Excerpta ex scriptis Publii Ovidii Nasonis: accedunt notulae anglicae et questiones : in usum scholae bostoniensis

Cover
Sanborn, Carter & Bazin, 1855 - 287 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 88 - patrium clamantia nomen, Excipiuntur aqua : quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nee jam pater, ' Icare,' dixit, ' Icare,' dixit, ' ubi es ? qua te regione requiram ? 50 Icare,' dicebat : pennas adspexit in undis, Devovitque suas artes ; corpusque sepulcro Condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. Hunc miseri túmulo ponentem corpora nati Gárrula ramosa prospexit ab
Seite 73 - turba rotarum, Duraque mollierant subjectas úngula glebas. Pars ibi de septem genitis Amphione fortes Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia fuco 75 Terga premuní ; auroque graves moderantur habenas. E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam Prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem Quadrupèdes cursus, spumantiaque ora coërcet ; ' Hei mihi !' conclamat ; medioque in pectore fixus
Seite 14 - placidis Epimethida dictis 390 Mulcet; et, ' Aut fallax,' ait, 'est sollertia nobis; Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est : lapides in corpore terrae Ossa reor dici : jacere hos post terga jubemur ' Conjugis augurio quanquam Titania mota est ; 395 Spes tarnen in dubio est:
Seite 2 - cœli Emicuit, summâque locum sibi legit in arce. Proximus est aër illi levitate, locoque : Densior his tellus : elementaque grandia traxit ; Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor 30 Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem. Sic ubi dispositam, quisquís fuit ille deorum, Congeriem secuit, sectamque in membra redegit; Principio terrain, ne non œqualis ab omni Parte foret, magni speciem glomeravit in
Seite 92 - videam ; neu sim tumulandus ab illa." Vota fides sequitur: templi tutela fuere, Donee vita data est. Annis aevoque soluti 170 Ante gradus sacros cum starent forte, locique Inciperent casus ; frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. Jamque super gélidos crescente cacumine vultus, .. Mutua, dum licuit, reddebant dicta ; " Valeque, 175 О conjux,
Seite 14 - rudibusque simillima signis. Quae tarnen ex illis aliquo pars húmida sueco, Et terrena fuit, versa est in corporis usum. Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa: Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit. 410 Inque brevi spatio, superorum numine, saxa Missa viri manibus faciem
Seite 57 - Cujus in introïtu geminas habitasse sórores Phorcydas, unius partitas luminis usum : Id se solerti furtim, dum traditur, astu Suppositâ cepisse manu : perqué abdita longé, 400 Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis, Gorgoneas tetigisse domos : passimque per agros, Perqué vías vidisse hominum simulacra, ferarumque, In silicem ex ipsis visa conversa Medusa : Se tarnen
Seite 24 - Non tarnen ignífero quisquam consistere in axe Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, Qui fera terribili jaculatur fulmina dextrâ, 60 Non agat hos currus : et quid Jove majus habemus ? Ardua prima via est : et qua vix mané recentes Enitantur equi : medio est altissima cœlo ; Unde mare et terras ipsi mihi
Seite 119 - Exspectata diu, nulla, aut contraria classi, Flamina sunt : duraeque jubent Agamemnona sortes Immeritam saevae natam mactare Dianae. 185 Denegat hoc genitor, divisque irascitur ipsis : Atque in rege tarnen pater est. Ego mite parentis Ingenium verbis ad publica commoda verti. Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides ; Difficilem tenui sub iniquo judice causain. 190
Seite 117 - héros Adstitit : atque oculos paulum tellure moratos 125 Sustulit ad proceres ; exspectatoque resolvit Ora sono : ñeque abest facundis gratia dictis. ' Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis haeres : Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. 130 Quern quoniam non aequa mihi vobisque negârunt Fata ;

Bibliografische Informationen