Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Idem lib. 12. epigr. 44.

Lesbia cum tenero te posset amare Catullo.

Idem lib. 14. epigr. 77. quod inscribitur Cavea Erobca.

Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo

Lesbia plorabat, hic habitare potest.

Idem lib. eodem epigr. 195.

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Virgilio.
(vide et Epigr. 152. ejusdem libri.)

A. Gellius Noct. Attic. lib. 7. cap. 20.

Catullus quoque elegantissimus poëtarum.

(et infra eod. capite.)

Idem lib. 19. cap. 9.

Ecquis nostrorum poëtarum tam fluentes carminum delicias fecisset? nisi Catullus, inquiunt, forte pauca, et Calvus itidem pauca.

(vid. eundem lib. 6. cap. 16.)

Ausonius Drepanio Pacato Latino.

Cui dono lepidum novum libellum

Veronensis ait poëta quondam,

Inventoque dedit statim Nepoti.

Macrobius lib. 2. Saturnal. cap. 1.

Saturnalibus, optimo dierum, ut ait Veronensis poëta.
(vid. carmen 14.)

L. Apuleius in Apologia.

Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit.

Sidonius Apollinaris epistola 10. lib. 2. ad Hesperium. Reminiscere quod sæpe versum complevit Lesbia cum Catullo. Severinus Boethius de Consolat. Philosophic lib. 3. Prosa 4.

Num vis ea est magistratibus, ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit, ut indignemur, eos sæpe nequissimis hominibus contigisse. unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem, strumam appellat.

(vid. carmen 52.)

Diomedes Grammaticus lib. 3. cap. 6. de Iambico.

Cujus carminis præcipui scriptores apud Græcos Archilochus, Hipponax, apud Romanos Lucilius, et Catullus, et Horatius, et Bibaculus.

Terentianus Maurus in Tractatu de Literis, Syllabis, Pedibus, et Metris. v. 838. ubi de Phalacio hendecasyllabo.

Exemplis tribus hoc statim probatis,

Docti carmine quæ legis Catulli etc.

Idem tractatu eodem v. 1031.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape, etc.
Et similes plures sic conscripsisse Catullum
Scimus

(vid. carmen 18.)

VULPII DIATRIBE

DE METRIS CATULLI.

VERSUUM genera, quibus in epigrammatibus ceterisque poëmatiis utitur CATULLUS, numero quatuordecim occurrunt. Principem locum obtinet Phalacius hendecasyllabus, qui constat e spondeo, dactylo, ac tribus trochæis, hoc pacto:

Quoi dō | nō lěpĭ | dūm nŏ | vūm lĭ | bēllŭm

In prima tamen sede apud antiquiores poëtas trochæum, vel iambum loco spondæi nonnunquam recepit, ut in sequentibus :

Arĭdā modo pūmi | ce expo | lītům

Měas esse ǎli| quid pŭ | tārě | nūgăs

In altera poëta noster carmine 57. 7. creticum sive amphimacrum semel usurpavit :

Uno in lectulō | ērŭ | dītů | li âmbð

Versus autem ille initio carminis 40.

Quænam te mala mens, miselle Ravide.

hypermeter est, sive una syllaba redundans. quem hac ratione metimur, ut postrema syllaba per synalophen elidatur a prima subsequentis, quæ incipit a vocali:

Qūænām | tē mălă | mēns mĭ | sēllě | Rāvĭ | deˇAgīt.

Hoc primo genere versus utitur Catullus trecies novies, videlicet carmine 1. 2. 3. 5. 6. 7. 9. 10. 12. 13. 14. 15. 16. 21. 23. 24. 26. 27. 28. 32. 33. 35. 36. 38. 40. 41. 42. 43. 45. 46. 47. 48. 49.50. 53. 54.56. 57. 58.

II. Sequitur secundo loco Iambicus trimeter, seu senarius, acatalectus. Hic sex pedibus constat, qui omnes possunt esse iambi, ut:

"Ait | fùis | sẽ nā | vĭūm | cělēr | rĭmūs

Interdum vero in locis disparibus, puta in primo, tertio, quinto spondæus admittitur, pes iambo ισοσύλλαβος, etsi non ισόχρονος : nonnunquam etiam imparisyllabi, ut anapæstus-, dactylus, tribrachys. At in locis paribus, nempe secundo, quarto, ultimo, extra comœdiam, et fabulas Phædri Æsopias, comico fere

stylo scriptas, præter iambum vel tribrachyn ceteri pedes vix recipiuntur. Exempla mixti Iambici:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hoc genere Catullus utitur quater, nimirum carmine

4. Phaselus ille, quem videtis, hospites,

20. Ego hæc, ego arte fabricata rustica.

29. Quis hoc potest videre, quis potest pati.

hæc porro

tria carmina constant ex Iambicis puris.

