Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ch. Homó sum; humani níl a me alienúm puto.
Vel mé monere hoc vél percontarí puta:

Rectúmst, ego ut faciam; nón est, te ut detérream.
Me. Mihi síc est usus; tíbi ut opus factóst, face.

Ch. An quoiquamst usus hómini, se ut cruciét? Me. Mihi.
Ch. Si quíd laborist, nóllem. Sed quid istúc malist?
Quaesó, quid de te tántum commeruistí? Me. Eheu!
Ch. Ne lácruma, atque istuc, quícquid est, fac me út sciam.
Ne rétice, ne verére; crede, inquám, mihi.

Aut consolando aut consilio aut re iúvero.

Me. Scire hóc vis? Ch. Hac quidem caúsa, qua dixí tibi.
Me. Dicétur. Ch. At istos rástros intereá tamen

Adpóne; ne labóra. Me. Minume! Ch. Quám rem agis?
Me. Sine mé, vocivom témpus ne quod dém mihi
Labóris. Ch. Non sinam, ínquam. Me. Ah, non aequóm facis.
Ch. Hui, tám gravis hos, quaéso? Me. Sic meritúmst meum.
Heaut., I, i, 15-40.

70. PROGRESSIVE REFINEMENT IN THE ART OF SYCOPHANCY.

(Gnatho, Parasitus; Parmeno, Servus.)

Gn. Cónveni hodie advéniens quendam meí loci hinc atque órdinis,

Hóminem haud inpurum, ítidem patria qui ábligurrierát bona. Vídeo sentum, squálidum, aegrum, pánnis annisque óbsitum. Quid istuc, inquam, ornátist? Quoniam míser, quod habui, pérdidi, em

6

Quó redactus sum! omnes noti me átque amici déserunt.' Híc ego illum contémpsi prae me. Quíd homo, inquam, ignavíssime?

Ítan parasti te, út spes nulla rélicua in te sít tibi?

6

Símul consilium cúm re amisti? Víden' me ex eodem ortúm

loco?

Quí color, nitór, vestitus; quaé habitudost córporis !

Ómnia habeo, néque quicquam habeo; níl quom est, nil defít

tamen.

Át ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati

Póssum.' Quid? tu his rébus credis fíeri? Tota errás via.

Ólim isti fuit géneri quondam quaestus apud saeclúm prius.
Hóc novomst aucúpium; ego adeo hanc prímus invení viam.
Ést
genus hominum, qui ésse primes se ómnium rerúm volunt,
Néc sunt. Hos conséctor; hisce ego nón paro me ut rídeant,
Séd eis ultro adrídeo, et eorum íngenia admirór simul.
Quidquid dicunt, laúdo; id rursum sí negant, laudo íd quoque.
Négat quis, nego; ait, áio; postremo, ímperavi egomét mihi
Ómnia adsentári. Is quaestus nunc est multo ubérrimus.

Pa. Scítum hercle hominem; hic hómines prorsum ex stúltis insanós facit.

Gn. Dum haec loquimur, intereá loci ad macéllum ubi adven

támus,

Concurrunt laeti mi óbviam cuppédinarii ómnes,

Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres,

Quibus ét re salva et pérdita profúeram, et prosum saépe.
Salútant, ad cenám vocant, advéntum gratulántur.

Ille úbi miser famélicus videt mi ésse tantum honórem,
Tam fácile victum quaérere, ibi homo coépit me obsecráre,
Ut síbi liceret díscere id de mé. Sectari iússi;

Si pótis est, tamquam phílosophorum habent dísciplinae ex ípsis
Vocábula, parasíti item ut Gnathónici vocéntur.

Eun., II, ii, 3-33.

71. NAUSISTRATA DISCOVERS THAT HER HUSBAND HAS MARRIED ANOTHER WIFE.

(Nausistrata, Matrona; Chremes, Demipho, Senes; Phormio, Parasitus.)

Nau. Qui nóminat me? Hem, quíd istuc turbaest, óbsecro,
Mi vír? Ph. Ehem, quid nunc óbstipuisti? Nau. Quís hic

homost?

Non míhi respondes? Ph. Hícine ut tibi respóndeat,
Qui hercle, úbi sit, nescit? Ch. Cáve isti quicquam créduas.
Ph. Abi, tánge; si non tótus friget, me énica.

