Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et pecus antiquus dicebat Agonia sermo:
Veraque iudicio est ultima caussa meo.
Vtque ea nunc certa est; ita rex placare sacrorum
Numina lanigerae coniuge debet ovis.

335 Victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur.
Hostibus amotis hostia nomen habet.
Ante, Deos homini quod conciliare valeret,
Far erat, et puri lucida mica salis.

Nondum pertulerat lacrimatas cortice myrrhas
340 Acta per aequoreas hospita navis aquas.
Tura nec Euphrates, nec miserat India costum,
Nec fuerant rubri cognita fila croci.

Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis, Et non exiguo laurus adusta sono. 345 Si quis erat, factis prati de flore coronis Qui posset violas addere, dives erat. Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, In sacris nullum culter habebat opus. Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, Vlta suas merita caede nocentis opes. Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis, Eruta setigerae comperit ore suis.

350

Sus dederat poenas. Exemplo territus huius
Palmite debueras abstinuisse, caper.

355 Quem spectans aliquis dentes in vite prementem, Talia non tacito dicta dolore dedit:

360

Rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,
In tua quod spargi cornua possit, erit.
Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
Spargitur affuso cornua, Bacche, mero.
Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellae.
Quid bos, quid placidae commeruistis oves?
Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
Viderat inceptos destituisse favos.

365 Caerula quem genetrix aegre solata dolentem,
Addidit haec dictis ultima verba suis:

Siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit;
Quoque modo repares, quae periere, dabit.
Decipiat ne te versis tamen ille figuris;
Impediant geminas vincula firma manus.
Pervenit ad vatem iuvenis: resolutaque somno
Alligat aequorei brachia capta senis.
Ille sua faciem transformis adulterat arte:
Mox domitus vinclis in sua membra redit.
Oraque caerulea tollens rorantia barba,

Qua, dixit, repares arte, requiris, apes?
Obrue mactati corpus tellure iuvenci:
Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.
lussa facit pastor. Fervent examina putri
De bove: mille animas una necata dedit.
Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit;
Quas pia Dîs ruris ferre solebat anus.
Quid tuti superest; animam cum ponat in aris
Lanigerumque pecus, ruricolaeque boves?
Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
Ne detur celeri victima tarda Deo.

Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,

Nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.

Exta canum vidi Triviae libare Sapaeos:

Et quicunque tuas accolit, Haeme, nives.

Caeditur et rigido Custodi ruris asellus.

Caussa pudenda quidem est, huic tamen apta Deo.

Festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
Tertia quae solito tempore bruma refert.

Dt quoque cultores in idem venere Lyaei,
Et quicunque ioci non alienus erat:

Panes, et in Venerem Satyrorum prona iuventus;
Quaeque colunt amnes solaque rura, Deae.

Venerat et senior pando Silenus asello,

Quique rubro pavidas inguine terret aves. Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti Gramine vestitis accubuere toris.

370

375

380

385

390

395

400

Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam.
Miscendas parce rivus agebat aquas.

405 Naïdes effusis aliae sine pectinis usu,

Pars aderant, positis arte manuque comis.
Illa super suras tunicam collecta ministrat:
Altera dissuto pectus aperta sinu.

Exserit haec humerum: vestem trahit illa per
herbas.

410 Impediunt teneros vincula nulla pedes.
Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent:
Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris.
Te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt.
Nequitia est, quae te non sinit esse senem.
415 At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
Omnibus ex illis Lotide captus erat.

420

Hanc cupit, hanc optat: sola suspirat in illa:
Signaque dat nutu; sollicitatque notis.
Fastus inest pulchris, sequiturque superbia
formam.

Irrisum vultu despicit illa suo.

Nox erat: et, vino somnum faciente, iacebant
Corpora, diversis victa sopore locis.

Lotis in herbosa, sub acernis ultima ramis,
Sicut erat lusu fessa, quievit humo

425 Surgit amans: animamque tenens, vestigia furtim Suspenso digitis fert taciturna gradu.

430

Vt tetigit niveae secreta cubilia Nymphae;
Ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet.

Et iam finitima corpus librabat in herba:
Illa tamen multi plena soporis erat.
Gaudet: et, a pedibus tracto velamine, vota
Ad sua felici coeperat ire via.

Ecce rudens rauco Sileni vector asellus
Intempestivos edidit ore sonos.

455 Territa consurgens Nymphe manibusque Priapum Reiicit, et fugiens concitat omne nemus.

At Deus, obscoena nimium quoque parte paratus,
Omnibus ad Lunae lumina risus erat.

Morte dedit poenas auctor clamoris: et hinc est
Hellespontiaco victima grata Deo.
Intactae fueratis aves, solatia ruris:
Assuetum silvis, innocuumque genus;
Quae facitis nidos, quae plumis ova fovetis,
Et facili dulces editis ore modos.

440

Sed nihil ista iuvant: quia linguae crimen habetis, 445 Dique putant mentes vos aperire suas.

Nec tamen id falsum. Nam, Dîs ut proxima quaeque,

Nunc penna veras, nunc datis ore notas.

Tuta diu volucrum proles, tum denique caesa est: luveruntque Deos indicis exta sui.

450

Ergo saepe suo coniux abducta marito

Vritur in calidis alba columba focis.

Nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
Det iecur in lances, Inachi lauta, tuas.
Nocte Deae Nocti cristatus caeditur ales,
Quod tepidum vigili provocat ore diem.
Interca Delphin clarum super aequora sidus
Tollitur, et patriis exserit ora vadis.

Postera lux hiemem medio discrimine signat:
Aequaque praeteritac, quae superabit, erit.
Proxima prospiciet Tithono nupta relicto
Arcadiae sacrum pontificale Deae.

Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit;
Hic ubi Virginea Campus obitur aqua.

455

460

Vade petam caussas horum, moremque sacrorum? 465
Dirigat in medio quis mea vela freto?

Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
Propositoque fave, ne tuus erret honos.

Orta prior Luna, de se si creditur ipsi,
A magno tellus Arcade nomen habet.

470

Hic fuit Evander: qui, quamquam clarus utroque,
Nobilior sacrae sanguine matris erat.
Quae, simul aetherios animo conceperat ignes;
Ore dabat vero carmina, plena Dei.

475 Dixerat haec, nato motus instare, sibique,
Multaque praeterea, tempore nacta fidem.
Nam iuvenis, vera nimium cum matre fugatus
Deserit Arcadium Parrhasiumque larem.
Cui genetrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,
Siste, puer, lacrimas, ista ferenda tibi est.
Sic erat in fatis: nec te tua culpa fugavit;

480

Sed Deus: offenso pulsus es urbe Deo.
Non meriti poenam pateris, sed Numinis iram.
Est aliquid magnis crimen abesse malis.

485 Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora pro facto spemque metumque suo.
Nec tamen ut primus moere mala talia passus:
Obruit ingentes ista procella viros.

Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris, 490 Cadmus, in Aonia constitit exsul humo.

Passus idem Tydeus, et idem Pagasaeus läson: Et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est; ut piscibus aequor: Vt volucri, vacuo quidquid in orbe patet. 495 Nec fera tempestas toto tamen horret in anno: Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt. Vocibus Evander firmata mente parentis Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet. Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.

500

Fluminis illa latus, cui sunt vadá iuncta Ferenti,
Adspicit, et sparsas per loca sola casas.

Vtque erat, immissis puppim stetit ante capillis;
Continuitque manum torva regentis iter.

505 Et procul in dextram tendens sua brachia ripam, Pinea non sano ter pede texta ferit.

« ZurückWeiter »