Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vidit, et obscurum timido pede fugit in antrum,
Dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea saeva sitim multa compescuit unda,
Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Serius egressus vestigia videt in alto
Pulvere certa ferae totoque expalluit ore

Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Reperit: Una duos, inquit, nox perdet amantes:
E quibus illa fuit longa dignissima vita;
Nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui jussi nocte venires,
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O quicumque sub hac habitatis rupe, leones!
Sed timidi est optare necem ! - Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram ;
Utque dedit notae lacrimas, dedit oscula, vesti,
Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis haustus!
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum.
Nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit,
Et jacuit resupinus humi: cruor emicat alte,
Non aliter quam quum vitiato fistula plumbo
Scinditur et tenui stridente foramine longas
Ejaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit.
Arborei fetus adspergine caedis in atram
Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit, juvenemque oculis animoque requirit,
Quantaque vitarit narrare pericula gestit ;
Utque locum et visam cognovit in arbore formam
Sic facit incertam pomi color-haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
Pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,

100

10

II

I

I

Quod fremit exigua quum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos,
Et, laniata comas amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
Miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe
Nominat! Exaudi, vultusque attolle jacentes!
Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.
Quae postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum, Tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus, est et amor; dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum, letique miserrima dicar
Causa comesque tui ; quique a me morte revelli
Heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
Signa tene caedis, pullosque et luctibus aptos
Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes :
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater;
Quodque rogis superest, una requiescit in urna.

*

Sed tamen ambobus versae solatia formae Magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achaia templis. Solus Abantiades ab origine cretus eadem

140

145

150

155

€160

165

605

Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis

Argolicae, contraque deum ferat arma, genusque

615

620

625

Non putet esse deum: neque enim Jovis esse putabat 610
Persea, quem pluvio Danaë conceperat auro.
Mox tamen Acrisium-tanta est praesentia veri-
Tam violasse deum, quam non agnosse nepotem,
Poenitet: impositus jam coelo est alter; at alter,
Viperei referens spolium memorabile monstri,
Aëra carpebat tenerum stridentibus alis.
Quumque super Libycas victor penderet arenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae ;
Quas humus exceptas varios animavit in angues :
Unde frequens illa est infestaque terra colubris.
Inde per immensum ventis discordibus actus
Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosae
Fertur, et ex alto seductas aethere longe
Despectat terras, totumque supervolat orbem.
Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit ;
Saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus;
Jamque cadente die veritus se credere nocti
Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,
Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
Evocet Aurorae, cursus Aurora diurnos.
Hic, hominum cunctos ingenti corpore praestans,
Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus
Rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
Aequora subdit equis et fessos excipit axes.
Mille greges illi totidemque armenta per herbas
Errabant, et humum vicinia nulla premebant;
Arboreae frondes auro radiante nitentes
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes, ait Perseus illi, seu gloria tangit
Te generis magni, generis mihi Jupiter auctor;
Sive es mirator rerum, mirabere nostras :

630

635

640

Hospitium, requiemque peto. Memor ille vetustae

Sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem :

METAMORPH. LIB. IV.

Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
Arbor; et hunc praedae titulum Jove natus habebit.
Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas
Moenibus et vasto dederat servanda draconi,
Arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoque, Vade procul, ne longe gloria rerum,
Quas mentiris, ait, longe tibi Jupiter absit!
Vimque minis addit, manibusque expellere tentat
Cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior-quis enim par esset Atlanti
Viribus?—At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
Accipe munus! ait, laevaque a parte Medusae
Ipse retroversus squalentia protulit ora.

33

645

650

Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
In silvas abeunt; juga sunt humerique manusque;
Quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen;
Ossa lapis fiunt; tum partes auctus in omnes
Crevit in immensum - sic Di statuistis et omne
Cum tot sideribus coelum requievit in illo.

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
Admonitorque operum coelo clarissimus alto
Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumtis
Parte ab utraque pedes, teloque accingitur unco,
Et liquidum motis talaribus aëra findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis,
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
Illic immeritam maternae pendere linguae
Andromeden poenas injustus jusserat Hammon.
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos
Moverat, et trepido manabant lumina fletu,.
Marmoreum ratus esset opus - trahit inscius ignes
Et stupet, et, visae correptus imagine formae,
Paene suas quatere est oblitus in aëre pennas.
Ut stetit, Q, dixit, non istis digna catenis,
Sed quibus inter se cupidi junguntur amantes,

3

[ocr errors]

655

660

665

670

675

Pande requirenti nomen terraeque tuumque,
Et cur vincla geras. Primo silet illa, nec audet
Appellare virum virgo; manibusque modestos
Celasset vultus, si non religata fuisset.
Lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.
Saepius instanti, sua ne delicta fateri

Nolle videretur, nomen terraeque suumque,
Quantaque maternae fuerit fiducia formae,
Indicat; et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit, veniensque immenso bellua ponto
Eminet et latum sub pectore possidet aequor.
Conclamat virgo: genitor lugubris et una
Mater adest, ambo miseri, sed justius illa;
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
Plangoremque ferunt, vinctoque in corpore adhaerent.
Quum sic hospes ait: Lacrimarum longa manere
Tempora vos poterunt; ad opem brevis hora ferendam
Hanc ego si peterem Perseus Jove natus et illa,
Quam clausam implevit fecundo Jupiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator, et alis
Aetherias ausus jactatis ire per auras,

tento.

Praeferrer cunctis certe gener: addere tantis
Dotibus et meritum - faveant modo numina ·
Ut mea sit, servata mea virtute, paciscor.
Accipiunt legem — quis enim dubitaret? — et orant
Promittuntque super regnum dotale parentes.
Ecce, velut navis praefixo concita rostro
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis,
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis :
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
Funda potest plumbo medii transmittere coeli,
Quum subito juvenis, pedibus tellure repulsa,
Arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo
Umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram..
Utque Jovis praepes, vacuo quum vidit in arvo
Praebentem Phoebo liventia terga draconem,

« ZurückWeiter »