Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CONTENTS.

OVID.

PAGE

THE METAMORPHOSES : Selections from Books I. – VI., VIII.,

X., and XI.

I

THE TRISTIA : Book IV., Elegy 10

61

VIRGIL.

THE BUCOLICS : Eclogues I., III., IV., V., VII., and IX.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

90

95

100

AUREA prima sata est aetas, quae vindice nullo,
Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
Aere legebantur, nec supplex turba timebat
Judicis ora sui, sed erant sine judice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus in liquidas pinus descenderat undas,
Nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant appida fossae ;
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erat : sine militis usu
Mollia securae peragebant otia gentes.
Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus ;
Contentique cibis nullo cogente creatis,
Arbuteos foetus montanaque fraga legebant,
Cornaque et in duris haerentia mora rubetis,
Et quae deciderant patula Jovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

105

110

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat, subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior aere.
Jupiter antiqui contraxit tempora veris,
Perque hiemes aestusque et inaequales autumnos
Et breve ver spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum siccis aër fervoribus ustus
Canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primum subiere domos : domus antra fuere
Et densi frutices et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci.
Tertia post illas successit ahenea proles,
Saevior ingeniis et ad horrida promtior arma,
Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrupit venae pejoris in aevum
Omne nefas; fugere pudor verumque fidesque ;
In quorum subiere locum fraudesque dolique
Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita ; quaeque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavere carinae.
Communemque prius, ceu lumina solis et aurae,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terrae,
Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque,
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti;
Lurida terribiles miscent aconita novercae ;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.

135

140

145

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Victa jacet pietas, et Virgo caede madentes,
Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.
Neve foret terris securior arduus aether,
Affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossae.
Obruta mole sua quum corpora dira jacerent,
Perfusam multo nátorum sanguine Terram
Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,
Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemtrix superum saevaeque avidissima caedis
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
Ingemit et, facto nondum vulgata recenti,
Foeda Lycaoniae referens convivia mensae,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras,
Conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, coelo manifesta sereno;
Lactea nomen habet, candore notabilis ipso :
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum. Dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis ;
Plebs habitat diversa locis; a fronte potentes
Coelicolae clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia coelo:

170

175

180

« ZurückWeiter »