Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mihi veteres interpretandi more recessi aut in posterum recedam, ad quem, si ulla ratione expediri et interpretatione juvari potest locus difficilior et paulo impeditior, haud temere illum nova forma induere audeo, quicquid alii de ingenii mei tarditate judicent. Speraveram quidem, cum ad enarrationem Catulli accingerer, me forte, concesso mihi usu Codicis Catulliani, qui in Bibliotheca Guelferbytana servatur, ad textum emendatiorem reddendum aliquid conferre posse; sed cum Cl. Wernsdorf, Professor Helmstadiensis, diligenter hoc codice examinato, nihil plane bonæ frugis inde capere posse futurum Catulli editorem humanissime mihi significasset, spem illam abjeci. Illud autem doleo et mecum dolebunt omnes, qui Catullum amant, quod duorum nobilissimorum Criticorum, Duckeri et Brouckhusii, in Catullum anecdota, nunquam e tenebris in lucem prolata sunt; Duckeri quidem animadversionum in Catullum exiguam partem (ad Carm. XVIII. XIX. XX. in Priapum) delibavit et publicavit Burmannus Sec. ad Anthol. Tom. II. p. 574.: sed de Brouckhusii in Catullum commentariis nil scimus, nisi quod eorum aliquoties mentionem injicit Burmannus Sec. ad Propert. et Dorville ad Chariton. Bernardus autem de iis scribit (in vita Reiskii p. 420.) Catullum prelo subjiciet Wetstenius bibliopola, cui editioni accedent Commentarii inediti Brouckhusii ex bibliotheca Dorvillii.—Quod ad interpretationem attinet, qua Catullum illustrare studui, quilibet, vel me non fatente, facile sentiet, me ad eam rationem, qua novam lucem Tibullo et Virgilio affundere et eorum lectoribus facem splendidissimam accenderė sustinuit Heynius, imitandi studium direxisse; sed nemo, opinor, adeo me mihi Suffenum esse arbitrabitur, ut quod solus fere Heynius in poëtarum interpretatione præstitit, et pro insigni ingenii et doctrinæ copia facile præstare potuit, id in Catullo me præstitisse, vel unquam pro ingenii et doctrinæ tenuitate præstare posse, stulte mihi

b

persuadeam; immo gratissimo animo publice profiteor, me ne hanc quidem qualemcunque Catullo navare potuisse operam, nisi præcepta ab Heynio in Tibullo et præcipue Virgilio ad omne poëtarum studium proposita mature imbibissem, et ad ejus normam virtutes poëticas et dictiones exigere didicissem. Ne quid ostentationis causa facerem, et ambitiose ad vanam doctrinæ gloriolam aucupandam undique omnia corraderem, non solum diligenter mihi cavi, sed etiam plurimam partem eo, rum, quæ olim magno cum studio ex commentariis aliorum ad Catullum constipaveram, cum parum utilitatis inde ad poëtæ explicationem redundare videretur, resecui vel plane delevi. Quod autem ad instituendam cum Græcis, e quibus totus Noster pendet, comparationem spectat, animus est, si Deus vitam concesserit, alio tem, pore ad exemplum studii, quod Virgilio cum Græcis comparato olim impendit Ursinus, in libello peculiari institutam Catulli cum Græcis comparationem proponere.

Institueram quidem primum rationes meas ita, ut unus Tomus omnia Catulli carmina complecteretur; sed cum ob nimis longas propter externarum rerum conditionem mihi faciendas moras jure suo operis finem urgeret humanissimus libri redemtor, Hilscherus; facile adductus sum, ut Catulli carmina, genere elegiaco scripta, ad Tomum secundum reservarem; quem, si ad otium, quo nunc fruor, pristina animi, graviter, dum hæc scribebam, unici filii morte perturbati, tranquillitas et serenitas accesserit, brevi tempore absolvam. Quodsi autem in condonandis erroribus, quos pro ingenii et virium imbecillitate hinc illinc me commisisse facile prævideo, lectorum humanitatem expertus fuero, nec plane inutilem laborem me suscepisse intellexero, non solum mirifice lætabor, sed ad alios quoque, quos meditor, labores, præcipue ad Plauti recensionem, fidenti animo pergam. Scribebam Gothæ, a. d. XXIX. April. A. R, S. MDCCLXXXVIII.

