Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vtque suum Bacchis non sentit saucia vulnus,
Dum stupet Edonis exululata iugis;
Sic, ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,
Altior humano spiritus ille malo est.
Ille nec exsilium, Scythici nec litora ponti,
Ille nec iratos sentit adesse Deos.

Vtque soporiferae biberem si pocula Lethes,
Temporis adversi sic mihi sensus abest.
Iure Deas igitur veneror mala nostra levantes;
Sollicitae comites ex Helicone fugae:
Et partim pelago, partim vestigia terra,
Vel rate dignatas, vel pede nostra sequi.
Sint precor hae saltem faciles mihi: namque Deo-

rum

Caetera cum magno Caesare turba facit. Meque tot adversis cumulant, quot litus arenas, Quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.

50

55

Vere prius flores, aestu numerabis aristas,
Poma per autumnum, frigoribusque nives;
Quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
Dum miser Euxini litora saeva peto.

60

Nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est:
Huc quoque sunt nostras fata secuta vias.

Hic quoque cognosco natalis stamina nostri ;
Stamina de nigro vellere facta mihi.

65

Vtque nec insidias, capitisque pericula narrem,
Vera quidem, vera sed graviora fide;

Vivere quam miserum est inter Bessosque Getas

que

Illi, qui populi semper in ore fuit!

Quam miserum, porta vitam muroque tueri,
Vixque sui tutum viribus esse loci!

Aspera militiae iuvenis certamina fugi,
Nec nisi lusura movimus arma manu.
Nunc senior gladioque latus, scutoque sinistram,
Canitiem galeae subiicioque meam.

79

75 Nam dedit e specula custos ubi signa tumultus;
Induimur trepida protinus arma manu.
Hostis, habens arcus imbutaque tela veneno,
Saevus anhelanti moenia lustrat equo.
Vtque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
Per sata, per silvas, fertque trahitque lupus;
Sic, si quem nondum portarum sepe receptum
Barbarus in campis reperit hostis, agit.
Aut sequitur captus, coniectaque vincula collo
Accipit; aut telo virus habente cadit.

80

85 Hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis. Heu nimium fati tempora longa mei!

90

Et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
Sustinet in tantis hospita Musa malis.
Sed neque, cui recitem, quisquam est, mea car-
mina: nec qui

Auribus accipiat verba Latina suis.
Ipse mihi, quid enim faciam? scriboque legoque:
Tutaque iudicio litera nostra suo est.

Saepe tamen dixi, Cui nunc haec cura laborat? An mea Sauromatae scripta Getaeque legent? 95 Saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, Humidaque est fletu litera facta meo, Corque vetusta meum, tanquam nova, vulnera sentit;

Inque sinum moestae labitur imber aquae. Cum vice mutata quid sim fuerimque recordor, 100 Et tulerit quo me casus, et unde, subit; Saepe manus demens, studiis irata malignis, Misit in arsuros carmina nostra focos.

Atque ita de multis, quoniam non multa supersunt,
Cum venia facito, quisquis es, ista legas.

105 Tu quoque non melius, quam sunt mea tempora,

carmen

Interdicta mihi, consule, Roma, boni.

[blocks in formation]

Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
Victa potes flexo procubuisse genu:
Altaque velentur fortasse Palatia sertis;

Turaque in igne sonent, inficiantque diem;
Candidaque adducta collum percussa securi
Victima purpureo sanguine tingat humum:
Donaque amicorum templis promissa Deorum
Reddere victores Caesar uterque parent:
Et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt,
Perpetuo terras ut domus ista regat:
Cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato
Munera det meritis, saepe datura, Deis;
Et pariter matres, et quae sine crimine castos
Perpetua servant virginitate focos.
Plebs pia, cumque pia laetentur Plebe Senatus;
Parvaque cuius eram pars ego nuper, Eques.
Nos procul expulsos communia gaudia fallunt:
Famaque tam longe non nisi parva venit.
Ergo omnis poterit populus spectare triumphos;
Cumque ducum titulis oppida capta leget:
Vinclaque captiva reges cervice gerentes
Ante coronatos ire videbit equos:

Et cernet vultus aliis pro tempore versos,
Terribiles aliis, immemoresque sui.

5

10

15

20

Quorum pars caussas, et res, et nomina quaeret: 25
Pars referet, quamvis noverit ipsa parum:

Is, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,
Dux fuerat belli: proximus ille duci.

Hic, qui nunc in humo lumen miserabile figit,
Non isto vultu, cum tulit arma, fuit.
Ille ferox, oculis et adhuc hostilibus ardens,
Hortator pugnae consiliumque fuit.

30

Perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,
Squalida promissis qui tegit ora comis.
35 Illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro
Saepe recusanti corpora capta Deo.

40

Hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes, Plena ferae caedis, plena cruoris erant. Drusus in his quondam meruit cognomina terris, Quae bona progenies digna parente fuit. Cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva, Decolor ipse suo sanguine, Rhenus erit. Crinibus en etiam fertur Germania passis, Et Ducis invicti sub pede moesta sedet. 45 Collaque Romanae praebens animosa securi Vincula fert illa, qua tulit arma, manu. Hos super in curru, Caesar, victore veheris Purpureus populi rite per ora tui:

50

Quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum:
Vndique iactato flore tegente vias.

Tempora Phoebea lauro cingetur; Ioque,

Miles, lo, magna voce, Triumphe, canet. Ipse sono plausuque simul fremituque canentum Quadriiugos cernes saepe resistere equos. 55 Inde petes arcem, delubra faventia votis:

60

Et dabitur merito laurea vota lovi.

Haec ego submotus, qua possum, mente videbo :
Erepti nobis ius habet illa loci.

Illa per immensas spatiatur libera terras:
In coelum celeri pervenit illa via.

Illa meos oculos mediam deducit in Vrbem;
Immunes tanti nec sinit esse boni.

Invenietque viam, qua currus spectet eburnos.
Sic certe in patría per breve tempus ero.
65 Vera tamen populus capiet spectacula felix:
Laetaque erit praesens cum Duce turba suo.
At mihi fingenti tantum, longeque remoto,
Auribus hic fructus percipiendus erit;

Atque procul Latio diversum missus in orbem
Qui narret cupido, vix erit, ista mihi.

Is quoque iam serum referet veteremque trium-
phum.

Quo tamen audiero tempore, laetus ero. Illa dies veniet, mea qua lugubria ponam; Caussaque privata publica maior erit.

70

ELEGIA III.

Magna minorque ferae, quarum regis altera

Graias,

Altera Sidonias, utraque sicca, rates:
Omnia cum summo positae videatis in axe,
Et maris occiduas non subeatis aquas;
Aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
Vester ab intacta circulus exstet humo;
Adspicite illa, precor, quae non bene moenia

quondam

Dicitur Iliades transiluisse Remus.
Inque meam nitidos dominam convertite vultus:
Sitque memor nostri necne, referte mihi.
Heu mihi! cur, nimium quae sunt manifesta,

requiro?

Cur labat ambiguo spes mihi mista metu?

Crede quod est, quod vis; ac desine tuta vereri:
Deque fide certa sit tibi certa fides.

5

10

Quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, 15
Non mentitura tu tibi voce refer:

Esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est;
Quodque potest, secum nomen habere tuum.
Vultibus illa tuis, tanquam praesentis, inhaeret,
Teque remota procul, si modo vivit, amat.

20

« ZurückWeiter »