longo tractu ad mare Adriaticum jacet, quum et alibi id clarius enunciet. Verba Strabonis lib. iv., perperam a Xylandro Latine reddita, ea sunt: τούτους οἶμαι τοὺς Οὐενετοὺς οἰκιστὰς τῶν κατὰ τὴν ̓Αδρίαν. Mar cianus Heracleota æpès rǹv 'Adpíav dixit; et Ælianus lib. xvii. de H. Anim. περὶ τὴν ̓Αδρίαν οἰκοῦντας Ενετούς; et Plinio Adriatico mari apposita Venetia appellatur. Justinus tamen Venetos nominat incolas superi maris, ut non solum continentem, sed et insulas Adriatici sinus comprehendat, nisi forte accolas scripsit Justinus, quod mihi quidem magis probatur. Quocirca neque Venetia Provinciam plurium numero efferre, neque illam in sinu tantum Adriatico, hoc est in ipso mari, claudere Xylander debuerat. Regionen sane Strabo intelligit conterminam mari Adriatico, in qua Adria adhuc exstat, oppidum olim nobile, quodque ipsi mari nomen indidit. Plinius lib. iii. c. xvi. Atrianorum paludes, quæ Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum Atria, a quo Atriaticum mare ante appellabatur, quod nunc Adriaticum. Tuscorum oppidum Adriam appellat, quia Tuscorum fuit colonia, quod Livius etiam alicubi scribit, nisi me fallit memoria. De ea sic Strabo lib. v. 'Ezítegπον δὲ καὶ Ὀρδία, καὶ ̓Αδρία, καὶ Οὐκετία, καὶ ἄλλα τοιαῦτα πολισμάτια, ἧττον μὲν ὑπὸ τῶν ἑλῶν ἐνοχλεῖται, μικροῖς δ ̓ ἀνάπλοις πρὸς τὴν θάλασσαν συνῆπται· τὴν δ ̓ ̓Ατρίαν ἐπιφανῆ γενέσθαι πόλιν φασὶν, ἀφ ̓ ἧς καὶ τοὔνομα τῷ κόλπῳ γενέσθαι τῷ ̓Αδρίᾳ, μικρὰν μετάθεσιν Aaßóv. Integrum apposui locum, ut maculas eluerem in vocibus Οὐκετία et Επίτεςπον, quod et Casaubono in mentem venisse

video. Ptolemæus scriptum exhibet Ouxevra: Vaticani codices habent Οὐικέντια et 'Ιουκέντια, mendose omnes, nec sane dubium quin scribendum sit Ouixéria: legitur enim Vicetia et apud Plinium et in antiquis Inscriptionibus. Pro 'Exitsprov reponendum Επίτερπον 'OTITEPYIOV, quemadmodum apertis litteris exaratum est apud Ptolemæum. De Opiterginis nota historia est ex Cæsare et aliis. Porro facilis fuit transitus O in E, quumque scriptum esset II, adhærentibus forte invicem ambobus elementis, conflatum est П. Verba Strabonis, quæ nuper attulimus, sic Latine sonant: Opitergium vero et Ordia et Adria et Vicetia, et alia id genus oppidula minus a paludibus infestantur, et parvis subvectionibus mari conjunguntur. Atrium ferunt illustrem fuisse urbem, unde et sinui Adriatico nomen exigua mutatione litterarum factum sit. Sed quænam fuit urbs Ordia a Strabone memorata? [Lege Kavnopsia, Concordia.] Ejus nulla prorsus est mentio apud scriptores. Num suspicandum in Cenomanis oppidum quod hodie appellatur Orzi? Solet enim D Latinum in 2 Italicum degenerare. Sic in voce simillima, quod Latinis hordeum hodie Italis orzo. Porro Cenomani, sive pars eorum Venetis accensebatur, quod et Ptolemæus, ni fallor, innuit. Fuit et alia urbs Adria in Piceno ad mare Adriaticum sita, quæ nomen hodieque retinet, ac nescio an magis hanc quam Venetam Adriam Justinus intelligat, quum lib. xx. ita scribit: Adria quoque mari proxima, quæ et Adriatico mari nomen dedit, Græca urbs est. Videtur enim Illyrico mari proximam dicere, quia ex adverso Illyrium prospectat. Ea sane a Romanis ducta fuit Colonia, teste Livio lib. xxxvi. et Plinio lib. iii., quemadmodum Veneta Adria a Tuscis, ut dictum est. Ejusdem et Pomponius Mela et Antoninus in Itinerario, aliique meminere. Igitur nisi Xylander prudens sciens fallere voluit, quod minime credendum, supinam ejus incogitantiam excusare nemo potest, qua Venetam Provinciam in sinum ipsum Adriaticum conjicere et concludere ac Venetias appellare non est veritus.

