Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Longa dies citius brumali sidere, noxque
Tardior hiberna solstitialis erit.

Nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,
Calthaque Paestanas vincet odore rosas:
Quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
Non ita pars fati candida nulla mei.
Ne tamen haec dici possit fiducia mendax,
Stultaque credulitas nostra fuisse, cave:
Constantique fide veterem tutare sodalem
Qua licet, et quantum non onerosus ero.

EPISTOLA V.
SALAN O.

Condita disparibus numeris ego Naso Salano
Praeposita misi verba salute meo;

Quae rata sit cupio, rebusque ut comprobet omen,
Te precor a salvo possit, amice, legi.

Candor, in hoc aevo res intermortua paene,
Exigit, ut faciam talia vota, tuus.

Nam fuerim quamvis modico tibi cognitus usu,
Diceris exsiliis ingemuisse meis.

Missaque ab extremo legeres cum carmina Ponto:
Illa tuus iuvit qualiacunque favor.
Optastique brevem salvi mihi Caesaris iram;
Quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.
Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti:
Nec minus idcirco sunt ea grata mihi.

[blocks in formation]

Quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, 15
Credibile est fieri conditione loci.

Vix hac invenias totum, mihi crede, per orbem,
Quae minus Augusta Pace fruatur, humum.
Tu tamen hic structos inter fera proelia versus
Et legis, et lectos ore favente probas:

20

Ingenioque meo, vena quod paupere manat, Plaudis; et e rivo flumina magna facis. Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro; Vix sibi cum miseros posse placere putes. 25 Dum tamen in rebus tentamus carmina parvis, Materiae gracili sufficit ingenium.

30

Nuper ut huc magni pervenit Fama triumphi;
Ausus sum tantae sumere molis opus.
Obruit audentem rerum gravitasque nitorque:
Nec potui coepti pondera ferre mei.

Illic, quam laudes, erit officiosa voluntas.
Caetera materia debilitata iacent.
Quod si forte liber vestras pervenit ad aures;
Tutelam, mando, sentiat ille tuam.

35 Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
Accedat cumulus gratia nostra levis.

40

Non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte, Et non calcata candidiora nive.

Mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,

Nec lateant artes, eloquiumque tuum.
Te iuvenum Princeps, cui dat Germania nomen,
Participem studii Caesar habere solet.
Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis,
Ingenio mores aequiparante, places.

45 Te dicente prius fit protinus impetus illi:
Teque habet, elicias qui sua verba tuis.
Cum tu desisti, mortaliaque ora quierunt,
Clausaque non longa conticuere mora;
Surgit Iüleo iuvenis cognomine dignus,

50

Qualis ab Eöis Lucifer exit aquis.

Dumque silens adstat, status est vultusque diserti, Spemque decens doctae vocis amictus habet. Mox, ubi pulsa mora est, atque os coeleste solutum, Hoc Superos iures more solere loqui.

55 Atque, Haec est, dicas, facundia Principe digna: Eloquio tantum nobilitatis inest.

Huic tu cum placeas, et vertice sidera tangas,
Scripta tamen profugi vatis habenda putas.
Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
Et servat studii foedera quisque sui.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiae navita puppis amat.

Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris;
Ingenioque faves, ingeniose, meo.

60

Distat opus nostrum; sed fontibus exit ab fsdem: 65
Artis et ingenuae cultor uterque sumus.
Thyrsus enim vobis, gestata est laurea nobis;
Sed tamen ambobus debet inessè calor.

Vtque meis numeris tua dat facundia nervos;
Sic venit a nobis in tua verba nitor.

70

Jure igitur studio confinia carmina vestro,
Et commilitii sacra tuenda putas.

Pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
Comprecor ad vitae tempora summa tuae:
Succedatque tuis orbis moderator habenis.
Quod mecum populi vota precantur idem.

[blocks in formation]

75

Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
Tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
Exsulis haec vox est, praebet mihi litera linguam:
Et, si non liceat scribere, mutus ero.
Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis:

Et mala me meritis ferre minora doces.
Vera facis, sed sera, meae convicia culpae.
Aspera confesso verba remitte reo.
Cum poteram recto transire Ceraunia velo,
Vt fera vitarem saxa, monendus eram.

1

5

Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto,
Quam mea debuerit currere cymba viam ?
Brachia da lasso potius prendenda natanti;
Nec pigeat mento supposuisse manum.

15 Idque facis, faciasque precor. Sic mater et uxor,
Sic tibi sint fratres, totaque salva domus.
Quodque soles animo, quod semper voce precari,
Omnia Caesaribus sic tua facta probes.

20

Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
Auxilium nulla parte tulisse tuum.

Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci:
Turpe laborantem deseruisse ratem.

Turpe sequi casum, et fortunae cedere, amicum
Et, nisi sit felix, esse negare suum.

25 Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati:
Non haec Aegidae Pirithoique fides;
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas:
In quorum plausus tota theatra sonant.
Tu quoque, per durum servato tempus amico,
30 Dignus es in tantis nomen habere viris.
Dignus es: et, quoniam laudem pietate mereris,
Non erit officii gratia surda tui.

Crede mihi, nostrum si non mortale futurum
Carmen, in ore frequens posteritatis eris.
35 Fac modo permaneas lapso, Graecine, fidelis;
Duret et in longas impetus iste moras.

Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura. Nil nocet admisso subdere calcar equo.

EPISTOLA VII.

ATTI CO.

Esse salutatum vult te mea litera primum
A male pacatis, Attice, missa Getis.

Proxima subsequitur, quid agas, audire voluptas,
Et si, quicquid agas, sit tibi cura mei.
Nec dubito quin sit: sed me timor ipse malorum
Saepe supervacuos cogit habere metus.
Da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
Tranquillas etiam naufragus horret
Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,
Omnibus unca cibis aera subesse putat.
Saepe canem longe visum fugit agna, lupumque
Credit; et ipsa suam nescia vitat opem.
Membra reformidant mollem quoque saucia tactum:
Vanaque sollicitis incutit umbra metum.

aquas.

Sic ego Fortunae telis confixus iniquis,
Pectore concipio nil nisi triste meo.
Iam mihi fata liquet, coeptos servantia cursus,
Per sibi consuetas semper itura vias.
Observare Deos, ne quid mihi cedat amice,
Verbaque Fortunae vix puto posse dari.
Est illi curae me perdere, quaeque solebat

Esse levis, constans et bene certa nocet.
Crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris,
Nec fraus in nostris casibus esse potest;
Cinyphiae segetis citius numerabis aristas,
Altaque quam multis floreat Hybla thymis:
Et quot aves motis nitantur in aëra pennis:

Quotque natent pisces aequore, certus eris:
Quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
Quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
Nulla Getis toto gens est truculentior orbe:
Sed tamen hi nostris ingemuere malis.
Quae tibi si memori coner perscribere versu,
Ilias est fatis longa futura meis.

Non igitur vereor, quod te rear esse verendum,
Cuius amor nobis pignora mille dedit:

Sed quia res timida est omnis miser; et quia longo
Tempore laetitiae ianua clausa meae est.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »