Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Inde, fide maius, tergo delphina recurvo
Se memorant oneri supposuisse novo.
Ille sedens citharamque tenet, pretiumque ve-

hendi

Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas. Di pia facta vident. Astris delphina recepit lupiter, et stellas iussit habere novem.

Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus
Achilles,

Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
Dum canimus sacras alterno carmine Nonas;
Maximus hinc Fastis accumulatur honos.
Deficit ingenium, maioraque viribus urgent.
Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
Quid volui demens Elegis imponere tantum
Ponderis? heroi res erat ista pedis.
Sancte Pater patriae, tibi Plebs, tibi Curia nomen
Hoc dedit; hoc dedimus nos tibi nomen, Eques.
Res tamen ante dedit. Sero quoque vera tulisti
Nomina: iam pridem tu Pater orbis eras.
Hoc tu per terras, quod in aethere Iupiter alto,
Nomen habes. Hominum tu pater, ille Deûm.
Romule, concedas: facit hic tua magna tuendo
Moenia: tu dederas transilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit.
Hoc duce Romanum est Solis utrumque latus.
Tu breve nescio quid victae telluris habebas;
Quodcunque est alto sub love, Caesar habet.
Tu rapis: hic castas duce se iubet esse maritas.
Tu recipis luco, submovet ille nefas.
Vis tibi grata fuit: florent sub Caesare leges.
Tu Domini nomen, Principis ille tenet.
Te Remus incusat; veniam dedit hostibus ille.
Coelestem fecit te pater; ille patrem.

115

120

125

130

135

140

145 Iam

puer Idaeus media tenus eminet alvo:
Et liquidas misto nectare fundit aquas.
En etiam, si quis Borean horrere solebat,
Gaudeat; a Zephyris mollior aura venit.

Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis
150 Lucifer, et primi tempora veris eunt.
Ne fallare tamen; restant tibi frigora, restant:
Magnaque discedens signa relinquit hiems.
Tertia nox veniat : Custodem protinus Vrsae
Adspicies geminos exseruisse pedes.

155 Inter Hamadryadas, iaculatricemque Dianam,
Callisto sacri pars fuit una chori.

Illa Deae tangens arcus, Quos tangimus, arcus,
Este meae testes virginitatis, ait.

Cynthia laudavit, Promissaque foedera serva,
160 Et comitum princeps tu mihi, dixit, eris.
Foedera servasset, si non formosa fuisset.
Cavit mortales: de love crimen habet.
Mille feras Phoebe silvis venata redibat:
Aut plus, aut médium Sole tenente diem.
165 Vt tetigit lucum: densa niger ilice lucus;
In medio gelidae fons erat altus aquae.
Hac, ait, in silva, virgo Tegeaea, lavemur.
Erubuit falso virginis illa sono.

170

Dixerat et Nymphis: Nymphae velamina ponunt.
Hanc pudet, et tardae dat mala signa morae.
Exuerat tunicas: uteri manifesta tumore
Proditur indicio ponderis ipsa sui.

Cui Dea, Virgineos, periura Lycaoni, coetus
Desere, nec castas pollue, dixit, aquas.
175 Luna novum decies implerat cornibus orbem:
Quae fuerat virgo credita, mater erat.
Laesa furit luno, formam mutatque puellae.
Quid facis? invito pectore passa lovem est.

Vtque ferae vidit turpes in pellice vultus;
Huius in amplexus lupiter, inquit, eat.
Vrsa per incultos errabat squalida montes,
Quae fuerat summo nuper amanda fovi.
Iam tria lustra puer furto conceptus agebat;
Cum mater nato est obvia facta suo.

180

Illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, 185
Et gemuit: gemitus verta parentis erant.
Hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto;
Ni foret in superas raptus uterque domos.
Signa propinqua micant. Prior est, quam dicimus

Arcton:

Arctophylax formam terga sequentis habet. Saevit adhuc, canamque rogat Saturnia Tethyn, Maenaliani tactis ne lavet Arcton aquis.

