Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in eo perpurgando atque illustrando, viros doctos, nec sine labore, et cum laude, versatos: quibus etiam gratias agebat: sed, vt in agro multis vndique dumetis, ac vepribus septo, non mirum esse addebat, si superessent aliqua, in quibus ipse euellendis operam poneret ; non ignarus, fore vt multa etiam posterorum industriae relinquerentur. Ergo quantum sollertia, doctrinaque poterat (erat enim is, quod constat inter omnes, vt et de locis auctorum corruptis recte iudicaret, et de emendandis acute conjiceret,) qua ingenio auctore, qua adiutoribus codicibus perantiquis, quibus vtebatur plurimis, conabatur afferre lucem rebus obscurioribus: vt videlicet Senecae amatores suo vel adiuuaret labore, vel incitaret exemplo. Cum igitur non paucos annos in eo opere, studioque consumpsisset, idque percrebuisset' multorum sermonibus, non defuerunt, qui agerent, et coram, et per litteras, cum viro humanissimo, vt proferret tandem aliquando, quod tulerat diu ; nec tamdiu pergeret, et sibi, et aliis inuidere: sibi quidem gloriam, aliis verò vtilitatem permagnam, cum pari voluptate coniunctam quamquam illud ipsum, quod dicebant de gloria, hominē minime permovebat, vel quod contentus ea esset, qua erat antea consecutus, vel quòd aetate ingrauescente, vir Christianus, et pius, vtpote iā sacerdotio praeditus, quod diligenter colebat, de aeterna illa ac solida cogitans, quam exspectabat a Deo, brevem hac, et inanem, quae tribuitur ab hominibus, gloriam, despiciendam putaret. Plus ponderis habebat sperata aliorum vtilitas, cui pro virili parte consulebat: etsi hanc etiam aperte praedicebat (si velles credere homini res suas extenuanti) aut nullam omnino, aut paruam certe, atque exiguam futuram. Sed vicerunt tamen iteratae ac justae multorum preces. Plurimum etiam tua apud eum potuit, Cardinalis illustrissime, auctoritas, cui Senecam ipsum ope sua correctum, et scholiis illustratum, multis jam annis ante desponderat, quod differre diutius non debuit. Quippe non solum ob veterem beneuolentiam, et integritatem morum tuorum, quibus eum tibi perpetuo deuinxisti, id est, ob virtutem tuam, sed ob multa etiam beneficia, quae abs te accepisse praedicabat, tantum se tibi debere gloriabatur, nullum vt tibi honorem tribuere non debitum posset. Cuius rei vtriusque, etsi domi suae, quam emerat honestissimam, extat testimonium, in geminis quae poni jussit Amplitudinis tuae insignibus; curandum etiam putauit, vt publice appararet, ac posteritas omnis intelligeret, eum maximis tuis muneribus cumulatum, illud habuisse semper in animo, vt quandoquidem tibi referre gratiam quantam vellet, non poterat, haberet saltem quantam maximam posset. Ita, Senecae emendationem, jam pridem, vt dicebam, inchoatam, et paene perfectam proferre coepit in luce, vt in tuo nomine appararet. Cui emendationi, vt hoc interea no omittam, addidit quidem breves notas, et paucas ad finem librorum singulorum, quae videbuntur tum magis illustres, tum etiam necessariae: sed multa, quae nemo negabit, si hanc editionem contulerit cum aliis, conjecta verissime, propterea praetermisit, quòd ea tum leuia esse ac minuta, tum vero aperta, et rata omnibus futura, iudicaret. Neque enim, vt praemonui, hac in re honori velificabatur suo, sed commodo aliorum. Utinam vir summus, quod erat exorsus,

