Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
Heu mihi! credibili fortior illa fuit.
Ne refer. Adspexi non illo pectore digna
Vulnera, Tartareas ausus adire domos.
At tu, seu ratio te nostris appulit oris,

620

Sive Deus; regni commoda carpe mei. Multa tibi memores, nil non debemus Elissae. Nomine grata tuo, grata sororis, eris.

Talia dicenti, neque enim spes altera restat,
Credidit, errores exposuitque suos.

625

Vtque domum intravit Tyrios induta paratus;
Incipit Aeneas; caetera turba silet:

Hanc tibi cur tradam, pia caussa, Lavinia coniux,
Est mihi: consumsi naufragus huius opes.
Orta Tyro, regnum Libyca possedit in ora:
Quam precor ut carae more sororis ames.
Omnia promittit; falsumque Lavinia vulnus
Mente premit tacita, dissimulatque fremens:
Donaque cum videat praeter sua lumina ferri

630

635

Multa palam; mitti clam quoque multa putat. Non tamen exactum, quid agat. Furialiter odit; Et parat insidias, et cupit ulta mori.

Nox erat: ante torum visa est adstare sororis
Squalenti Dido sanguinolenta coma,

640

Et,fuge, ne dubita, moestum, fuge, dicere, tectum.
Sub verbum querulas impulit aura fores.

Exsilit; et velox humili super arva fenestra

Se iacit. Audacem fecerat ipse timor:

Quaque metu rapitur, tunica velata recincta,
Currit, ut auditis territa dama lupis.

645

Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
Creditur, et stagnis occuluisse suis.

Sidonis interea magno clamore per agros

Quaeritur. Apparent signa notaeque pedum. Ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis. Sustinuit tacitas conscius amnis aquas.

650

Ipsa loqui visa est, Placidi sum Nympha Numicf: Amne perenne latens Anna Perenna vocor. 655 Protinus erratis lati vescuntur in agris; Et celebrant largo seque diemque mero. Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum :

Pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem. Invenies, qui te Nymphen Atlantida dicant; 660 Teque lovi primos, Anna, dedisse cibos. Haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad

auras

Fama: nec a vera dissidet illa fide.

Plebs vetus, et nullis etiamnum tuta Tribunis,
Fugit; et in Sacri vertice montis erat.

665 Iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
Victus, et humanis usibus apta Ceres.
Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis
Pauper, sed multae sedulitatis, anus.
Illa, levi mitra canos redimita capillos,
670 Fingebat tremula rustica liba manu:
Atque ita per populum fumantia mane solebat
Dividere. Haec populo copia grata fuit.
Pace domi facta signtim posuere Perennae,
Quod sibi defectis illa tulisset opem.

675 Nunc mihi, cur cantent, superest, obscoena puellae,
Dicere: nam coëunt, certaque probra canunt.
Nuper erat Dea facta; venit Gradivus ad Annam;
Et cum seducta talia verba facit.

680

Mense meo coleris: iunxi mea tempora tecum:
Pendet ab officio spes mihi magna tuo.

Armifer armiferae correptus amore Minervae
Vror: et hoc longo tempore vulnus alo.
Effice, Dî studio similes coëamus in unum.
Conveniunt partes hae tibi, comis anus.
685 Dixerat. Illa Deum promisso ludit inani;

Et stultam dubia spem trahit usque mora.

Saepius instanti, Mandata peregimus, inquit:
Evictas precibus vix dedit illa manus.

Gaudet amans, thalamosque parat. Deducitur illuc
Anna tegens vultus, ut nova nupta, suos.

Oscula sumturus subito Mars adspicit Annam;
Nunc pudor elusum, nunc subit ira, Deum.
Ridet amatorem carae nova Diva Minervae:
Nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
Inde ioci veteres obscoenaque dicta canuntur:
Et iuvat hanc magno verba dedisse Deo.
Praeteriturus eram gladios in Principe fixos;
Cum sic a castis Vesta locuta focis:
Ne dubita meminisse: meus fuit ille Sacerdos.
Sacrilegae telis me petiere manus.
Ipsa virum rapui, simulacraque nuda reliqui.
Quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.
Ille quidem coelo positus lovis atria servat;
Et tenet in Magno templa dicata Foro.
At quicunque nefas ausi, prohibente Deorum
Numine, polluerant Pontificale caput;
Morte iacent merita. Testes estote Philippi;
Et quorum sparsis ossibus albet humus.

Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt
Caesaris; ulcisci iusta per arma patrem.

Postera cum teneras Aurora refecerit herbas;
Scorpios a prima parte videndus erit.

690

695

700

705

710

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho.
Bacche, fave vati; dum tua festa cano.
Nec referam Semelen: ad quam nisi fulmina secum 715
Iupiter adferret, parvus inermis eras:

Nec, puer ut posses maturo tempore nasci,
Expletum patrio corpore matris onus.

Sithonas,et Scythicos longum enumerare triumphos;

Et domitas gentes, turifer Inde, tuas.

720

Tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris;

Inque tuum Furiis acte, Lycurge, genu. Ecce libet subitos pisces, Tyrrhenaque monstra, Dicere. Sed non est carminis huius opus. 725 Carminis huius opus, caussas expromere, quare Vilis anus populos ad sua liba vocet. Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis. Te memorant,Gange totoque Oriente subacto, 730 Primitias magno seposuisse Iovi.

Cinnama tu primus captivaque tura dedisti,
Deque triumphato viscera tosta bove.
Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen,
Libaque: quod sacris pars datur inde focis.
735 Liba Deo fiunt: succis quia dulcibus ille

Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro:
Non habet ingratos fabula nostra iocos:
Iamque erat ad Rhodopen, Pangaeaque florida

ventum:

740 Aeriferae comitum concrepuere manus.
Ecce novae coëunt volucres tinnitibus actae:
Quaque movent sonitus aera, sequuntur apes.
Colligit errantes, et in arbore claudit inani
Liber: et inventi praemia mellis habet.
745 Vt Satyri levisque senex tetigere saporem:
Quaerebant flavos per nemus omne favos.
Audit in exesa stridorem examinis ulmo:
Adspicit et ceras, dissimulatque senex:
Vtque piger pandi tergo residebat aselli;
750 Applicat hunc ulmo corticibusque cavis.
Constitit ipse super ramoso stipite nixus:
Atque avide trunco condita mella petit.
Millia crabronum coëunt, et vertice nudo
Spicula defigunt, oraque summa notant.

Ille cadit praeceps, et calce feritur aselli:
Inclamatque suos, auxiliumque rogat.
Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis
Rident. Percusso claudicat ille genu.

755

Melle pater fruitur: liboque infusa calenti

Ridet et ipse Deus: limumque inducere monstrat.
Hic paret monitis, et linit ora luto.

760

Iure repertori candida mella damus.

Cur anus hoc faciat, quaeris; vinosior aetas
Haec est, et gravidae munera vitis amans.

Femina cur praestet, non est rationis opertae.
Femineos thyrso concitat ille choros.

765

Cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho.
Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
Nysiades Nymphae, puerum quaerente noverca,
Hanc frondem cunis opposuere novis.

Restat, ut inveniam, quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo.

Sive, quod ipse puer semper, iuvenisque videris;

Et media est aetas inter utrumque tibi:

770

Seu quia tu pater es; patres, sua pignora, natos 775
Commendant curae numinibusque tuis.

Sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
Sumitur, et vitae liberioris iter.

An quia, cum prisci colerent studiosius agros,

Et patrio faceret rure Senator opus;

780

Et caperet fasces a curvo consul aratro,
Nec crimen duras esset habere manus;

Rusticus ad ludos populus veniebat in Vrbem:
Sed Dis, non studiis ille dabatur honos.

Luce sua ludos uvae commentor habebat:
Quos cum taedifera nunc habet ipse Dea.

785

Ergo, ut tironem celebrare frequentia possit,
Visa dies dandae non aliena togae.

Mite, Pater, caput huc placataque cornua vertas;
Et des ingenio vela secunda meo.

Ov. T. lll.

F

79°

« ZurückWeiter »