Idibus agrestis fumant altaria Fauni,

Hic ubi discretas insula rumpit aquas.
Haec fuit illa dies, in qua Veientibus arvis
Ter centum Fabii, ter cecidere duo.
Vna domus vires et onus susceperat urbis:
Sumunt gentiles arma professa manus.
Egreditur castris miles generosus ab isdem;
E quis dux fieri quilibet aptus erat.
Carmentis portae dextro via proxima Iano est.
Ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.
Illa fama refert Fabios exisse trecentos.

Porta vacat culpa; sed tamen omen habet.
Vt celeri passu Cremeram tetigere rapacem;
Turbidus hibernis ille fluebat aquis;
Castra loco ponunt, destrictis ensibus ipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt.
Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones
Invadunt sparsos lata per arva greges.
Diffugiunt hostes, inhonestaque vulnera tergo
Accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.

190

195

200

205

210

Sic iterum, sic saepe cadunt. Vbi vincere aperte Non datur, insidias armaque caeca parant. 215 Campus erat: campi claudebant ultima colles, Silvaque montanas occulere apta feras. In medio paucos, armentaque rara relinquunt: Caetera virgultis abdita turba latet.

220

Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus,
Aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,
Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat,
Riparum clausas margine finit aquas:

Sic Fabii latis vallem discursibus implent;
Quosque vident, sternunt: nec metus alter

inest.

225 Quo ruitis, generosa domus? male creditur hosti.
Simplex nobilitas, perfida tela cave.
Fraude perit virtus. In apertos undique campos
Prosiliunt hostes, et latus omne tenent.
Quid faciant pauci contra tot millia fortes?

230

Quidve, quod in misero tempore restet, habent? Sicut aper, silvis longe Laurentibus actus,

Fulmineo celeres dissipat ore canes;

Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti; Vulneraque alterna dantque feruntque manu. 255 Vna dies Fabios ad bellum miserat omnes: Ad bellum missos perdidit una dies.

240

Vt tamen Herculeae superessent semina gentis,
Credibile est ipsos consuluisse Deos.

Nam puer impubes, et adhuc non utilis armis,
Vnus de Fabia gente relictus erat:

Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci;
Cui res cunctando restituenda foret.

Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis,
Et medius Crater inter utrumque iacet.

245 Idibus illa latent: oriuntur nocte sequenti.
Quae sibi cur tria sint consociata, canam.

Forte Iovi festum Phoebus sollenne parabat:
Non faciet longas fabula nostra moras.
I mea, dixit, avis, ne quid pia sacra moretur,
Et tenuem vivis fontibus affer aquam.
Corvus inauratum pedibus cratera recurvis
Tollit, et aërium pervolat altus iter.
Stabat adhuc duris ficus densissima pomis;
Tentat eam rostro: non erat apta legi.
Immemor imperii sedisse sub arbore fertur,
Dum fierent tarda dulcia poma mora.
Iamque satur nigris longum rapit unguibus

hydrum,

Ad dominumque redit, fictaque verba refert:

250

255

Hic mihi caussa morae vivarum obsessor aquarum:
Hic tenuit fontes officiumque meum.

260

Addis, ait, culpae mendacia, Phoebus, et audes
Fatidicum verbis fallere velle Deum?

At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus,
De nullo gelidae fonte bibantur aquae.

Dixit: et antiqui monumenta perennia facti
Anguis, Avis, Crater, siderà iuncta micant.

265

Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos
Adspicit: et Fauni sacra bicornis eunt.
Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo:
Attigerint Latias unde petita domos.
Pana Deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.

270

Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undae,
Quique citis Ladon in mare currit aquis;

275

Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini;
Altaque Cyllene, Parrhasiaeque nives.
Pan erat armenti custos, Pan numen equarum:
Munus ob incolumes ille ferebat oves.
Transtulit Evander silvestria numina secum.

Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.

280

« ZurückWeiter »