Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

CARMEN XVII.

AD COLONIAM.

O COLONIA, quæ cupis ponte ludere longo,

Et salire paratum habes: sed vereris inepta

Crura ponticuli adsulitantis, inredivivus

1. Quem cupis ponte ludere longo in plurimis editt. vett. Ald. Gryph. Muret. pro longo dedit Vossius ligneo, non male, quia idem pons mox ponticulus dicitur.

3. Ac sulcis tantis antiquissima lectio, in quam conspirant omnes Statii et Scalig. MSS. et edit. R. ex sulcis tantis in L. MS. teste editore Cantabrigiensi, unde fecit Vossius admodum ingeniose ponticuli asculis stantis h. e. parvis tigillis seu perticis innitentis. Nostra lectio adsulitantis, quæ rei maxime consentanea videtur, ingenio Scaligeri debetur, sed improbatur Vossio, quia sic dactylus in sede tertia ponitur, ubi debebat esse Creticus, quo sublato rhythmus adeoque tota vis carminis ex sententia Vossii perit. Mureti edit. prima ab anno 1554, quæ cum Ald. II. et Gryph. in plurimis fere consentit, habet sub his totus. Quod ad antiquam illam lectionem ex sulcis tantis attinet, modo metri ratio constet, non adeo inepta sed explicatione fortasse emollienda videtur, ut ponticulus ex sulcis

Acciderat ætate Catulli, quod sæpe accidere solet, ut homo insulsus et veternosus conjuge uteretur elegantissima formosissimaque. Quam quidem indignam rem cum vix ferre posset puellarum patronus et elegans harum deliciarum spectator Catullus, in gratiam puellæ, Coloniam quandam, quæ loca lutosa et palustria ponte sublicio junxerat, precibus adit, ut stupidum illum hominem de ponte illo in lividissimum paludis locum deturbet, si forte hoc modo fieri possit, ut stolidus ejus veternus repente excitetur, et supinus animus in gravi cœno derelinquatur. -Est hoc carmen elegantissimum, sive verborum ornatum, sive lepidam stulti et tardi hominis descriptionem spectes. -Versus sunt Ithyphallici ex heroicis efficti, sed molles enervatique.-Quis locus fuerit Colonia, non certo affirmari potest. Muretus suspicatur fuisse op pidulum prope Veronam, quod hodieque nomen servet. At Scaliger et Vossius malunt intelligere Novum Comum, coloniam paulo ante a Cæsare deductam.

1. Sensus est: O Colonia, quæ lubenter velis ludos facere in ponte longo, ubi in promptu tibi est saliendi facultas, sed

(inepta) frustra et nimis anxia times fulcra lignea ponticuli trementis et adsultantis, ne præceps ille cadat et in lutosa palude corruat, unde in pristinum statum revocari nequeat, ede, quæso, Colonia, in meam gratiam jucundissimum et maximo risu dignissimum spectaculum : (Sic) quod si feceris, opto, ut pons tuus plane ex animi sententia tam firmus fiat, ut vel Martis sacerdotes in illo saltare et sacra suscipere possint. Multum pulveris in hoc loco explicando ab interpretibus commotum est, neque tamen ullus rem satis assecutus videtur. ludere, luserunt enim olim et ludicra spectacula ediderunt in pontibus, quod et adhuc fieri in Italia, Pisis atque Venetiis, testatur Vulpius et Corradinus de Allio.-salire paratum habes, in promptu tibi est rò salire h. e. saliendi facultas. Vulpius et quos ille sequitur argutantur. inepta tam ad Coloniam quam ad crura trahi potest. qui ad crura referre malit, cogitet ligneas columellas ad pontem fulciendum infirmas nec satis aptas. adsulitantis vid. Var. Lect. irredivivus eleganter de rebus inanimatis, quæ irreparabiles sunt, denuo excitari et restitui nequeunt.

F

Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat:
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
In quo vel Salisubsulis sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque:
Verum totius ut lacus putidæque paludis
Lividissima, maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli, tremula patris dormientis in ulna.

5

10

tantis irredivivus dicatur, qui nunquam restitui et revocari queat ex tantis sulcis h. e. fossis. Sulcus aquæ occurrit apud Ovid. in Nuce 66. certe tale quid, quo referatur, postulare videtur vox irredivivus. pro irredivivus, quod agnoscunt omnes Stat. L. MS. et cunctae editt. est in Meleagri MSS. irredivivis, in antiquissima R, in reclivis corrupte. Nic. Heinsius tentabat in Not. ad Cat. p. 638. irrecidivus. Sed nihil lucramur hac permutatione.

