Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ac modo dimittit, (sicut Cyllenius orbis

Et Venus, accenso cum ducit vespere noctem,

Saepe nitent, falluntque oculos rursusque revisunt ;)
Seu deus instantis fati miseratus in orbem
Signa per affectus caelique incendia mittit;
Numquam futilibus excanduit ignibus aether.

I, 850-874.

332. THE DIGNITY OF MAN,

Quid mirum, noscere mundum

Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis,
Exemplumque dei quisque est in imagine parva?
An quoquam genitos nisi caelo credere fas est
Esse homines? proiecta iacent animalia muta
In terra vel mersa vadis vel in aëre pendent;
Omnibus una quies venter, sensusque per artus,
Et quia consilium non est, et lingua remissa,
Unus et inspectus rerum, viresque loquendi,
Ingeniumque capax, varias educit in artes.
Hic partus, qui cuncta regit, secessit in urbes,
Edomuit terram ad fruges, animalia cepit,
Imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem
Erectus capitis, victorque ad sidera mittit
Sidereos oculos, propiusque aspectat Olympum.
Inquiritque Iovem; nec sola fronte deorum.
Contentus manet, et caelum scrutatur in alvo,
Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.
Huic in tanta fidem petimus, quam saepe volucres
Accipiunt, trepidaeque suo sub pectore fibrae.
An minus est sacris rationem ducere signis,
Quam pecudum mortes, aviumque attendere cantus,
Atque ideo faciem caeli non invidet orbi
Ipse deus, vultusque suos corpusque recludit
Semper volvendo, seque ipsum inculcat et offert;
Ut bene cognosci possit, doceatque videndo,
Qualis eat, cogatque suas attendere leges.

IV, 886-912.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

LIMITS OF THE EARTH: HE KNOWS NOT WHAT TO
CONQUER NEXT.

Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. Inmanes pro

num.

pone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. Tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est; nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum; rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit OceaIlli qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras velut vinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem, et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe victo adhuc magis quam pacato relinquis.

Ap. Sen. Rh., Suas. I, iv.

ARELLIUS FUSCUS. LATE IN AUGUSTAN AGE.

334. A SUASORIA. - ALEXANDER HESITATES WHETHER TO ENTER BABYLON AFTER AN AUGUR HAD PREDICTED

THAT HE SHOULD DIE THERE.

Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur; quandam imaginem dei praeferat,

qui iussa exhibeat dei. Sic est, tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum vatem deus; non eodem vitae fine, aetate magna, extra omnem fatorum necessitatem caput sit, quod gentibus futura praecipiat. Si vera sunt ista, quid ita non huic studio servit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet visimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint? Qui vero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aevi horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane deus steterit, an placidus adfulserit sol; an plenam lucem (an) initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput luna; Saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos! Futura nuntiant: plerosque dixere victuros, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum, at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna in omnem properavit iniuriam. Incertae enim sortis vivimus; unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui te victorem non viderit? Babylon ei cluditur, cui patuit Oceanus!

Ap. Sen. Rh., Suas., IV, i-iii.

Q. HATERIUS, 64 B. C.-25 A. D.

335. A SUASORIA. CICERO DELIBERATES WHETHER TO BURN HIS PHILIPPICS ON THE CONDITION THAT HIS LIFE SHALL BE SPARED.

Non feres Antonium; intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis

conscientia. Difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum; tamen non taedet tantum me vitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut vivas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. Crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumviralia arma. Commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone (proscribere, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula; tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri periere; nemo relinquitur nisi qui servire possit. Nescio an hoc tempore vivere velis, Cicero; nemo est cum quo velis. Merito, hercules, illo tempore vixisti quo Caesar ultro te rogavit ut viveres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat.

Ap. Sen. Rh., Suas. VII, i.

M. ANNAEUS SENECA, RHETOR, CIRC.
54 B. C.-38 A. D.

336. DESCRIPTION OF THE ELOQUENCE OF THE RHETORICIANS ARELLIUS FUSCUS AND FABIANUS.

Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa; principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis

lasciva quam laeta. Ab hac cito se Fabianus separavit et luxuriam quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est; saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia, quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae convitium seculi reciperet, Inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. Iam videlicet conpositus et pacatus animus, cum veros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius, numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.

Contr., II, Praef. 1-3.

337. OVID'S GENIUS FOR POETRY AND RHETORIC

CHARACTERIZED.

Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. Oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in ver>us suos transtulerit. Tunc autem, cum studeret, habebatur bonus declamator. Hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrerat. . . . Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias, molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit. Manifestum potest esse, quod rogatus aliquando

« ZurückWeiter »