Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

143

Preface to the Editio Princeps of Aristophanes.

[ocr errors]

'Mid the dim twilight of the laurel grove,
Too fair to worship, too divine to love.

Yet on that form, in wild delirious trance,
With more than rev’rence gaz'd the Maid of France,
Day after day the love-sick dreamer stood
With him alone, nor thought it solitude;
To cherish grief, her last, her dearest care, .
Her one fond hope-- to perish of despair.
Oft as the shifting light her sight beguild,
Blushing she shrunk, and thought the marble smild:
Oft breathless list' ning heard, or seen:'d to hear,
A voice of music melt upon her ear.
Slowly she wan’d, and cold and senseless grown,
Clos'd her dim eyes, herself benumb’d to stone.
Yet love in death a sickly strength supplied,
Once more she gaz'd, then feebly smild, and died.

HENRY HART MILMAN,

BRAZEN-NOSE COLLEGE. Note. The foregoing fact is related in the work of Mons. Pinel sur l'Insanité.

Preface to the Editio Princeps of 'Aristophanes.

Y

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

My

y request with respect to the insertion of the Preface to the Aldine Pindar in a previous number of your JOURNAL, having been duly attended to, I have ventured to call your attention in the same manner - to the Preface to the Editio Princeps of Aristophanes. The Prefaces to the earliest of the Aldine Classics, as well as to all editions printed about the close of the fifteenth century, are in general replete with curious information relative to the state of literature at that age; so that I am led to suppose that many will be pleased with an opportunity of perusing them, which, from the extreme rarity and dearness of the editions to which they are prefixed, they might otherwise be denied. If my request shall be thought worth attending to, I will on a future occasion transmit to you a copy of the Greek Preface to the Aldine Aristophanes which was written by its editor the celebrated Marcus Musurus: a translation too either in English or in Latin shall be subjoined. 12th August, 1812.

N. A.
ALDUS MANUTIUS, ROMANUS,
DANIELI CLARIO PARMENSI,

S. P. D.
PERBEATI illi mihi videntur, Clari vir doctissime, qui hoc tempore in
summâ bonorum librorum copià, liberalibus disciplinis operam daturi,
Græcè discunt: facilè enim ac brevi Græcam linguam, nisi ipsi sibi defuc-

144

Preface to the Editio Princeps of Aristophanes.

rint,consequentur,in quâ multis sæculis nullus ferè ex Latinis, culpâ magis temporum quàm ingeniorum, excelluit, facillimè, Græcis literis adjutricibus, omnium laudatarum artium procreatricem philosophiam callebunt, nec medicinam minùs. Errant meo judicio multùm, qui se bonos philosophos medicosque evasuros hoc tempore existimant, si expertes fuerint literarum Græcarum ; quibus et Aristoteles, quicquid ad dialecticen, ad philosophiam et naturalem, et transnaturalem, et moralem, quicquid ad rhetoricen et poeticen pertinet, doctissimè scripsit: et Ammonius, Simplicius, Themistius, Alexander Aphrodiseus, Philoponus, Eustathius, et cæteri peripateticæ sectæ eruditissimi viri, omnia quæcunque vel scientize pervestigatione, vel disserendi ratione comprehenderat Aristoteles, optimè ac luculentissimè commentati sunt;. quibus item Hippocrates, Galenus, Paulus, et alii in medicinâ excellentissimi viri, omnia quæ ad medicæ artis spectant cognitionem, copiosissimè verissimèque literis commendârunt. Non aliis quam Græcis literis ii, qui mathematici vocantur, artem suam obscuram, reconditam, multiplicem, subtilemque, facillimam cognitu posteris tradiderunt: quo in genere permulti, ut Architas, Ptolemæus, Nicomachus, Porphyrius, Euclides, perfecti homines exstiterunt.

Quæ omnia quàm depravatè et corruptè, quàm mutilatè et perperàm, ut taceam etiam quàm barbarè et ineptè Latinis scripta sint, quis vel mediocriter eruditus ignorat? sed brevi spero futurum ut, exploså barbarie rejectisque ineptiis, bonis literis verisque disciplinis, non ut nunc à paucissimis, sed uno consensu ab omnibus, incumbatur. En! crit tandem ut glande neglectâ inventis vescamur frugibus.