6. Salisubsuli sacra suscipiunto vel Salisubsuli sacra suscipiant in MSS. Statii, optt, editt. et Membr. Voss. unde admodum probabilis, quam in textum recepimus, ab ingenio Statii profecta est lectio. vid. not. Vossius proposuit Salii ipsulis sacra suscipiunto, quam conjecturam ambitiose, ut solet, arripuit Vulpius. Ipsule autem vel ipsules, docente Festo, erant lamellæ necessarie sacris, quæ ad rem divinam conferre dicebantur maxime, specie virorum et mulierum.-Saliaribus sacra suscipiantur Avantius. Salisubsuli sacra suscipiuntur Muretus, qui ob fraudem ex Pacuvio laudati loci, cujus nec vola nec vestigium exstat, ubi Salisubsulus Mars dicatur, graviter jam reprehensus est a Vossio. in antiquis quibusdam editt, corrupte legitur Salii vel Subsalii sacra suscipiant. Corradinus de Allio, cujus plurimæ emendationes dignæ sunt, quæ cum municipe Catulli in lividissimam paludem migrent, lepide obtrudit: in quo vel salis subsilis, sarta suscipiantur. 13. Matris in ulna habet margo H. 1.

4. Ne supinus eat, retro labatur in paAudem, unde erectus fuerat. Suaviter et venuste! Sic apud. Liv. XXX. 10. supinus telorum jactus h. e. tela, quæ non evolant sed in terram decidunt. cavaque in palude, profunda et alta. Sic infra unda cava XCV. 5. flumina cava apud Virg. Georg. I. 326. et ipsa palus cava apud Ovid. Met. VI. 371. cf. Burmann. ad Ovid. Ib. 228. et ad Lucan. I. 396. ex tua libidine plane ex voto tuo. De voce libido in bonam partem vid. Drackenb. ad Sil. XI. 312. Salisubsuli haud dubie intelligendi sunt Salii, Martis sacerdotes, qui sacra ceHebrabant tripudiis et saltationibus, de quibus vid. Cuper. Observat. IV. 2. Finxit autem, opinor, hanc vocem poëta ad rei imaginem magis exprimen

dam. vid. Var. Lect.

7. Munus h. m. munus de ludis et spectaculis et proprie quidem gladiatoriis sæpe obvium apud Ciceronem. vid. Clav. Cic. Ernest. Cæterum simili obtestatione cnm obtestandi particula sic et alii poëtæ graviter exordiri solent carmina. Tibull, I. 4. Hor. Od. 1. 3.

9. Per caputque pedesque, ut, quantus quantus sit, a vertice usque ad talos immergatur.

10. Ut pro ubi vid. supra ad Carm. XI. 3.

13. Tremula ulna, quæ leni motu concutitur. Dignus est, quem in hanc rem adscribam locum ex Calpurn. Eclog. X. 27 seqq. ubi Silenus parvalum Bacchum, quem in ulnis gestat,

1

Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior hædo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis:
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
In fossa Liguri jacet supernata securi,

15

Tantundem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam : 20

15. Ut puella L. MS. et antiquissimæ tres editiones. Sit puella ob elegantem repetitionem, (quam equidem non sentio) vel sed puella conjecit Nic. Heins. in N. ad Cat. 1. c. Si conjectura opus sit, mihi videtur particula ah, quæ passim eximiæ rei admirationi inservit, admodum loco nostro accommodata esse. Infra Carm. LXI. 46. Quis deus magis ah magis appetendus amantibus.

19. Liguris in nonnullis. Ligeris in paucis. jacet separata Muret, superata vel seu parata in quibusdam.

20. Quasi pro quamsi vult Statius, reclamante editore Cantabrigiensi.

tremulo brachiorum et crepitaculorum concussu ad somnum invitat.

Quin et Silenus parvum veneratus alum

num

Aut gremio fovet, aut resupinis sustinet ulnis,

Et vocat ad risum digito, motuque quie

tem

Allicit, aut tremulis quassat crepitacula palmis.

14. Viridiss. flore puell. in flore ælatis constituta. flos de juvenili ætate, sicut Græcorum ἄνθος, ἀκμὴ, sexcenties apud poetas. Exemplorum nubem vid. apud Klotzium ad Tyrtæum p. 23-25.

15. Et puella si vera est lectio, ex antecedenti versu supplendum est sit, sed vid. Var. Lect. tenellulo delicat. hado. Imitatus est Ovid. Metamorph. XIII. 791. de Galatea tenero lascivior hado. Referenda autem est hæc comparatio partim ad teneritatem, partim ad protervitatem et lasciviam, Una igitur imagine expressit Noster, quod duabus in simili Galateæ descriptione Theocritus Idyll. ΧΙ. 20, ἁπαλωτέρα δ ̓ ἀρνὸς, Μόσχω γαυρυτέρα.

16. Asserv. nig. dil. uv. cautius tractanda quam uva matura, unde levi motu acina defluunt. Nimirum virgo immatura est aspera, sed matura ad amoris lusus facilis et proclivis. Cæterum

et alii poëtæ hac comparatione ab uvis petita et ad puellas translata delectati sunt. Theocritus 1. c. plapwrépa öμpanos pas. Horatius Od. II. 5. 10. Tolle cupidinem immitis uvæ.-Uva nigerrima sunt maturæ. Rem unice illustrat locus Columellæ, qui ab interpretibus laudari debebat, lib. XI. c. 2. 69. p. 758. edit. Gesneri: naturalis autem maturitas est, si cum expresseris vinacea, que acinis celantur, jam infuscata et nonnulla propemodum nigra fuerint. Atque huc pertinet Epigramma XV Philodemi in Analect. Vet. Poet. Græc. Brunckii T. II. p. 86.

