Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

100

Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem,
Sanguinis auctori tempora prima dedit.
Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas.
llle minor geminis mensibus annus erat.
Nondum tradideras victas victoribus artes,

Graecia, facundum, sed male forte, genus.
Qui bene pugnarat, Romanam noverat artem:
Mittere qui poterat pila, disertus erat.

105 Quis tunc aut Hyadas, aut Pleiadas Atlanteas
Senserat, aut geminos esse sub axe polos?
Esse duas Arctos; quarum Cynosura petatur
Sidoniis; Helicen Graia carina notet?
Signaque, quae longo Frater percenseat anno,
Ire per haec uno mense Sororis equos?
Libera currebant, et inobservata per annum
Sidera: constabat sed tamen esse Deos.
Non illi coelo labentia signa movebant;

110

Sed sua: quae magnum perdere crimen erat. 115 Illaque de foeno. Sed erat reverentia foeno, Quantum nunc aquilas cernis habere tuas. Pertica suspensos portabat longa maniplos: Vnde maniplaris nomina miles habet.

120

Ergo animi indociles, et adhuc ratione carentes
Mensibus egerunt lustra minora decem.

Annus erat, decimum cum Luna repleverat orbem.
Hic numerus magno tunc in honore fuit.
Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus;
Seu quia bis quino femina mense parit.

125 Seu quod adusque decem numero crescente venitur :
Principium spatiis sumitur inde novis.
Inde pares centum denos secrevit in orbes
Romulus: hastatos instituitque decem.
Et totidem princeps, totidem pilanus, habebat
130 Corpora: legitimo quique merebat equo.
Quin etiam partes totidem Titiensibus idem,
Quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit

Assuetos igitur numeros servavit in anno.
Hoc luget spatio femina moesta virum.
Neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae
Martis; ad haec animum signa referre potes.
Laurea Flaminibus, quae toto perstitit anno,
Tollitur: et frondes sunt in honore novae.
Ianua nunc Regis posita viret arbore Phoebi:
Ante tuas fit idem, Curia prisca, fores.
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
Cedit ab Iliacis laurea cana focis.
Adde, quod arcana fieri novus ignis in aode
Dicitur; et vires flamma refecta capit.
Nec mihi parva fides, annos hinc isse priores;
Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
Hine etiam veteres initi memorantur honores
Ad spatium belli, perfide Poene, tui.
Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis: et inde
Incipit, a numero nomina quisquis habet.
Primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,
Pompilius menses sensit abesse duos ;
Sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
Nos putat; Egeria sive monente sua.

135

140

145

150

Sed tamen errabant etiamnum tempora; donec

155

Caesaris in multis haec quoque cura fuit.

Non haec ille Deus tantaeque propaginis auctor
Credidit officiis esse minora suis:

Promissumque sibi voluit praenoscere coelum;
Nec Deus ignotas hospes inire domos.

160

Ille moras Solis, quibus in sua signa rediret,
Traditur exactis disposuisse notis.

Is decies senos tercentum et quinque diebus

Iunxit: et e pleno tempora quarta die.

Hic anni modus est. In lustrum accedere debet,

165

Quae consummatur partibus, una dies.

Si licet occultos monitus audire Deorum

Vatibus; ut certe fama licere putat:

170

Cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus; Dic mihi, matronae cur tua festa colant. Sic ego: sic posita dixit mihi casside Mavors; Sed tamen in dextra missilis hasta fuit; Nunc primum studiis pacis, Deus utilis armis, Advocor: et gressus in nova castra fero. 175 Nec piget incepti. Iuvat hac quoque parte morari:

180

Hoc solam ne se posse Minerva putet.
Disce, Latinorum vates operose dierum,
Quod petis: et memori pectore dicta nota.
Parva fuit, si prima velis elementa referre,
Roma: sed in parva spes tamen huius erat.
Moenia iam stabant, populis angusta futuris:
Credita sed turbae tunc nimis ampla suae.
Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati;
Adspice de canna straminibusque domum.
185 In stipula placidi carpebat munera somni:
Et tamen ex illo venit in astra toro.