[blocks in formation]

ac prope ad exitum perduxerat, conficere totum, et pertexere potuisset: perpauca in Seneca desiderarentur. Verum vixdum absoluerat Naturales quaestiones, cũ à Deo, vt speramus, euocatus ad diuina contemplanda, humana deseruit. Sed nolo augere dolorem retractando. Muretus quidem ipse talis fuit, ac tantus in omni genere humanitatis, vt ejus eruditionem et eloquentiam, magis iam sint intellecturi homines carendo, vt fit in rebus bonis, quàm antea intelligebant, fruendo. In Naturalibus igitur quaestionibus defecit Muretus. Quod tamen cum fateor, nolim censeat quispiam actum penitus fuisse in hoc volumine, de iis, quae sequuntur, id est de Seneca rhetore, quem philosophi patrem constat fuisse : itemque de ludo illo admodum festiuo, quem Cassius Dio, joculari sane nomine, åπonodoxivewow appellat. Nam complures lacunas, quae erant in Controuersiis, etsi non omnes, (quis enim hoc mortalium praestet?) expleuit ex codice multae aetatis et fidei, de bibliotheca Vaticana, que vt deferret domu, eoque commode uteretur, interprete Sirleto Cardinali optimo, sanctissimus permisit Pontifex GREGORIUS: qui etiam cù ab eo, anno superiore, multis precibus Muretus jam affecta valetudine, et publice docendo fessus (annos enim vnum et viginti Romae docuit) missionem impetrasset, quòd iam sibi viuere diceret velle, et perpolire quae habebat informata, ut Senecam; et gestu, et voce ostendit, Senecae sibi edendi consilium mirifice probari. Ludus verò tametsi multo melior exisset viuente Mureto, tamen et propter operis breuitatem, et propter multa, quae inter versus interjecta, et ad extremam libri oram adscripta invenisse se affirmant ij, quibus mandatum est, ut exhiberent operis, quae erant excudenda; non magnam admodum jacturam factam existimo: ita accipientes quod datum est, gratiam, opinor, habebimus, quod fecit; quod omisit, ignoscemus: et in altero quidem non minus eum fecisse arbitrabimur, quam fecerunt alii; in altero verò non plus potuisse facere, quàm vita pateretur. Certe quidquid est, in hoc quoque intelligent aequi rerum existimatores, quaecumque vmquam litteris mandavit Muretus, commendari eruditorum omnium lectioni debere. Huic quidem operi summa accedet auctoritas, tum quòd prodiit extremum à magnitudine illius ingenii immortalis, tum quòd cum tibi destinatum nuncupetur ab ejus herede fratris filio, exit ornatum amplitudine nominis tui. Et cupiebat sane adolescentulus eximia indole virtutis, atque ingenii, vt ad se intelligit non magis hereditatem patrui, et similitudinem nominis, quàm factorum imitationem pertinere, ab hoc officio ducere commendationem ineuntis aetatis: sed quoniam nec tuae nescius dignitatis, et conscius imbecillitatis suae, recusabat tollere onus, quod perferre non posset, suo quasi jure, hoc est, patrui nomine, mihi fuit moriente commedatus, rogavit me, atque obsecravit, suas vt partes susciperem, atque hoc tibi a patruo quidem debitum, à se vero munus, offerrem: quamquam ab vtroque debitum: cum quae abs te in Muretum majorem profecta sunt officia, plaeraque' in minore redundarint. Quod equidem praestiti non inuitus, quoniam eadem opera et obsequebar iusta postulanti; et meis etiam Superioribus, Patribus Societatis IESV, qui plurimum se tibi debere profitentur,

[blocks in formation]

me rem gratam facturum omnibus arbitrabar. Accipe igitur à Mureto iuniore, praestantissimum, gravissimumque scriptorem Senecam, summi illius Mureti opera castigatum, CONTARELLE Cardinalis: quem etsi cum leges, recordaberis, Mureto Seniori Senecam prope necem attulisse, illud tamen erit solatium, quod cum in omni aetate teretur manibus omnium, et tuae erga Muretos humanitatis fama numquam consenescet; et ipsorum erga Amplitudinem tuam pietatis nec commemoratio intermittetur, nec memoria delebitur. Vale.

