Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Neve daret saltum properans insistere terrae,
Vix est Evandri vixque retenta manu.
Dique petitorum, dixit, salvete locorum;
Tuque novos coelo terra datura Deos:

Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et Nemora, et Silvae, Naïadumque chori;
Este bonis avibus visi natoque mihique:
Ripaque felici tacta sit ista pede.
Fallor? an hi fient ingentia moenia colles?
Iuraque ab hac terra caetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum?
Et iam Dardaniae tangent haec littora pinus.
Hic quoque caussa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges.
Obruet hostiles ista ruina domos.

510

515

520

Vrite victrices Neptunia Pergama flammae;
Num minus hic toto est altior orbe cinis?

525

Iam pius Aeneas sacra, et, sacra altera, patrem,
Afferet: Iliacos excipe, Vesta, Deos.

Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem:
Et fient ipso sacra colente Deo:

530

Et penes Augustos patriae tutela manebit.
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque Dei, licet ipse recuset,
Pondere coelesti mente paterna feret.
Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris:

Sic Augusta novum Iulia numen erit.
Talibus ut nostros dictis descendit in annos;
Substitit in medios praescia lingua sonos.
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba.
Felix, exsilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa fuit. Stabant nova tecta: nec alter
Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

535

540

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros,
Emensus longi claviger orbis iter.

545 Dumque huic hospitium domus est Tegeaea; va. gantur

550

Incustoditae laeta per arva boves.

Mane erat: excussus somno Tirynthius hospes De numero tauros sentit abesse duos. Nulla videt taciti quaerens vestigia furti: Traxerat aversos Cacus in antra feros; Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, Non leve finitimis hospitibusque malum. Dira viro facies; vires pro corpore; corpus Grande: pater monstri Mulciber huius erat. 555 Proque domo longis spelunca recessibus ingens Abdita, vix ipsis invenienda feris.

Ora super postes aflixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Iove natus abibas:
560 Mugitum rauco furta dedere sono.

Accipio revocamen, ait; vocemque secutus
Impia per silvas ultòr ad antra venit.

Ille aditum fracti praestruxerat obiice montis:
Vix iuga movissent quinque bis illud opus.
565 Nititur hic humeris, coelum quoque sederat illis,
Et vastum motu collabefactat onus,

Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum;

Ictaque subsedit pondere molis humus. Prima movet Cacus collata proelia dextra; 570 Remque ferox saxís stipitibusque gerit. Quis ubi nil agitur; patrias male fortis ad artes Confugit, et flammas ore sonante vomit. Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas, Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. 575 Occupat Alcides: adductaque clava trinodis Ter quater adversi sedit in ore viri.

Ille cadit, mistosque vomit cum sanguine fumos;
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Iupiter, unum

Victor, et Evandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars Vrbis de bove nomen habet.
Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse,
Hercule quo tellus sit satis usa suo.
At felix vates, ut Dîs gratissima vixit,
Possidet hunc lani sic Dea mense diem.

Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos

Semimaris flammis viscera libat ovis:

580

585

Redditaque est omnis populo provincia nostro ;
Et tuus Augusto nomine dictus avus.

Perlege dispositas generosa per atria ceras;
Contigerunt nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat: alter Isauras,
Aut Cretum domitas testificatur opes.

590

Hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; 595
Ille Numantina traxit ab urbe notam.

Et mortem et nomen Druso Germania fecit.
Me miserum virtus quam brevis illa fuit!
Si petat a victis; tot sumat nomina Caesar,
Quot numero gentes maximus orbis habet.
Ex uno quidam celebres, aut torquis ademtae,
Aut corvi titulos auxiliaris habent.
Magne, tuum nomen rerum mensura tuarum
est:

Sed qui te vicit, nomine maior erat.

600

Nec gradus est ultra Fabios cognominis ullus.
Illa domus meritis Maxima dicta suis.

665

Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes;
Hic socium summo cum Iove nomen habet.
Sancta vocant augusta patres: augusta vocantur
Templa, sacerdotum rite dicata manu.

610

Huius et augurium dependet origine verbi, Et quodcunque sua Iupiter auget ope. Augeat imperium nostri ducis, augeat annos, Protegat et vestras querna corona fores. 615 Auspicibusque Deis tanti cognominis heres Omine suscipiat, quo Pater, orbis onus.

620

Respiciet Titan actas ubi tertius Idus;

Fient Parrhasiae sacra reláta Deae.

Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant;
Haec quoque ab Evandri dicta parente reor.
Mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
Ingratos nulla prole novare viros.

Neve daret partus, ictu temeraria caeco
Visceribus crescens excutiebat onus.
625 Corripuisse Patres ausas immitia nuptas,
Ius tamen exemtum restituisse, ferunt.
Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
Pro pueris fieri virginibusque iubent.
Scortea non illi fas est inferre sacello,
Ne violent puros exanimata focos.

630

Si quis amas ritus veteres, assiste precanti: Nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placantur Postvertaque, sive sorores, Sive fugae comites, Maenali Nympha, tuae. 635 Altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur: Altera versurum postmodo quidquid erat.

640

Candida te niveo posuit lux proxima templo,
Qua fert sublimes alta Moneta gradus:
Nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam
Nunc te sacratae restituere manus.

Furius, antiquum, populi superator Hetrusci
Voverat, et voti solverat ante fidem.

Caussa, quod a patribus sumtis secesserat armis
Vulgus; et ipsa suas Roma timebat opes.

Caussa recens melior: passos Germania crines
Porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.
Inde triumphatae libasti munera gentis;
Templaque fecisti, quam colis ipse, Deae.
Haec tua constituit Genetrix et rebus et ara,
Sola toro magni digna reperta Iovis.

645

Haec ubi transierint; Capricorno, Phoebe, relicto,
Per iuvenis curres signa gerentis aquam.

Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis;
Fulgebit toto iam Lyra nulla polo.

650

Sidere ab hoc, ignis venienti nocte, Leonis
Qui micat in medio pectore, mersus erit.

655

Ter quater evolvi signantes tempora Fastos;
Nec Sementina est ulla reperta dies:

Cum mihi, sensit enim, Lux haec indicitur, inquit,
Musa: quid a Fastis non stata sacra petis?
Vtque dies incerta sacro, sic tempora certa;
Seminibus iactis est ubi foetus ager.
State coronati plenum ad praesepe iuvenci:
Cum tepido vestrum vere redibit opus.
Rusticus emeritum palo suspendat aratrum:
Omne reformidat frigida vulnus humus.
Villice, da requiem terrae, semente peracta:
Da requiem, terram qui coluere, viris.
Pagus agat festum: pagum lustrate, coloni;
Et date paganis annua liba focis.

660

665

670

Placentur matres frugum, Tellusque Ceresque,
Farre suo, gravidae visceribusque suis.
Officium commune Ceres et Terra tuentur:
Haec praebet caussam frugibus, illa locum.
Consortes operum, per quas correcta vetustas,
Quernaque glans victa est utiliore cibo;

675

« ZurückWeiter »