52. Quid est, Catulle, quod moraris emori?

E mixtis hoc Iambicis est.

III. Succedit superioribus Choliambus, sive Scazon, in omnibus præcedenti conveniens, si duos ultimos pedes excipias; etenim ordine præpostero quintus pes semper est iambus, ultimus semper spondæus, ut:

Fulse | rẽ quon | đàm cān | didī | tībi | soles
Hoc genus a Catullo septies adhibetur :
Carmine 8. Miser Catulle, desinas ineptire.

22. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti.
31. Peninsularum, Sirmio, insularumque.
37. Salax taberna, vosque contubernales.
39. Egnatius, quod candidos habet dentes.
44. O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs.
59. Bononienses Rufa Rufulum fellat.

IV. Quarti generis est Sapphicus hendecasyllabus, qui constat e trochæo, spondæo, dactylo, et rursum duobus trochæis, ut: Sive in extremōs pěně | trārĭt | Indos

quamquam interdum poëta noster altera in sede trochæum collocaverit. Exempla sunt:

[blocks in formation]

Illi autem versus abundant semipede, qui absorbetur a prima vocali subsequentis :

Nullum amans vere, sed idemtidem omnium,

Qui illius culpa cecidit, velut prati.

In eo autem non servatur synalophe, sed hiatus relinquitur quarto loco :

Galli | cùm Rhe | num hōrribi | lēsquě | últi

Hoc genere versus utitur Catullus bis, nimirum in duabus odis, quarum utraque est dicolos tetrastrophos; constant enim ex duplici genere versuum, Sapphico et Adonio, singulæque earum strophæ quaternis versibus concluduntur :

Carm. 11. Furi, et Aureli, comites Catulli.

51, Ille mî par esse deo videtur.

V. Quinti generis est Adonius, versiculus exiguus, qui constat dactylo et spondæo, ut:

ĭlĭǎrūmpēns

Utitur eo Catullus bis, ut paulo ante diximus.

VI. Ad sextum genus pertinet Trochaicus Stesichorius, quem Antispasticum etiam vocant, Priapeium, et Angelicum: qui versus constat sex pedibus: choreo vel spondæo, dactylo, cretico rarius dactylo, iterum choreo vel spondæo, iterum dactylo, postremum choreo, ut:

[ocr errors]

Et să | lirě pǎ | rātum hǎbēs | sēd vě | rēris în | eptă
Quemdam munici | pēm měum de tu | ō volo | pōntě
Nutri | ō, măgis ēt măgis ut be ata quot annis.
Pro queis omnia ho | nōrĭbŭs | haec něc | essě Pri | apo

sä Lĭgŭ dem omnia

cūri

nulla sit usquam
mata se

In fos

ri jǎcēt

Tantum

sentiens

[blocks in formation]

super quam si confor

nātǎ sě

rens manu

[blocks in formation]

curi

larga

utitur eo versu Catullus ter, nimirum :

Carm. 17. O Colonia, quæ cupis ponte ludere ligneo.
18. Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape:

19. Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem.

VII. Septimi generis est Iambicus tetrameter catalectus, qui constat septem pedibus, et cæsura in fine. Ad eum porro faciendum servantur omnia, quæ ad Iambicum trimetrum pertinent. Exemplum sit:

Rěmit | tě pal | lĩūm | mihi | měūm | quòd în | võlās | tï

In illo versu est amphibrachys - secundo loco, anapæstus tertio :

Quum dé | vĭá mů | lier à | lītēs | ōstēn | dit ōs | citān | těs

in illo autem spondæus loco septimo:

Invi să tur pĭtēr | tibi | flǎgēl | lă cōn | scribil | lent

Catullus hunc adhibet semel, carmine 25.

Cinæde Thalle, mollior cuniculi capillo.

VIII. Octavi generis est Choriambus, qui constat quinque pedibus, nimirum spondeo, tribus choriambis, et pyrrhichio, ut :

Ventōs irrită fer | re et něbŭlās | aěrĭās | sinis

Hoc versus genere conscripta est Horatii ode 18. lib. 1.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem.

Utitur eo Catullus semel carmine 30.

Alphene immemor, atque unanimis false sodalibus.

f

« ZurückWeiter »