Optimè igitur tu, mi Clari, in præstanti istâ et opulentâ urbe Ragusio juventuti consulis, qui eam et Græcè et Latinè simul, ut præcipit Quintilianus, summo studio ac fide jam multos annos, publico conductus stipendio, doces. Quod ut tibi factu facilius sit, mitto ad te Aristophanem, ut illum non modo legendum sed ediscendum quoque discipulis præbeas tuis : quem et in tuo nomine publicare voluimus, ut conjunctionem studiorum amorisque sinceri, quo possem munere declararem, et præsertim cum tu, etsi de facie nos non novimus, assiduis tamen me afficias beneficiis. .Essem profectò ingratissimus si te valde amantem non redamarem. Accipe igitur novem Aristophanis fabulas ; nam decimam Lysistraten ideò prætermisimus, quia vix dimidiata haberi a nobis potuit. Sint satis hæ novem cum optimis et antiquis (ut vides) commentariis; quibus Græcè discere cupientibus nibil aptius, nihil melius legi potest, -non mco solum judicio, quod non magni facio, sed etiam Theodori Gazæ, viri undecunque doctissimi; qui, interrogatus quis ex Græcis auctoribus assiduè legendus foret Græcas literas discere volentibus; respondit, solus Aristophanes ; quia esset quàm acutus, copiosus, doctus, et merus Atticus. Hunc item Joannes Chrysostomus tanti fecisse dicitur, ut duodetriginta comedias Aristophanis semper haberet in manibus, adeò ut pro pulvillo dormiens uteretur : hinc itaque et eloquentiam et severitatem, quibus est mirabilis, didicisse dicitur. Ego sic assiduè legendum a Græcis censeo Aristophanem, ut à nostris Terentium, quem, quòd semper legeret, M. Tullius familiarem suum appellabat. Vale.

Venetiis, tertio Idus Julias, MUID. (Mccccxcvi.]

Adnotationes in Quædam Horatii Loea, quas ad Marginem ex

emplaris sui Editionis Heinsiana Lugd. Bat. 1653. scripsit Janus Broukhusius.

[Extracted from Musei Oxoniensis Litterarii Conspectus.] Odarum. 1. 2. 39. Acer et Mauri peditis) Marsi. Faber. Vide Odam ult. lib. 2. I. 4. 17. Et domus exilis Plutonia) pauperculam et inanem interpretatur Faber. I. 10.4. More palæstræ] nihil aliud est, quan institutio palæstræ. Faber.

I. 14. Legenda sunt ompino, quæ de hac allegoria (ita enim volunt) notavit Faber. Viderat jam antea Muretus,

I. 24. 13. Quod si Threïcio] Quin. Faber. 1. 31. 15. me pascunt olivæ] pascant. Faber. II. 14. 5. Non si tricenis] trecenis. Faber. alioqui error est contra metrum. III. 3. Vide omnino notas Fabri ; ubi consilium Horatii eleganter explicatur. III. 5. 8. Consenuit socerorum in armis] (rvis. Faber. III, 10. 5. Audis quo strepitu jamua, quo remus) queis. Faber. ut referatur ad to ventis : inepte, ut puto. Satis enim per se patet, strepitum illum excitari a ventis, quos ait et januam et nemus concutere.

III. 16. 41. regnum Halyattici] Alyattii. Faber.

III. 24. 4. et mare Ponticum] Apulicum. Faber. magis ad rem. sed nescío quo tibicine.

Ibid. 30. Clarus post genitis] Carus. Faber. ob sequens odimus.

Ibid. 44. Virtutisque viam deserit arduæ) interrogatio est post to ardue. vid. Fabri notas.

Satir. I. 2. 86. opertos] apertos. Faber. probe. 1. 3. 14. Hæc res et jungit, junctos et servat amicos].jungat-servet : ita Faber. 1. 4. 26. Aut ob avaritiam] ab avaritia. Faber. optime.

1. 5. 79. Venit enim magnum donandi parca juventus] Venit enim magno: donandi parca juventus. Ita recte Bosius apud Fabrum.

Epistol. 1. 6. 59. forum populumque jubebat] poniumque. Faber: Epist. ad Pis. v. 101. adsunt] adflent. Faber.

v. 206. parvus) parcus. Faber. Zachariæ Pearce conjectura in Horatii Epistolas. 1. 1. 105. De te pendentis, te respicientis amici?] Ita legendum per interroga. tionem, ut patet in v. 97.

I. 2. 10. Quid Paris? ut salvus regnet rivatque beatus Cogi posse negat] sc. negat se posse cogi, ut belli præcidat caussam.

Ibid. 13. Hunc amor, ira quidem, &c.] annon rectius, Illum amor, ira quidemPelidem enim vult, non Atridem, quem ultimum nominarat.

