Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non tibi Cassandreus pater est, gentisve Pheraeae;
Quive repertorem torruit arte sua:
Sed quam Marte ferox, et vinci nescius armis,
Tam nunquam, facta pace, cruoris amans.
Adde, quod ingenuas didicisse fideliter artes,
Emollit mores, nec sinit esse feros.

Nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
Mitibus aut studiis tempora plura dedit.

Carmina testantur; quae, si tua nomina demas,
Threïcium iuvenem composuisse negem.

Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus;
Bistonis ingenio terra superba tuo est.

45

50

Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma 55
Sumere, et hostili tingere caede manum;

Atque, ut es, excusso iaculum torquere lacerto,
Collaque velocis flectere doctus equi;

Tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
Vtque suis humeris forte quievit opus;

Ne tua marcescant per inertes otia somnos,
Lucida Pieria tendis in astra via.

Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert :
Eiusdem sacri cultor uterque sumus.

Ad vatem vates orantia brachia tendo,
Terra sit exsiliis ut tua fida meis.
Non ego caede nocens in Pontica littora veni;
Mistave sunt nostra dira venena manu:
Nec mea subiecta convicta est gemma tabella
Mendacem linis imposuisse notam.
Nec quidquam, quod lege veter committere,
Et tamen his gravior noxa fatenda mihi est.
Neve, roges quid sit; stultam conscripsimus Artem.
Innocuas nobis haec vetat esse manus.
Ecquid praeterea peccarim, quaerere noli;
Vt pateat sola culpa sub Arte mea.

feci:

Quidquid id est, habui moderatam vindicis iram:
Qui nisi natalem nil mihi demsit humum.

ნი

65

70

75

80

Hac quoniam careo; tua nunc vicinia praestet,
Inviso possim tutus ut esse loco.

EPISTOLA X

MACR 0.

Ecquid ab impressae cognoscis imagine gemmae

Haec tibi Nasonem scribere verba, Macer?
Auctorisque sui si non est annulus index,
Cognitane est nostra litera facta manu?
5 An tibi notitiam mora temporis eripit horum?
Nec repetunt oculi signa vetusta tui?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
Exciderit tantum ne tibi cura mei;

10

Quam tu vel longi debes convictibus aevi,
Vel mea quod coniux non aliena tibi;

Vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus;
Vtque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quidquid restabat Homero,
Ne careant summa Troica bella manu.
15 Naso parum prudens, Artem dum tradit amandi,
Doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poëtis;
Diversum quamvis quisque sequamur iter.
Quorum te memorem, quamquam procul absu-
mus, esse
20 Suspicor; et casus velle levare meos.
Te duce, magnificas Asiae perspeximus urbes:
Trinacris est oculis, te duce, nota meis.
Vidimus Aetnaea coelum splendescere flamma;
Suppositus monti quam vomit ore gigas;
25 Hennaeosque lacus, et olentia stagna Palici,
Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.

Nec procul hinc Nymphen, quae, dum fugit Elidis

amnem,

Tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
Eheu quam dispar est locus ille Getis!

Et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo,
Te mihi iucundas efficiente vias!

Seu rate caeruleas picta sulcavimus undas:
Esseda nos agili sive tulere rota.

Saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi;
Pluraque, si numeres, verba fuere gradu.
Saepe dies sermone minor fuit; inque loquendum
Tarda per aestivos defuit hora dies.

Est aliquid, casus pariter timuisse marinos;
Iunctaque ad aequoreos vota tulisse Deos:
Et modo res egisse simul; modo rursus ab illis,
Quorum non pudeat, posse referre iocos,
Haec tibi si subeant, absim licet, omnibus horis
Ante tuos oculos, ut modo visus, ero.

[blocks in formation]

Ipse quidem extremi cum sim sub cardine mundi, 45
Qui semper liquidis altior exstat aquis;

Te tamen intueor, quo solo pectore possum:
Et tecum gelido saepe sub axe loquor.

Hic es,
et ignoras: et ades celeberrimus absens:
Inque Getas media visus ab Vrbe venis.
Redde vicem: et, quoniam regio felicior ista est,
Illic me memori pectore semper habe.

50

320 P. OV. NAS. EX PONTO EP. LIB. 11. EP. 11.

EPISTOLA XI.

RV F 0.

Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit Naso, parum faustae conditor Artis, opus: Vt, quamquam longe toto sumus orbe remoti, Scire tamen possis nos meminisse tui. 5 Nominis ante mei venient oblivia nobis,

10

Pectore quam pietas sit tua pulsa meo. Et prius hanc animam vacuas reddemus in auras, Quam fiat meriti gratia vana tui.

Grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas, Cum mea concreto sicca dolore forent.

Grande voco meritum, moestae solatia mentis; Cum pariter nobis illa tibique dares.

Sponte quidem, per seque mea est laudabilis uxor;
Admonitu melior fit tamen illa tuo.

15 Namque quod Hermiones Castor fuit, Hector lüli,
Hoc ego te laetor coniugis esse meae.
Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat;
Seque tui vita sanguinis esse probat.

20

Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis, Plenius auctorem te quoque nacta facit. Acer, et ad palmae per se cursurus honores, Si tamen horteris, fortius ibit equus. Adde, quod absentis cura mandata fideli Perficis, et nullum ferre gravaris onus. 25 O referant grates, quoniam non possumus ipsi, Dî tibi: qui referent, si pia facta vident. Sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, Maxima Fundani gloria, Rufe, soli.

P. OVIDII NASONIS

EPISTOLAR V M

EX PONT O

LIBER TERTIVS.

EPISTOLA I

V XOR I.

Aequor, läsonio pulsatum remige primum,
Quaeque nec hoste fero, nec nive, terra, cares,
Ecquod erit tempus, quo vos ego Naso relinquam,
In minus hostilem iussus abire locum?
An mihi Barbaria vivendum semper in ista?
Inque Tomitana condar oportet humo?
Pace tua, si pax ulla est tibi, Pontica tellus,
Finitimus rapido quam terit hostis equo;
Pace tua dixisse velim; tu pessima duro

Pars es in exsilio, tu mala nostra gravas.
Tu neque Ver sentis cinctum florente corona:
Tu neque messorum corpora nuda vides.
Nec tibi pampineas Autumnus porrigit uvas:
Cuncta sed immodicum tempora frigus habent.
Tu glacie freta vincta tenes: et in aequore piscis
Inclusus tecta saepe natavit aqua.

Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini:
Qui potus dubium sistat, alatne, sitim.
Rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis
Arbor; et in terra est altera forma maris.
Ov. T. III.

X

5

10

15.

20

« ZurückWeiter »