FLORILEGIUM POETICUM EX OPERIBUS IN USUM TIRONUM Quis tamen exiguos Elegos emiserit Auctor, HOR. EDITIO NOVA, PRINTED BY T. SKELTON, SOUTHAMPTON; LONDON, SALISBURY; AND R. ROWELL, RUGBY. e In scholis, ubi poetica compositio docetur, hoc opusculo nihil potest esse acceptius, nihil utilius. “ Versibus impariter junctis,” optimæ sententiæ includuntur, quorum notitia quamprimum Tironibus est acquirenda. HisTORIA rerum seriem ordine temporum enarrat: at contra POESIS artificiosam rerum dispositionem requirit. Patet ex Ovidio, Tibullo, Propertio, et Martiali stylum exigui Elegi magis tenerum atque humilem esse debere, quam altum et magnum. Hujusce versiculi auctorem alii dicunt Callinoum Ephesium, alii Nax. ium, alii Colophonium quendam, alii Terpandrum ; et adhuc sub judice lis est." PRÆFATIO. Plurima Martialis epigrammata huic editioni absunt. Ea vero, quæ adsunt, Lectoribus fore voluptati speratur. FLORILEGIUM POETICUM. Elegia. TANTUM se nobis Elegi debere fatentur, Quantum Virgilio uobile debet Epos, Rex. Sit piger ad poenas princeps, ad præmia velox; Et doleat, quoties cogitur esse ferox. 0o. Obsequium. Este procul lites, & amaræ prælia linguæ ; Dulcibus est verbis mollis alendus amor. Ou. Amicitia simulata. . Tuta frequensque via est per amici fallere nomen; Tuta frequensque licet sit via, crimen habet. Oo. Ignis. Garrulitas. Sacra facit Tacitæ, vix tamen ipsa tacet. 08. |