190

Iamque loco maius nomen Romanus habebat:
Nec coniux illi, nec socer ullus erat.
Spernebant generos inopes vicinia dives:
Et male credebar sanguinis auctor ego.
In stabulis habitasse, boves pavisse, nocebat;
Iugeraque inculti pauca tenere soli.

Cum pare quaeque suo coëunt volucresque ferae-
que:

Atque aliquam, de qua procreet, anguis habet. 195 Extremis dantur connubia gentibus: at, quae Romano vellet nubere, nulla fuit.

200

Indolui; patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
Tolle preces, dixi: quod petis, arma dabunt.
Festa para Conso: Consus tibi caetera dicet;
Illo facta die cum sua sacra canet.
Intumuere Cures, et quos dolor attigit ídem.
Tum primum generis intulit arma socer.

Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant:

Tractaque erant longa bella propinqua mora.
Conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem:
Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:

O pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,
Non ultra lente possumus esse piae.
Stant acies: sed utra Dî sint pro parte rogandi,
Eligite. Hinc coniux, hinc pater arma tenent.
Quaerendum, viduae fieri malimus, an orbae.
Consilium vobis forte piumque dabo.

Consilium dederat. Parent, crinemque resolvunt;
Moestaque funerea corpora veste tegunt.
Iam stabant acies ferro mortique paratae:
Iam lituus pugnae signa daturus erat:
Cum raptae veniunt inter patresque virosque;
Inque sinu natos pignora cara ferunt.
Vt medium campi passis tetigere capillis;
In terram posito procubuere genu:

Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos brachia parva suos.

Qui poterat, clamabat avum, tum denique visum:
Et qui vix poterat, posse coactus erat.

205

210

215

330

Tela viris animusque cadunt: gladiisque remotis 225
Dant soceri generis, accipiuntque, manus.
Laudatasque tenent natas; scutoque nepotem
Fert avus: hic scuti dulcior usus erat.

Inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
Oebalides matres non leve munus habent.
An, quia, committi strictis mucronibus ausae,
Finierant lacrimis Martia bella suis?

Vel, quod erat de me feliciter Ilia mater,

Rite colunt matres sacra, diemque meum.

230

Quid? quod hiems, adoperta gelù, nunc denique 235

cedit;

Et pereunt victae Sole tepente nives.

Ov. T. III.

240

Arboribus redeunt detonsae frigore frondes;
Vvidaque e tenero palmite gemma tumet.
Quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,
Fertilis occultas invenit herba vias.

Nunc fecundus ager: pecoris nunc hora creandi:
Nunc avis in ramo tecta laremque parat.
Tempora iure colunt Latiae fecunda parentes:
Quarum militiam votaque partus habet.
245 Adde, quod excubias regi Romanus agebat;
Qua nunc Esquilias nomina collis habet.
Illic a nuribus Iunoni templa Latinis

250

Hac sunt, si memini, publica facta die. Quid moror, et variis onero tua pectora caussis? Eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos. Mater amat nuptas: matris me turba frequentant. Haec nos praecipue tam pia caussa decet. Ferte Deae flores: gaudet florentibus herbis Haec Dea: de tenero cingite flore caput. 255 Dicite, Tu lucem nobis, Lucina, dedisti. Dicite, Tu voto parturientis ades.

260

Si qua tamen gravida est: resoluto crine precetur,
Vt solvat partus molliter illa suos..

Quis mihi nunc dicat, quare coelestia Martis
Arma ferant Salii, Mamuriumque canant?
Nympha, mone, nemori stagnoque operata
Dianae:

Nympha, Numae coniux, ad tua facta veni.
Vallis Aricinae silva praecinctus opaca
Est lacus, antiqua relligione sacer.

265 Hic latet Hippolytus furiis distractus equorum:
Vnde nemus nullis illud initur equis.
Licia dependent, longas velantia sepes,
Et posita est meritae multa tabella Deae.
Saepe potens voti, frontem redimita coronis,
Femina lucentes portat ab Vrbe faces.

270

« ZurückWeiter »