Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sic victor laudem superatis Liber ab Indis,

Alcides capta traxit ab Oechalia.

Et modo, Caesar, Avum, quem virtus addidit astris,
Sacrarunt aliqua carmina parte tuum.

Si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
Restat in ingenio, serviet omne tibi.
Non potes officium vatis contemnere vates:
Iudicio pretium res habet ista tuo.

Quod nisi te numen tantum ad maiora vocasset,
Gloria Pieridum summa futurus eras.

Sed dare materiam nobis, quam carmina, mavis:
Nec tamen ex toto deserere illa potes.
Nam modo bella geris, numeris modo verba coërces,
Quodque aliis opus est, hoc tibi ludus erit.
Vtque nec ad citharam, nec ad arcum segnis

Apollo est;

Sed venit ad sacras nervus uterque manus;
Sic tibi nec docti, nec desunt principis artes:
Mista sed est animo cum Iove Musa tuo!
Quae quoniam nec nos unda submovit ab illa,
Vngula Gorgonei quam cava fecit equi;
Prosit, opemque ferat communia sacra tueri :
Atque isdem studiis imposuisse manum.
Littora pellitis nimium subiecta Corallis

Vt tandem saevos effugiamque Getas,
Clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo,
Qui minus Ausonia distet ab Vrbe, loco;
Vnde tuas possim laudes celebrare recentes,
Magnaque quam minima facta referre mora
Tangat ut hoc votum coelestia, care Suilli,
Numina, pro socero paene precare tuo.

65

70

75

80

85

30

EPISTOLA IX.

GRAECI NO.

Vnde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem

Mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis. Missaque Dî faciant Auroram occurrat ad illam, Bis senos fasces quae tibi prima dabit: 5 Vt, quoniam sine me tanges Capitolia Consul, Et fiam turbae pars ego nulla tuae,

10

In domini subeat partes, et praestet amici
Officium iusso litera nostra die.

Atque ego si fatis genitus melioribus essem,
Et mea sincero curreret axe rota;

Quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
Lingua salutandi munere functa tui.

Gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis: Nec minus ille meus, quam tuus, esset honor. 15 Illa, confiteor, sic essem luce superbus,

20

Vt caperet fastus vix domus ulla meos. Dumque latus sancti cingit tibi turba Senatus, Consulis ante pedes ire viderer Eques.

Et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, Gauderem lateri non habuisse locum.

Nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:

Sed foret a populo tum mihi dulce premi. Prospicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, Densaque quam longum turba teneret iter.

25 Quoque magis noris, quam me vulgaria tangant,
Spectarem, qualis purpura te tegeret.
Signa quoque in sella nossem formata curuli:
Et totum Numidae sculptile dentis opus.
At cum Tarpeias esses deductus in arces,
Dum caderet iussu victima sacra tuo;
Me quoque secreto grates sibi magnus agentem
Audisset, media qui sedet aede, Deus:

30

Turaque mente magis plena, quam lance, dedissem
Ter quater, imperii laetus honore tui.
Hic ego praesentes inter numerarer amicos;
Mitia ius Vrbis si modo fata darent.

Quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
Tunc oculis etiam percipienda foret.
Non ita Coelitibus visum est, et forsitan aequis:
Nam quid me poenae caussa negata iuvet?
Mente tamen, quae sola loco non exsulat, utar:
Praetextam, fasces adspiciamque tuos.
Haec modo te populo reddentem iura videbit;
Et se secretis finget adesse locis.

35

40

Nunc longi reditus hastae supponere lustri
Cernet, et exacta cuncta locare fide.

45

Nunc facere in medio facundum verba Senatu,

Publica quaerentem quid petat utilitas.

Nunc, pro Caesaribus, Superis decernere grates;
Albave opimorum colla ferire boum.

50

Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
Vt mihi placetur numinis ira, roges!
Surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara;
Detque bonum voto lucidus omen apex.
Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur;
Hic quoque te festum Consule tempus agam.
Altera laetitiae, nec cedens caussa priori,
Successor tanti frater honoris, erit.
Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
Imperium, Iani suscipit ille die.

Quaeque est in vobis pietas, alterna feretis.
Gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
Sic tu bis fueris Consul, bis Consul et ille;
Inque domo bimus conspicietur honor.
Qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
Altius imperium Consule Roma videt;
Multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem:
Et maiestatem res data dantis habet.

55

бе

70

Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
Talibus Augusti tempus in omne frui.
Vt tamen a rerum cura propiore vacabit;
Vota precor votis addite vestra meis;
Et, si quem dabit aura sinum, laxate rudentes;
Exeat e Stygiis ut mea navis aquis.

75 Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus; et illo
Ripa ferox Istri sub duce tuta fuit.
Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli:
Hic arcu fisos terruit ense Getas.

80

Hic captam 'Frosmin celeri virtute recepit,
Infecitque fero sanguine Danubium.

Quaere loci faciem, Scythicique incommoda coeli;
Et quam vicino terrear hoste, roga;
Sintne litae tenues serpentis felle sagittae:
Fiat an humanum victima dira caput;
85 Mentiar, an coëat duratus frigore pontus;
Et teneat glacies iugera multa freti.

Haec ubi narrarit, quae sit mea fama, require; Quoque modo peragam tempora dura, roga. Nec sumus hie odio, nec scilicet esse meremur: 90 Nec cum Fortuna mens quoque versa mea est. Illa quies animo, quam tu laudare solebas,

Ille vetus solito perstat in ore pudor.

Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis, Vt fera plus valeant legibus arma, facit; 95 Rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos Femina de nobis virve puerve queri.

100

Hoc facit, ut misero faveant adsintque Tomitae;
Haec quoniam tellus testificanda mihi est.
Illi me, quia velle vident, discedere malunt:
Respectu cupiunt hic tamen esse sui.

Nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
Laudat, et immunes publica cera facit.
Conveniens miseris haec quamquam gloria non est,
Proxima dant nobis oppida munus idem.

Nec pietas ignota mea est: videt hospita tellus'
In nostra sacrum Caesaris esse domo.
Stant pariter natusque pius, coniuxque sacerdos,
Numina iam facto non leviora Deo.

Neu desit pars ulla domus; stat uterque nepotum:
Hic aviae lateri proximus, ille patris.
His ego do toties cum ture precantia verba,
Eoo quoties surgit ab orbe dies.

Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet,
Officii testis, Pontica terra, mei.

Pontica me tellus, quantis hac possumus ora,
Natalem ludis scit celebrare Dei.

105

110

115

Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
Misit in has si quos longa Propontis aquas.

Is quoque, quo laevus fuerat sub Praeside Pontus,
Audierit frater forsitan ista tuus.

Fortuna est impar animo, talique libenter

Exiguas carpo munere pauper opes.

Nec vestris damus haec oculis, procul Vrbe remoti:
Contenti tacita sed pietate sumus.

120

Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures. 125
Nil illum, toto quod fit in orbe, latet.
Tu certe scis hoc, Superis adscite, videsque,
Caesar; ut est oculis subdita terra tuis.
Tu nostras audis inter convexa locatus

Sidera, sollicito quas damus ore, preces.
Perveniant istuc et carmina forsitan illa,

Quae de te misi coelite facta novo. Auguror his igitur flecti tua numina; nec tu Immerito nomen mite Parentis habes.

130

« ZurückWeiter »