1. 7. 20. Prodigus et stultus donat, quæ] Lege- quæ donat, spernit et odit, d. e. quæ hospes donat, ille spernit.

Ibid. 23. quid distent Æra lupinis] Rectiùs fortasse, quid distent ERVA lupinis. Vide Serm. ii. 6. 117. Erasmi Adag. p. 172. et Virg. Eclog. iii. 100. et Horat. Ep. i. 16. 2. ubi rectius fortasse Ervo pascat.

1. 8. 10. Cur me funesto, 8c.] Ausim dicere Horatium scripsisse Cum me 'funesto, fc. et qui de loci sensu bene cogitat, mihi, ut opinor, assentietur.

I. 10. 14. Noristine locum potiorem rure BEATO?] Forte rure SABINO. 1. 13. 8.- sic vives protinus, ut te Confestim, 8c. Particula ut, hic significat quamvis, lice : et vives protinus, hoc vult, vives uno eodemque tenore, quamvis ditescas. I. 16. 40. Quem nisi mendosum et MENDAÇEM?] Forte MEDICANDUM. Vol. VI. No. XI.

K

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

II. 1. 2. Res Italas armis tuteris, MORIBUS ornes] Clar. R. Bentleius maluit legere mænibus quam moribus, rationesque suæ conjecturæ protulit in Not. ad Horatium. Non tamen dubito, quin vulgata lectio verissima sit. Hoc eniin ipsum laudat in Augusto Ovidius ; sc. in Trist. ii. 233.

Urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum,

Et MORUM, similes quos cupis esse tuis. Idem in Metam. xy.

-legesque feret justissimus auctor ;

Exemploque suo MORES reget ; Adde quod voces res Itale significant statum Italiæ sive rempublicam Romanam, quæ muris ornari dici non potest. Ibid. 13. Urit enini fulgore suo, qui prægravat ARTES

Infra se POSITAS : extinctus amabitur iden.] Quo sensu ab Horatio dicatur aliquis prægravare artes, non satis intelligo, nisi pro artes legamus arte ; sed neque hæc mutatio satis se mihi commendat. Arbitror Horatium scripsisse Urit enim fulgore suo, qui prægravat ARTE,

Infra se POSITOS, sc. homines urit, quos dicitur ante arte prægrarare. Certe Porphyrion, vetus Horatii interpres, legisse videtur positos, cum verba hoc modo explicat, Gravis est enim (inquit) inferioribus et infra se positis nocet, quia artibus bonis ceteros vincit.

VINCERE Cæcilius gravitate, Terentius ARTE.
Ibid. 19.
Te nostris ducitus, te GRAris anteferendo] scripsit, opinor, Horatius

Te Graus ducibus, te NOSTRIS anteferendo.
Aliter videbitur Poeta censuisse Graios duces Romanis potiores et celebriores:
fuisse.
Ibid. 50. Ennius ET supiens, et fortis, et alter Homerus,

Ut critici dicunt.] Lege Ennius est sapiens, &c. (ut critici dicunt ;) et versus 52 fine, atque post recens v. 59. interrogandi notam pone.

Ibid. 75. Injuste totum ducit VENDITQUE poema] Clariss. Bentleius legendum censuit vænitque vice renditque, statuitque vocem poema nominativi esse casús, non, ut vulgo concipitur, accusativi. Equidem nihil mutandum esse puto. Per verbum vendere Horatius videtur voluisse, facere ut vendatur. Ut in i. Ep. 7. 8. opella forensis dicitur resignare testamenta i. e. facere, ut ea resignentur. Sic i. Serm. 6. 77. doceat, pro facit ut doceatur. Sic etiam Virg. Æn. vii. 11. dicitur

-inaccessos ubi solis filia lucos

Assiduo RESONAT cantu, i. e. facit ut luci resonent. Et apud eundem ruere sæpius significat facere ut ruant, Georg. i. 105. et ii. 308. Æn. i. 35. ix. 516. et per rumpcre rocem intelli. gimus facere, ut vox erumpat, Æn. ij. 129. xi. 377. Sic et in Æn. vii. 283.. Circe dicitur crcasse nothos supposita de matre, cum hoc vult illam effecisse, ut illi crearentur. Hunc etiam sensum, quem voci vendcre tribuendum censeo, Cic. in Ep. ad Att. xiii. 12. videtur secutus fuisse, cum dicit Ligunianum (sc. orationem) præclare vendidisti. Ad eandem rationem nostro sermone Addisonus. (Guardian No. 262.) “There is not one of these above-mentioned subjects, that would not sell a very indifferent paper.”. Ibid. 90. Quod si tam Græcis novitas incita fuisset,

Quan nobis, quid nunc esset vctus ? &c. Suspectam liabeo istam vocem Græcis, pro qua reponendam esse censuit Clar. R. Bentleius Gruiis: Quamvis enim Horatius sæpius dicat Græcis chartis, &c. semper (si rite memini,) de iis liominibus, qui Græciam incolerent, locutus vocat eos. Graios, non Græcos, ut in Art. Poet. 393.