1

INDEX

EDITIONUM CATULLI,

IN SEX ÆTATES DIGESTUS,

QUEM FERE TOTUM EX EDITIONE BIPONTINA DESCRIPSIMUS.

ÆTAS I. NATALIS.

1472 Editio princeps. Valerii Catulli Veronensis, poëtæ claris-
simi, carmina. Albii Tibulli Equitis Romani poëtæ ele-
giæ. Aurelii Propertii Umbri Mevani carmina. P. Pa-
pinii Statii Surculi Sylvarum liber ad Stellam, fol.-Hæc
editio, Brouckhusio nondum visa, Vulpio primum cognita,
exstat in bibliotheca Laurentiana Florentiæ. v. Montefalc.
Bibl. MSS. T. I. p. 309. et in Museo Britann. e biblioth.
Askew. Memoratur a Maittairio Tom. I. P. I. (sive T. IV.)
p. 320.-Nondum editionem hanc critico acumine explora-
tam esse ægre fert Cl. Heyne. Ex iis tamen, quæ Vulpius
commemorat, tum aliis argumentis probabile fit, alteram
anni 1481. ex ea esse descriptam, adeoque lectionem nos
ejus jam enotatam habere, dum hujus varietatem Brouck-
husius dederit.

1473 Catullus per Steph. Corallum editus Parmee, fol.
1475 Catulli, Tibulli, Propertii Aurelii nautæ poëtæ et Statii

Papinii Sylvarum liber. Impressus opera et impensa Jo.
de Colonia et Jo. Manthen de Gherezen, qui una vivunt fe-
liciter. Venetiis, fol. Vid. Maittaire 1. a. p. 350. Est
hæc editio, quam Brouckhusius principem esse putabat, et
ex qua lectionem adposuit sub lit. D.

1481 Catull. Regii, fol.

Tibulli, Catulli, Propertii, cum eorum vita, opera, Regii
lepidi, accuratissime impressa auctoribus Prospero Odoardo
et Alberto Mazali Regiensibus, anno salutis 1481. 19.
Kal. Octobr. fol.-Paulo frequentior hæc est editio quam
superiores. Adservabatur etiam in bibliotheca Brühliana.
Varietatem ex ea descriptam Nic. Heinsius habuerat, et
Brouckhusius quoque in Variantium adparatu adposuit.

1481 Catulli, Tibulli, Propert. opera et Statii Sylvæ. Ac-
tum Vincentiæ per magistrum Jo. Renensem et Dionysium
Berthochum. Tum in trinis foliis subjicitur Carmen
Jo. Calphurni, poëtæ clarissimi, ad Jo. Inderbachium
Pontificem Tridentinum de laudibus ejus, et de Inte-
ritu beati Simonis infantis a Judæis mactati. fol.-Conti-
git Cl. Heynio versare eam manibus, cum bibliothecæ
Georgia Augustæ ea illata sit. Præfatur breviter Jo. Cal-
phurnius ad Hermolaum ICtum, et memorat se, ab ado-
lescentibus studiosis rogatum, ut Propertium et Statii Syl-
vas iis interpretaretur, editionem Venetam percurrere cœ-
pisse; tot autem mendis refertam eam deprehendisse, ut
longe plura essent vitiosa et depravata, quam quæ emen-
data; convenisse itaque se nonnullos impressores, et tradi
disse iis exemplar correctum; nec tamen eos partibus suis
satis omnino fecisse conqueritur. Manifestum adeo cum
ex his, tum ex ipsa exemplaris tractatione fit, esse illud ex
Veneta pr. descriptum, sed paulo emendatius. Cum im-
pressionis nota non sub extremam calcem, sed Statii Syl-
vis subjecta sit, memoratur aliquoties hæc editio sub titulo
veteris editionis sine anno: v. c. in Catal. Bibl. Reg. Pa-
ris. n. 778.

1485 Catullus, Tibullus, Propertius, cum comment. ant. Vene-
tiis, fol.-Memoratur a Maittario T. I. P. I. p. 469. sed
perperam, cum de editione 1475. excusa agere vellet.
Val. Catulli poemata cum scholiis Ant. Parthenii Lacisii,
Brixiæ, fol. Quæ editio anno seq. juncta videtur Tibullo
et Propertio.

