Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Cujus vis fieri, Catulle, munus ?
Festina tibi vindicem parare,
Ne dentes metuas maligniorum,
Rumoresque senum severiorum,
Qui vultu tetrici Catoniano
Horrent versiculos pii poëtæ ;
Et quicquid lepida procacitate
Laxat lætifico labella risu,
Oderunt cane pejus et veneno;
Dic vates, pater elegantiarum,
Dic, quo vindice tutus ambulabis ?-
Sic dixi, lepidissimi poëtæ
Curis carmina perpolita nostris
Cum spectare viderem ad umbilicum.
Respondit mihi leniter susurrans
(Ut solent animæ beatiorum)
Vates Elysiis redux ab oris :

ERNESTO, PATRIÆ PIO PARENTI!"-
ERNESTI cupis in sinum volare?
Cepisti eximium tibi Patronum!
Nam Dux Optimus et Disertus idem
Admittet placido, suoque vultu,
Quo nil supplicibus solet negare,
Mellitissimum et optimum poëtam
Intra limina sanctioris aulæ.
Quodsi legerit hæc, probaveritque,

vi

Hora, qua, posita severitate,
Sacris otia commodat Camænis :
Tu securus eris, Catulle, nec post
Lassi marmora Sisyphi revises,
Sed te Fama vehet, tuosque versus
Ad cælum rapido feret volatu.
0, quantum tibi nominis paratum !

PR Æ FATI O.

Prodeunti mihi ante decem annos ex disciplina, qua in schola Portensi usus fueram, cum variæ nec eæ inhonestæ, quibus ad specimen aliquod collectæ mihi supellectilis literariæ edendum impellerer, causæ occurrerent; animus meus, quem Præceptori, æternum mihi Venerando, Cl. Barthio, Rectori nunc scholæ Portensis meritissimo, patefeceram, ejusdem suasu et nutu inductus et inclinatus est eo, ut Catulli, quocum jam tum arctam familiaritatem contraxeram, Epithalamium Pelei et Thetidos, notulis meis instructum publici juris facerem, et captum simul novam aliquando totius Catulli adornandi editionem consilium proponerem. In quo quidem exsequendo consilio non confirmabar solum jam tum, cum juvenilem istum laborem æquis et idoneis harum rerum arbitris haud displicuisse intelligerem, sed accedebat quoque deinde auctoritas Viri, cujus plurimum in his rebus valet judicium, Summi Heynii, qui cognita ac probata, quam secuturus eram, interpretandi ratione, ad inchoatam Catulli editionem strenue absolvendam humanissime instigavit, et mira quadam alacritate implevit animum. Nec retundere conatus meos vel animum infringere potuit vociferatio eorum, qui lectione Catulli animos juvenum corrumpi et bonos eorum mores depravari crepant et clamitant; cum vel ea ad susceptum laborem excusandum sufficere videantur, quæ tam Heynius in præfat. ad Tibull. edit. prim., quàm Barthius in præfatione ad Propertium egregie his objectionibus responderunt, et juvenes venerum poëticarum studiosos ad eos quoque poëtas, qui in rebus levioribus et amatoriis ingenium exercuerunt, animi et delectationis causa post

studia graviora et severiora lectitandos, quovis incitamento allexerunt et incitarunt. Quorum virorum argumenta nisi satisfaciant superciliosis quibusdam et superstitiosis morum censoribus, per me licet Catullum et ceteros poëtas, quos vocant lubricos, ceu pestem detestandos et Vulcano potius quam juvenum manibus tradendos pro genio et sensu suo censeant; quos tamen, quicquid isti garriant, salva honestate et morum integritate, quamdiu honor suus Musis stabit, et nostra et futura ætate magno cum fructu et voluptate lecturos et commendaturos esse omnes antiquæ elegantiæet venustatis spectatores nullus dubito. Versatus autem sum in recensendo et explicando Catullo ita, ut primum, quantum fieri posset, textum darem emendatissimum, deinde sensum locorum obscurorum breviter explanarem, et tam exquisitiores vel insolentiores loquendi formas notarem, quàm ad notandas singulas poëtæ virtutes et elegantias animum adverterem. Quod igitur ad primum attinet, non unam alteramve editionem, ad quam textum excudi curarem, secutus sum, (animum enim, ex quo textum ad editionem Bipontinam conformaturus eram, et fere ab initio conformavi, ineptis passim et parum probabilibus in illa deprehensis lectionibus, mutavi deinde) sed ex antiquis et potioribus editionibus in Variet. Lect. indicatis, eas delegi et in textum recepi lectiones, quæ vel proxime ad antiquæ lectionis formam accedere, vel rei sensuique accommodatissimæ esse viderentur. Ubi in locos incidi, e quibus, excussis et in partes vocatis lectionibus omnibus, nullo modo elici et extorqueri posset sensus commodus, ibi vel in notis vel in Var. Lect., quod ad locum sanandum suppeditabat ingenium, modeste proposui, longissime ab hac temeritate remotus, ut conjecturam, vel maxime probabilitate se commendantem, in textum importarem.' Neque ego tamen, quamquam in larga conjecturarum segete spectari vulgo solet ingenii ubertas et fertilitas, a recepto

« ZurückWeiter »