Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

EDITIO NOVA,

Recognita atque emendata

REV.DO GEORGIO WHITTAKER, M. A.

PRINTED BY T. SKELTON, SOUTHAMPTON;
FOR C. LAW AND G. B. WHITTAKER, AVE-MARIA-LANE,

LONDON.

SOLD ALSO BY J. PARKER, OXFORD; J. ROBBINS,
WINCHESTER; E. UPHAM, EXETER; J. EASTON,
SALISBURY; AND R. ROWELL, RUGBY.

10 APR 1961

PRÆFATIO.

In scholis, ubi poetica compositio docetur, hoc opusculo nihil potest esse acceptius, nihil utilius. "Versibus impariter junctis," optimæ sententiæ includuntur, quorum notitia quamprimum Tironibus est acquirenda. HisTORIA rerum seriem ordine temporum enarrat at contra POESIS artificiosam rerum dispositionem requirit.

Patet ex Ovidio, Tibullo, Propertio, et Martiali stylum exigui Elegi magis tenerum atque humilem esse debere, quam altum et magnum.

Hujusce versiculi auctorem alii dicunt Callinoum Ephesium, alii Naxium, alii Colophonium quendam, alii Terpandrum ; "et adhuc sub judice lis est."

[blocks in formation]

Plurima Martialis epigrammata huic editioni absunt. Ea vero, quæ adsunt, Lectoribus fore voluptati speratur.

G. W.

Clausenti. April. Non. 7, Natal. Apollinis. A. D. 1814.

FLORILEGIUM

POETICUM.

Elegia.

TANTUM

ANTUM se nobis ELEGI debere fatentur, Quantum Virgilio nobile debet EPOS.

Rex.

Ov.

Sit piger ad pœnas princeps, ad præmia velox; Et doleat, quoties cogitur esse ferox.

Obsequium.

Qv.

Este procul lites, & amaræ prælia linguæ ; Dulcibus est verbis mollis alendus amor. Ov.

Amicitia simulata.

Tuta frequensque via est per amici fallere nomen ; Tuta frequensque licet sit via, crimen habet. Ov.

Ignis.

Nutritur vento, vento restinguitur ignis ;
Lenis alit flammas, grandior aura necat. Oz.

Garrulitas.

Ecce! Anus in mediis residens annosa puellis Sacra facit Tacitæ, vix tamen ipsa tacet. Os.

B

« ZurückWeiter »