1486 Catullus cum commentariis Parthenii (XI. Kal. Maii) Ti-
bullus cum commentariis (XVIII. Kal. Febr.) Propertius
cum brevibus elucubrationibus (XVII. Kal. April.) Brixiæ
per Bonium de Boninis de Ragusia, fol.-Laudatur vulgo:
Cat. Tib. Prop. cum elucubratt. Domitii Calderini et alio-
rum. (v. Bibl. Reg. Paris. p. 287. n. 779.) Sed Domitii
Calderini notæ tantum sunt in Prop.-Vidit exemplaria Cl.
Heyne, in quibus diverso ordine se exciperent particulæ ;
in aliis, quod et in ceteris antiquis edd. sæpe factum, Pro-
pertius deerat. Hæc editio jam excussa fuit a Brouckhu-
sio. Convenit ejus lectio fere cum Romana, ut tantum
non ex ea descripta videri possit,

1487 Tibullus, Catullus, Propertius. Impressi Venetiis, per
Andream de Palthaschichis Catanensem, fol.-De hac edi-
tione, quæ ex superiori Brixiensi repetita est, repetitis quo-
que iisdem commentariis, Editor Cantabr. Tibullus, inquit,
anno 1487. in quo autem anno Catullus sit impressus, nulla fit
mentio. Sed Maittarius id definivit l. c. p. 484. et ipsa res
docere poterat: Ex signaturis (f. g.) quarum hæc illam se-
quitur, constat, Catullum ab eodem typographo et anno eodem

expressum fuisse ; quamvis typographi et anni indicium ad Ti. bulli solius calcem adponatur. In aliis exemplaribus Propertium deesse, ex eodem Maittario patet, ubi omisso Propertio, tantum Tibullum et Catullum memorat hunc in modum: Tibullus cum commentariis per Andr. de Paraschiscis (ita vitiose appellat, in indice vero de Paltaschiscis) XVIII. Kal. Jan. Et Catullus cum comm. Ant. Parthenii Lacisii Veronensis. Minus accurate in Append. Catal. Bibl. Lugd. p. 513. Catullus, Tibullus, Propertius Beroaldi hujus anni memoratur: nam is ad an. 1491. spectat, ut statim videbimus.

1491 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentt. (Bernardini Veronensis in Tibullum, Antonii Parthenii in Catullum, et Phil. Beroaldi in Propertium) Venetiis, fol. Mera est repetitio editionis Venetæ.

1493 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentt. Bernardini Veronensis, Ant. Parthenii, Phil. Beroaldi. Impressum per Symonem Bevilaqua Papiensem. Venet. fol.-Nova est repetitio Venetæ. Sed et inter incunabula artis typogr. in Bibl. Uffenbach. univ. T. II., app. p. 135. separatim refertur.

1494 Catull. cum comm. Palladii Fasci, Venet. fol. 1497 Cat. Tib. Prop. repet. ed. 1491.

1500 Tib. cum comm. Cyllænii Veronensis. Catullus cum Parthenii Veron. et Palladii Patavini. Emendationes Catullianæ per Hieron. Avantium Veronensem, et ejusdem in Priapeias Castigationes. Prop. cum comm. Phil. Beroaldi. Annott. in Prop. tum per Domitium Calderinum, tum per Jo. Cottam Veronensem. Hæc omnia sunt ex exemplaribus emendatis Hier. Avantii. (Hæc in ipsa libri fronte præscripta sunt.) Sub finem: "Impressum Venetiis per Jo. de Tridino de Cereto alias Tacuinum, clɔlɔ. die vero XIX. Maii. Regnante inclyto principe Augustino Barbadico." fol.-Non infrequens est hæc editio. Etiam ex superioribus Venetis repetita est, exemplar tamen ab Avantio mendis typographicis purgatum esse debuit, antequam operis librariis excudendum traderetur.

ETAS II. ALDINA.

1502 Aldina I. Catullus, Tibull., Prop., in ædibus Aldi, Venetiis, 8. Hæc eadem editio, ut in aliis Aldinis factum, sine anni et loci nota prostat. Est autem hæc inter classicas editiones habenda, quandoquidem illa multarum seqq. quasi parens, atque earum quoque, quæ emendatiores prodiere, fundus fuit. Expressam eam esse ex superiore Veneta 1500. liquido constat, pluribus lectionibus comparatis; correctiones tamen viri docti seu Avantii seu Aldi ex

« ZurückWeiter »