"Non me quidem clam est, eamdem Provinciam Venetias plurali numero dictam reperiri; verum id forsan post Constantini M. tempora, quemadmodum et Italiam ipsam appellatam invenio Italias in Notitia utriusque Imperii. Diviserat enim Italiam Præfectus Prætorio, eamque duobus Vicariis_regendam commiserat, Vicario Urbis, qui Romæ, et Vicario Italiæ, qui Mediolani sedem habebat. Sic Venetiæ regio dispertita fuit in superiorem et inferiorem. Id ex eadem Notitia utriusque Imperii elicere est, ubi hæc legimus: Procurator gynecii Aquileiensis Venetia Inferioris. Nescio vero an Straboni fides sit habenda, qui libro v. fuisse olim Aquileiam extra Venetiæ fines

[ocr errors]

iis verbis asserit, ἔξω δ ̓ ἔστι τῶν ̔Ενετικῶν ὅρων ἡ ̓Ακυληΐα: si qui dem Carnos, in quibus Aquileia, Venetiæ semper accensitos fuisse autumo. Sic apud Ethicum in Cosmographia Venetias scriptum videmus, non Venetiam, ubi Oceani Occidentalis provincias enumerat. Vetus item lapis Neapoli sic habet: M.

MAECIO. MEMMIO. FVRIO. BALBVRIO. CAECILIANO. PLACIDO. C. V. PONTIFICI. MAIORI. AVGVRI. PVBLICO. P. R. QVIRITIVM. QVINDECEM. VIRO. SACRIS. FACIVNDIS. CORRECTORI. VENETIARVM. ET. HISTRIAE. etc.; et alius Muti

næ: L. NONIVS. VERVS. V. C. BIS. CORRECTOR. APULIAE. ET. CALAB. VENETIARVM. ET. HISTRIAE. COMES. etc. Anastasius Bibliothecarius in Vita Hadriani: Carolum Francorum regem inter ceteras provincias tradidisse Pontifici Maximo universum Exarchatum Ravennatium sicut antiquitus erat, et provincias Venetiarum, et Histriam. Eadem prope verba habentur etiam apud Leonem Episcopum Ostiensem lib. i. Chronic. Casin. cap. ix. ubi de concessione loquitur a Pipino rege filiisque Pontifici Romano facta. Sed clarissime omuium Paulus Diaconus lib. ii. Hist. Longobard. sic scribit: Venetia enim non solum in paucis insulis, quas nunc Venetias dicimus, constat; sed ejus terminus a Pannonia finibus usque ad Abduam fluvium terminatur. Probatur hoc Annalibus libris, in quibus Pergamus civitas esse legitur Venetiarum. Nam et de lacu Benaco in Historiis ita legimus: Benacus Venetiarum, etc, Quam civitatem Pergamum vocat, ea Bergomum est; id enim nominis adhuc servat. Annales vero, et quas laudat Historias post Constantini tempora fuisse confectas mihi persuadeo; neque enim ante illud ævi Venetiarum nomen facile reperire est. Quod ait Diaconus ad Pannoniam usque protendi Venetiam, videtur et Histriam sub Venetia fuisse complexus, quia, sub administratione cum Correctoris, tum Consularis junctim positæ, unica censebatur provincia, ac proinde Servius Timavum fluvium Histriæ tribuit. Sic enim loquitur ad primum Æneidos ex schedis Fuldensibus: et per omne littus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere; Timavus autem est inter Aquileiam et Tergestum. Et ad Eclogam viii. dubius est. Venetiæ ne an Histriæ assignet: sive, inquit, Venetia flumen transcendis; nam Timavus fluvius est Venetia vel Histria. Alibi, nempe iii. Georg. Venetia fluvium esse fatetur iis verbis: Lapidia pars est Venetia dicta a Iapido oppido. Sallustius: primam modo Iapidiam ingressus. Hujus est fluvius Timavus. Carnorum certe regionem designat, quæ hodie Forum Julii a colonia dicitur. Illyricum certe et Dalmatiæ partem esse Pannoniæ lib. iv. Plipius asserit, ut et Noricum Ptolemæus; sed et

Plinius ipse lib. xxxvii. proximos Pannoniæ Venetos facit. Ex locis sane, quos protulimus, palam est Servium nunc Venetiam, nunc Venetias nuncupare. Venetias quoque ad primum Georgic. dixit: pleraque pars, inquit, Venetiarum fluminibus abundans lintribus exercet omne commercium, ut Ravenna, Altinum ; ubi et venatio et aucupia, et agrorum cultura lintribus exercetur. Ex hujusmodi Venetiarum appellatione prodit se cujus sit ætatis C. Sempronius, qui libellum scripsit de Divisione Italiæ, si tamen fidem merentur, qui supposititium fortasse fœtum pro legitimo et antiquo nobis venditarunt. Ejus hæc sunt verba: nam usque Atrianum flumen, qui limes est Volturrenorum et Venetiarum, tenuere Hetrusci, et Venetias principio quidem Phaëtontai, postea Trojani eisdem mixti coluerunt, etc.