Ch. Nil ést. Nau. Quid ergo? quíd istic narrat? Ph. Iám

scies;

Auscúlta. Ch. Pergin' crédere? Nau. Quid, ego óbsecro, Huic crédam, qui nil díxit? Ph. Delirát miser

Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times.
Ch. Egon' tímeo? Ph. Recte sáne; quando níl times,
Et hoc níl est quod ego díco, tu narrá. De. Scelus,
Tibi nárret? Ph. Ohe tu, fáctumst abs te sédulo
Pro frátre. Nau. Mi vir, nón mihi dices?
Nau. Quid at?'
Ch. Non opus est dicto.
In Lémno
Nau.

Ph. Clam te

Ch. At

Ph. Tíbi quidem; at scito huíc opust.
Hem, quid aïs? Ch. Nón taces?

Ch. Eí mihi!

Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint !
Ph. Sic fáctumst. Nau. Perii mísera!

Ph. Et inde fíliam

Suscépit iam unam, dúm tu dormis. Ch. Quid agimus?

Nau. Pro di inmortales, fácinus miserandum ét malum!

Ph. Hoc áctumst. Nau. An quicquam hódiest factum indígnius?

Qui mi, úbi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes.

Démipho, te appéllo; nam cum hoc ípso distaedét loqui!

Haécine erant itiónes crebrae et mánsiones diútinae

Lémni? haecine erat éa, quae nostros mínuit fructus, vílitas?
De. Égo, Nausistrata, ésse in hac re cúlpam meritum nón nego;
Séd ea quin sit ígnoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo.
De. Nám neque neclegéntia tua néque odio id fecít tuo.
Vínolentus fére abhinc annos quíndecim muliérculam

Eám compressit, únde haec natast; néque postilla umquam áttigit.

Éa mortem obiit; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus.
Quamobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras.
Nau. Quíd ego aequo animo? Cúpio misera in hac re iam de-
fúngier;

Séd qui id sperem ? aetáte porro mínus peccaturúm putem ?
Iám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit.

Án mea forma atque aétas nunc magis éxpetendast, Démipho? Quíd mi hic adfers, quámobrem expectem aut spérem porro nón fore?

Ph. Éxsequias Chreméti quibus est cómmodum ire, hem témpus

est.

Síc dabo; age nunc, Phormionem quí volet lacéssito;
Fáxo tali sít mactatus, atque híc est, infortúnio.

Phorm., V, ix, 1-39.

AEMILIUS PAULUS. SER. FABIUS PICTOR.

49

L. AEMILIUS PAULUS MACEDONICUS,
229-160 B. C.

72. PRIVATE GRIEF SHOULD NOT INTERFERE WITH PUBLIC REJOICING. - FRAGMENT OF A SPEECH DELIVERED SOON AFTER HIS TRIUMPH, 167 B. C.

Cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, Iovem Opt. Max. Iunonemque reginam et Minervam precatus sum, ut, si quid adversi populo Romano inmineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet; annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis, quam ego vestro ingemiscerem. Ap. Val. Max., V, x, 2.

SER. FABIUS PICTOR, FL. CIRC. 150 B. C.

73. LAWS AND REGULATIONS TO BE OBSERVED BY THE FLAMEN DIALIS.

Equo Dialem flaminem vehi religio est; classem procinctam extra pomerium, id est, exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas numquam est. Item anulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi in sacrum, efferri ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est; et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet, et de eo lecto trinoctium continuum non decubat; neque in eo lecto cubare alium fas est, neque . . . Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est. . . . Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. Uxorem si amisit, flaminio decedit. Matrimonium flaminis, nisi morte, dirimi non est ius. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; funus tamen exequi, non est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare, veluti est, quod venenato operitur; et quod in rica surculum de arbore felici habet; et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est; atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit.

De Iure Pontif., fr., ap. Gell., X, xv.

P. SCIPIO AEMILIANUS AFRICANUS MINOR, 185-129 B. C.

74. DEFENCE OF HIS ACTION AS CENSOR, IN DEGRADING ASELLUS FROM THE EQUITES.

Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam, an nequitiam, an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est, qui spondet mille nummum? Sed tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis; si hoc ita est, qui spondet mille num

« ZurückWeiter »