Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small]

Te

empora cum caussis Latium digesta per annum Lapsaque sub terras, ortaque signa, canam. Excipe pacato, Caesar Germanice, vultu

Hoc opus: et timidae dirige navis iter:
5 Officioque, levem non aversatus honorem,
Huic tibi devoto numine dexter ades.
Sacra recognosces Annalibus eruta priscis;
Et quo sit merito quaeque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:

10

Saepe tibi Pater est, saepe legendus Avus.
Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,

Tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
Caesaris arma canant alii; nos Caesaris aras:
Et quoscumque sacris addidit ille dies.
15 Annue conanti per laudes ire tuorum,

20

Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum: dederis in carmina vires.
Ingenium vultu statque caditque tuo.
Pagina iudicium docti subitura movetur
Principis, ut Clario missa legenda Deo.
Quae sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cum tulit arma reis.

[ocr errors]

Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.

Si licet, et fas est, vates rege vatis habenas:
Auspice te felix totus ut annus eat.

Tempora digereret cum conditor urbis, in anno
Constituit menses quinque bis esse suo.

25

Scilicet arma magis, quam sidera, Romule, noras:
Curaque finitimos vincere maior erat.

30

Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum:

Erroremque suum quo tueatur, habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans;
Hoc anno statuit temporis esse satis.

Per totidem menses a funere coniugis uxor
Sustinet in vidua tristia signa domo.

Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,
Cum rudibus populis annua iura daret.

35

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus.
Haec generis princeps, ipsius ille pater.

40

Tertius a Senibus, Iuvenum de nomine quartus:
Quae sequitur, numero turba notata fuit.

At Numa nec Ianum, nec avitas praeterit umbras;
Mensibus antiquis addidit ille duos.

Ne tamen ignores variorum iura dierum:

Non habet officii Lucifer omnis idem.

Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur:
Fastus erit, per quem lege licebit agi.

Neu toto perstare die sua iura putaris;
Qui iam Fastus erit, màne Nefastus erat.
Nam simul exta Deo data sunt, licet omnia fari;
Verbaque honoratus libera Praetor habet.
Est quoque, quo populum ius est includere septis:
Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas:
Idibus alba Iovi grandior agna cadit.

45

50.

55

60

Nonarum tutela Deo caret.

Omnibus istis,

Ne fallare cave, proximus Ater erit.
Omen ab eventu est: illis nam Roma diebus

Damna sub adverso tristia Marte tulit.
Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,
Inque meo primus carmine Ianus adest.
65 lane biceps, anni tacite labentis origo,
Solus de Superis qui tua terga vides:
Dexter ades ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.

70

Dexter ades Patribusque tuis, populoque Quirini: Et resera nutu condita templa tuo.

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete. Nunc dicenda bono sunt bona verba die.

Lite vacent aures, insanaque protinus absint lurgia: differ opus, livida lingua, tuum. 75 Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether; Et sonet accensis spica Cilissa focis? Flamma nitore suo templorum verberat aurum, Et tremulum summa spargit in aede iubar. Vestibus intactis Tarpeias itur in arces: 80 Et populus festo concolor ipse suo est. Iamque novi praeeunt fasces: nova purpura fulget.

Et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.

85 Iupiter, arce sua totum cum spectet in orbem,
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

go

Quem tamen esse Deum te dicam, Iane biformis? Nam tibi par nullum Graecia numen habet.

Ede simul caussam, cur de coelestibus unus,
Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides.
Haec ego cum sumtis agitarem mente tabellis;
Lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Tum sacer, ancipiti mirandus imagine, Ianus
Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupui; sensique metu riguisse capillos;
Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra,
Edidit hos nobis ore priore sonos:
Disce, metu posito, vates operose dierum,
Quod petis, et voces percipe mente meas.

Me Chaos antiqui, nam res sum prisca, vocabant.
Adspice, quam longi temporis acta canam.
Lucidus hic aër, et, quae tria corpora restant,
Ignis, aquae, tellus, unus acervus erant.
Vt semel haec rerum secessit lite suarum,
Inque novas abiit massa soluta domos;

95

100

105

Flamma petît altum; propior locus aëra cepit:
Sederunt medio terra fretumque solo.

Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine moles,
In faciem redii dignaque membra Deo.

Nunc quoque, confusae quondam nota parva

figurae,

Ante quod est in me, postque videtur idem. Accipe, quaesitae quae caussa sit altera formae: Hanc simul ut noris, officiumque meum. Quidquid ubique vides, coelum, mare, nubila,

terras;

Omnia sunt nostra clausa patentque manu. Me penes est unum vasti custodia mundi:

Et ius vertendi cardinis omne meum est. Cum libuit Pacem placidis emittere tectis; Libera perpetuas ambulat illa vias. Sanguine letifero totus miscebitur orbis, Ni teneant rigidae condita bella serae.

110

115

120

125 Praesideo foribus coeli cum mitibus Horis:
It', redit officio Iupiter ipse meo.

Inde vocor Ianus. Cui cum Cereale sacerdos
Imponit libum, mixtaque farra sale:
Nomina ridebis: modo namque Patulcius idem,
130 Et modo sacrifico Clusius ore vocor.
Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
Nomine diversas significare vices.

Vis mea narrata est: caussam nunc disce figurae. Iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. 135 Omnis habet geminas,hinc atque hinc,ianua frontes E quibus haec populum spectat; at illa Larem. Vtque sedens vester primi prope limina tecti Janitor egressus introitusque videt:

140

Sic ego prospicio coelestis ianitor aulae
Eoas partes, Hesperiasque simul.
Ora vides Hecates in tres vergentia partes,
Servet ut in ternas compita secta vias.
Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
Cernere non moto corpore bina licet.
145 Dixerat: et vultu, si plura requirere vellem,
Se mihi difficilem non fore, fassus erat.

150

Sumsi animum, gratesque Deo non territus egi:
Verbaque sum, spectans, pauca locutus, humum.
Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui melius per ver incipiendus erat?

Omnia tunc florent: tunc est nova temporis aetas:
Et nova de gravido palmite gemma tumet.
Et modo formatis amicitur frondibus arbos;

Prodit et in summum seminis herba solum: 155 Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent; Ludit et in pratis, luxuriatque pecus.

160

Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo;
Et luteum celsa sub trabe fingit opus,

Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro.
Haec anni novitas iure vocanda fuit.

« ZurückWeiter »