"Apparet ex iis quæ in medium protulimus quam sint decepti, qui S. Ambrosii Epistolam ad Ecclesiam Vercellensem suspectam habuerunt ob Venetiarum appellationem, quæ iis verbis continetur sola nunc ex omnibus Liguria atque Emilia, Venetiarumque, vel ceteris finitimis Italiæ partibus hujusmodi eget officio. Sed et frustra est qui Scrutinium Libertatis Veneta Italico idiomate conscripsit, dum in Cassiodori Epistola xxiv. lib. xii. Variarum, quæ de Provincia verba habentur, ad solam Venetiarum Urbem traducere nititur. Venetia, ait Cassiodorus, prædicabiles quondam, plenæ nobilibus, etc. Cui non apertum Provinciam hæc verba respicere, et ipsas fortasse tunc deletas urbes aut magna ex parte devastatas, Aquileiam, Concordiam, Opitergium, Altinum, Patavium, alias, quas minime dubium percelebres olim fuisse et nobilibus plenas viris? li nobiles, quotquot Barbarorum furorem potuerunt evadere, ad maritima confugerant; et, quoniam in domunculis degebant per paludes et loca insularum varia lateque dispersa constructis, delitescebat veluti sepulta eorum nobilitas, nec emergere poterat, Gothis adhuc Italiam prementibus; donec, Deo favente, in unum convenientes, pulcherrimam condiderunt civitatem, et rempublicam longe præstantissimam constituerunt; quodque commune prius erat toti Provinciæ Venetiarum, tandem nomen sibi vendicarunt, utpote qui ex primis præcipuisque Venetiæ urbibus, tam superioris, quam inferioris, profecti illuc essent. Ceterum Cassiodori ætate nondum id nomen ex Provincia in Urbem transmigraverat; nondum præclaræ libertatis fundamenta erant jacta, quæ magnuni postea decus Italiæ peperit. Ea propter non Tribunis Venetiarum, sed Tribunis Maritimorum Epistola illa conscripta est. Unaquæque enim insularum, quæ Adriatico sinu comprehendebantur, suum habebat Tribunum, ut et Venetarum rerum scriptores fatentur. Eas insulas domicilia Cassiodorus

appellat per æquora longe patentia, ne quis crederet illas tantum intelligere quæ parvis euripis discretæ erant, e quibus quasi in unum connexis unica urbs conflata est. Justinianus quoque Imperator Venetias appellat ipsam Provinciam initio Novellæ xxix: τὸ Παφλαγόνων ἔθνος ἀρχαῖόν τε καὶ οὐκ ἀνώνυμον καθεστώς, ἀλλὰ τοσοῦτον ὡς καὶ ἀποικίας μεγάλας ἐκπέμψαι, καὶ τὰς ἐν Ιταλοῖς συνοικίσαι Βενετίας, ἐν αἷς δὴ καὶ ̓Ακυληία πόλις τῶν ἐπὶ τῆς ἑσπέρας μεγίστη κατώκισται καὶ βασιλικὴν πολλάκις δίαιταν δεξαμένη: hoc est, Paphlagonum gens antiqua nec sane ignobilis olim extitit, in tantum ut magnas deduxerit colonias, et in Venetias Italorum commigraverit, ubi Aquileia condita fuit, urbs omnium in occidente maxima, quæque Imperatorum non raro fuit domicilium. Quin et Jordanus, sive Jornandes, Ravennæ Episcopus, in Historia de rebus Geticis ita scribit: qui recto cursu de Corcyra atque Hellada partibus navigat dextrum latus, primum Epirum, dein Dalmatiam, Liburniam, Histriamque, et sic Venetias radens palmula navigat. Et apertius alio loco: Hesperiam tendit, rectoque itinere per Sirmas ascendit vicinas Pannonia, indeque Venetiarum fines ingressus, ad pontem Sontium nuncupatum castrametatus est. Nemo non videt regionem hic designari, quæ Forum Julii, uti diximus, nunc appellatur. Idem Jordanus, quum de Attila verba habet: primaque aggressione Aquileiensem obsedit civitatem, quæ est Metropolis Venetiarum, in mucrone vel lingua Adriatici posita sinus. Nec vero negandum Venetiarum nomen paulatim subductum fuisse ad insulas Adriaticas, quod jam suo tempore obtinuisse Paulus Diaconus loco, quem supra attulimus, [significat]; ut demum nobilissimæ civitatis, uti videmus, proprium est factum."

HUGONIS GROTII CARMEN,

QUOD PAUCISSIMIS LEGERE CONTIGIT.

Hyporchema in obitum Aldinæ Catellæ.

VERSUS ex syllabis brevibus dumtaxat Græci olim fecere, quorum fragmenta extant, sed versus breves, quo ultimæ syllabæ, quæ communis, licentia citius rediret. Hyporchemata appellabantur, quod perpetua subsaltatione exprimi solerent. Latinorum veterum unus, quod sciam, Serenus sequutus est, cujus versum hunc citat Martianus Capella, et Terentianus Maurus:

« ZurückWeiter »