PRIZE POEM.

THE BELVIDERE APOLLO.

HEARD ye the arrow hurtle in the sky?
Heard ye the dragon monster's deathful cry?
In settled majesty of fierce disdain,
Proud of his might, yet scornful of the slain,
The heav'nly Archer stands-no human birth,
No perishable denizen of earth;

Youth blooms immortal in his beardless face,
A God in strength, with more than godlike grace;
All, all divine-no struggling muscle glows,
Through heaving vein no mantling life-blood flows,
But animate with deity alone,

In deathless glory lives the breathing stone.

Bright-kindling with a conqueror's stern delight,
His keen eye tracks the arrow's fateful flight;
Burns his indignant cheek with vengeful fire,
And his lip quivers with insulting ire:
Firm-fix'd his tread, yet light, as when on high
He walks th' impalpable and pathless sky:
The rich luxuriance of his hair, confin'd
In graceful ringlets, wantons on the wind,
That lifts in sport his mantle's drooping fold,
Proud to display that form of faultless mould.
Mighty Ephesian!' with an eagle's flight
Thy proud soul mounted through the fields of light,
View'd the bright conclave of Heav'n's blest abode,
And the cold marble leapt to life a God:
Contagious awe through breathless myriads ran,
And nations bow'd before the work of man.
For mild he seem'd, as in Elysian bowers,
Wasting in careless ease the joyous hours;
Haughty, as bards have sung, with princely sway
Curbing the fierce flame-breathing steeds of day;
Beauteous as vision seen in dreamy sleep

By holy maid on Delphi's haunted steep,

Note. The Apollo is in the act of watching the arrow with which he slew the serpent Python.

1 Agasias of Ephesus,

Preface to the Editio Princeps of Aristophanes.

'Mid the dim twilight of the laurel grove,
Too fair to worship, too divine to love.

Yet on that form, in wild delirious trance,
With more than rev'rence gaz'd the Maid of France.
Day after day the love-sick dreamer stood
With him alone, nor thought it solitude;
To cherish grief, her last, her dearest care,.
Her one fond hope-to perish of despair.
Oft as the shifting light her sight beguil'd,
Blushing she shrunk, and thought the marble smil'd:
Oft breathless list'ning heard, or seem'd to hear,
A voice of music melt upon her ear.

Slowly she wan'd, and cold and senseless grown,
Clos'd her dim eyes, herself benumb'd to stone.
Yet love in death a sickly strength supplied,

Once more she gaz'd, then feebly smil'd, and died.
HENRY HART MILMAN,

BRAZEN-NOSE COLLEGE.

143

Note. The foregoing fact is related in the work of Mons. Pinel sur l'Insanité.

Preface to the Editio Princeps of Aristophanes.

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

My request with respect to the insertion of the Preface to the Aldine Pindar in a previous number of your JOURNAL, having been duly attended to, I have ventured to call your attention in the same manner to the Preface to the Editio Princeps of Aristophanes. The Prefaces to the earliest of the Aldine Classics, as well as to all editions printed about the close of the fifteenth century, are in general replete with curious information relative to the state of literature at that age; so that I am led to suppose that many will be pleased with an opportunity of perusing them, which, from the extreme rarity and dearness of the editions to which they are prefixed, they might otherwise be denied. If my request shall be thought worth attending to, I will on a future occasion transmit to you a copy of the Greek Preface to the Aldine Aristophanes which was written by its editor the celebrated Marcus Musurus: a translation too either in English or in Latin shall be subjoined.

12th August, 1812.

ALDUS MANUTIUS, ROMANUS,
DANIELI CLARIO PARMENSI,

S. P. D.

N. A.

PERBEATI illi mihi videntur, Clari vir doctissime, qui hoc tempore in summâ bonorum librorum copiâ, liberalibus disciplinis operam daturi, Græcè discunt: facilè enim ac brevi Græcam linguam, nisi ipsi sibi defuc

144 Preface to the Editio Princeps of Aristophanes.

rint, consequentur, in quâ multis sæculis nullus ferè ex Latinis, culpâ magis temporum quàm ingeniorum, excelluit, facillimè, Græcis literis adju tricibus, omnium laudatarum artium procreatricem philosophiam callebunt, nec medicinam minùs. Errant meo judicio multùm, qui se bonos philosophos medicosque evasuros hoc tempore existimant, si expertes fuerint literarum Græcarum; quibus et Aristoteles, quicquid ad dialecticen, ad philosophiam et naturalem, et transnaturalem, et moralem, quicquid ad rhetoricen et poeticen pertinet, doctissimè scripsit: et Ammonius, Simplicius, Themistius, Alexander Aphrodiseus, Philoponus, Eustathius, et cæteri peripateticæ sectæ eruditissimi viri, omnia quæcunque vel scientiæ pervestigatione, vel disserendi ratione comprehenderat Aristoteles, optimè ac luculentissimè commentati sunt; quibus item Hippocrates, Galenus, Paulus, et alii in medicinâ excellentissimi viri, omnia quæ ad medica artis spectant cognitionem, copiosissimè verissimèque literis commendârunt. Non aliis quam Græcis literis ii, qui mathematici vocantur, artem suam obscuram, reconditam, multiplicem, subtilemque, facillimam cognitu posteris tradiderunt: quo in genere permulti, ut Architas, Ptolemæus, Nicomachus, Porphyrius, Euclides, perfecti homines exstiterunt.

Quæ omnia quàm depravatè et corruptè, quàm mutilatè et perperàm, ut taceam etiam quàm barbarè et ineptè Latinis scripta sint, quis vel mediocriter eruditus ignorat? sed brevi spero futurum ut, explosâ barbarie rejectisque ineptiis, bonis literis verisque disciplinis, non ut nunc à paucissimis, sed uno consensu ab omnibus, incumbatur. En! crit tandem ut glande neglectâ inventis vescamur frugibus.

Optimè igitur tu, mi Clari, in præstanti istâ et opulentâ urbe Ragusio juventuti consulis, qui eam et Græcè et Latinè simul, ut præcipit Quintilianus, summo studio ac fide jam multos annos, publico conductus stipendio, doces. Quod ut tibi factu facilius sit, mitto ad te Aristophanem, ut illum non modo legendum sed ediscendum quoque discipulis præbeas tuis: quem et in tuo nomine publicare voluimus, ut conjunctionem studiorum amorisque sinceri, quo possem munere declararem, et præsertim cum tu, etsi de facie nos non novimus, assiduis tamen me afficias beneficiis. Essem profectò ingratissimus si te valdè amantem non redamarem. Accipe igitur novem Aristophanis fabulas; nam decimam Lysistraten ideò prætermisimus, quia vix dimidiata haberi a nobis potuit. Sint satis hæ novem cum optimis et antiquis (ut vides) commentariis; quibus Græcè discere cupientibus nihil aptius, nihil melius legi potest,-non meo solùm judicio, quod non magni facio, sed etiam Theodori Gaza, viri undecunque doctissimi; qui, interrogatus quis ex Græcis auctoribus assiduè legendus foret Græcas literas discere volentibus; respondit, solus Aristophanes; quia esset quàm acutus, copiosus, doctus, et merus Atticus. Hunc item Joannes Chrysostomus tanti fecisse dicitur, ut duodetriginta comoedias Aristophanis semper haberet in manibus, adeò ut pro pulvillo dormiens uteretur: hinc itaque et eloquentiam et severitatem, quibus est mirabilis, didicisse dicitur. Ego sic assiduè legendum a Græcis censeo Aristophanem, ut à nostris Terentium, quem, quòd semper legeret, M. Tullius familiarem suum appellabat. Vale.

Venetiis, tertio Idus Julias, MIID. [MCCCCXCVIII.]

« ZurückWeiter »