Gralis ingenium, Graiis dedit ore rotundo

Musa loqui. adde ii. Epist. 2. 42.., Hic tamen opinor IIcratium scripsisse, nec Græcis, nec Graiis, sed Priscis sc. priscis. Romanis, Ernio, Nævio, & antiquorum temporum poetis. Hoc mihi inteligendum videtur ab eo quod sequitur,

aut quid haberet,

Quod legerent tenerentque viritim publicus usus ? publicus enim ille usus fuit, si quid video, Romanorum usuis. Vox prisci vulti priscos homines, ut ca.voce usus est Ovid. in Fast. 779.

[ocr errors]

cum PRISCI colerent studiosius agros. Ibid. 144. Floribus & vino Genium MEMOREM brevis æri. Legendum esse censeo memores sc. agricolæ; quibus, non autem eorum Genio hæc memoria referenda est: sic enim mos urbanus monet murem agrestem in ij. Serm. 6. 97.

Vive MEMOR, quam sis ævi brevis. 11. 2. 24. Si TAMEN attentas? Si qui faverent MSti, prætulerim equidem Si TANDEM attentas? Ibid. 105.

-idem Obturem patulas impune legentibus aures ? Interrogative hoc dicitur, si verum loci sensum capio.

Ibid. 111. Ipse ego qui nullos me affirmo scribere versus,

Lege Ipse ego si nullos me affirmo, &c. ne se mendacio usum confiteretur Poeta. Ibid. 150.

-fugeres radice vel herba

Proficiente nihil curarier. Ita legendum est puncto post curarier posito, non nota interrogationis, quæ hic locum habere non potest, cum præcesserit proficiente nihil: vullus enim sapiens illa curatione uteretur, quæ nihil remedii experto attulerit. Si cum interrogatione hæc sententia finita esset, oportuit legi sineres non fugeres. Ars Poet. 55.

-ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, cum lingua Catonis & Enni
Sermonem patrium ditaverit, et nora rerum

Nomina protulerit? Sic punctis distinguenda est sententia, cum interrogatio non, nisi post vocem protulerit, finiatur.

Ibid. 60. Ut SYLVÆ Foliis pronos mutantur in annos, mihi quidem videtur Horatium dedisse Ut sylvis FOLIA pronos mutantur in annos, ubi litera a longa est, quia vox secuta incipit per pr. Hoc poetis usitatum est, et exemplo sit istud Virg. in Georg: i. 64. Tribulaque trabeæque, et in iv. 222. Terrasque tractusque maris. Idem videre est in Manilii Astron. 1. 96. et in Juven. Sat. viii. 107. Per pronos annos Noster significat Autumnos, ut Statius in Theb. ii. 41. per prona dies significat tempus pomeridianum. Addo, quod verba in pronos annos idem volunt, quod singulis autumnis ; ut, cum noster dicit de prisco quodam Romano in ii. Serm. 7. 10. eum mutasse clavum in horas, idem est quod singulis horis ; nec aliud intelligendum est, cum dicitur mutamur in horas.

CLASSICAL CRITICISM.

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

The following Notes should have been inserted in your Number for March, p. 176. they are not very material; I shall, however, be obliged by your giving them 2 place in your valuable Journal. Od. As'. 5. Ex textu corruptissimo Botheus hunc versum ita constituit, ,

Τως έμα φίλτε άδοξής.

6. Antispastus in principio laborat.
ΛΗ'. Παρέστω, καί. F. Πάρεστι γάρ. Hephaest.

'. , : . . I take this opportunity of sending a conjectural emendation of the

line of the EENIEMOE AHMHTPAE KAI AHMHTPIOY. The latter part, in Mr. Gaisford's edition of Hephæstion, is as follows:

μάλιστα μεν δή κόλασον αυτός ει δε μη

οιδίπουν τίν' ευρέ,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »