Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec me sollicitae taedia lucis habent,
Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes,

Tu curae requies, tu medicina venis,
Tu dux et comes es, tu nos abducis ab Istro,
In medioque mihi das Helicone locum,

120 Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti

Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet; Nec qui detrectat praesentia, livor iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam tulerint magnos cum saecula nostra poëtas, 125

Non fuit ingenio fama maligna meo;
Cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis

Dicor et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum praesagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.

130 Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam

Jure: tibi grates, candide lector, ago.

116. Sollicitae lucis, sollicitae vitae. 122. Ab exsequiis, post exsequias. S. zu Trist. 1. 3, 29. 128. In toto orbe, der wenn auch übertreibende Ausdruck zeigt doch dass die Litteratur der Römer damals schon weit über die Gränzen Italiens verbreitet war. 136. Non ero, terra, tuus, ich werde nicht zu Staub vermodern.

H. G. Voigt's Buchdruckerei.

« ZurückWeiter »