Ούπω σοι καλύκων γυμνὸν θέρος, οὐδὲ μετ λάινει

Βότρυς ὁ παρθενίους πρωτοβολῶν χάρι

τας.

17. Ludere, wailɛiv in re Venerea. Propert. II. 25. 21-uni antique pro unius. Nec se sublevat ex sua parte, scilicet ubi stipes ille semel jacet." Interpretes subodorati sunt nescio quam obscœnitatem.

19. Fossa Liguri ita appellata a possessore, cui nomen fuit Ligurius, ut jam suspicatus est Vossius. supernatu h. e. succisa, ut ducta metaphora sit ab iis, quibus in modum pernarum suillarum, femina excisa sunt.

Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.

[ocr errors]

Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit. !
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere cœno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

21. Merus stupor Passeratius ex conjectura male!

25

22. Qui sit MSS. Stat. et Meleagri omnes. Is se quis sit vel Is se qui sit offert ingenium N. Heinsii.

23. Hunc eum volo Pal. Papy. Hunc ego eum Comel.

21. Talis iste stupor meus; proprie debebat esse qualis alnus-talis iste meus stupor; sed poëtæ ad hanc diligentiam grammaticam non exigendi sunt. meus stupor: eleganter latini,quem deridendum propinare volunt, suum vocant. Phædr. 7. 32. homo meus se in pulpito totum prosternit, ubi vid, Scioppium.stupor suaviter pro stu

pidus.

24. Si pote, si fieri potest ut etc. gravi cœno, tenaci. Accommode Tacit. Annal. I. 63. cetera limosa, tenacia gravi cœno.

26. Ferream ut soleam: nondum olim, uti nunc, equorum ungulis contra aspera

et scruposa loca clavis suppingebantur soleæ ferreæ, sed nonnunquam tantum subligabantur πodhuara quædam; id quod multis probare et contra Vossium, qui frustra nostræ ætatis soleas ferreas, quæ equis affigi solent, ex Xenophonte eruere atque hinc χαλκόποδας Homeri equos illustrare conatus est, idoneis argumentis evincere studuit Gesnerus in Lexic. Rust. Rei rusticæ Scriptoribus apposito, cujus sententiæ subscribit Wesseling. ad Diod. Sicul. To. II. p. 233. qui huc potius referendos putat ἱπποὺς χωλεύοντας ἐξ ὑποτριβῆς [ὑπὸ τριβῆς pro ἐξ ὑποτριβῆς mavult Schweighauserus] ex Appiani Mithridat. p. 371.

CARMEN XVIII.

AD HORTORUM DEUM.

HUNC lucum tibi dedico, consecroque, Priape,

Priapo consecratur lucus in hoc haud dubie olim longioris carminis exordio, quod ab interitu vindicavit et Catullo tribuendum olim jam existimavit Terentianus Maurus in docto libello de Litteris, Syllabis et Metris inter Gramm. vet. p. 2444. cujus sententiam et alii deinde amplexi sunt, ut Marius Victorinus in arte Gramm. p. 259899. et Atilius Fortunatianus in Arte p. 2676. At Victorius in Var. Lect. XII. 3. Muretus ad h. 1. et Scaliger ad Cata

lect. vet. Poet. non hoc tantum longioris carminis fragmentum, sed duo sequentia etiam in Priapum carmina quasi postliminio Catullo restituere conati sunt, quibus accedit Vossius, qui hæc ad calcem editionis suæ rejecit. Quod quidem ut a se impetrarent V. V. D. D. partim ludicro carminis genere Ithyphallico, quo duo priora carmina composita sunt, et quibus tertium constat puris iambis Catullianis, partim ipsa horum carminum suavitate et orationis

Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape.
Nam te præcipue in suis urbibus colit ora

Hellespontia, ceteris ostreosior oris.

2. Quæ domus-quæque silva in edit. Bipont. nescio qua auctoritate. Apud Terentianum Maurum olim una voce mutilus versus legebatur Qua domus tua Lampsaci est quaque Priape, ut e Mureti et Achill. Stat. adnotatt. intelligi potest.

elegantia, Catullo dignissima, inducti sunt. Nec incommode hæc tria poëmatia, [quæ sive a Catullo sive ab alio poeta magno profecta sint, neminem certe legisse pœnitebit] statim post carmen AD COLONIAM, cum ob metri, tum ob argumenti similitudinem, conjunctim ab iis, quos sequimur, posita videntur. Leguntur autem hæc (carmina inter Priapeia in Catal. vet. Poet. Scalig. c. 85. in Priap. Sciopp. c. 86. et in Anthol. Vet. Lat. Poet. Burmanni Secundi lib. VI. 85. T. II. p. 567. ubi præter ea, quæ jam Mureto et Vossio in Commentariis ad Catullum observata sunt, plura tam de incerto eorum auctore quam ipso carminis genere Ithyphallico erudite disputantur, præcipue a Car. Andr. Duckero cujus ineditas, quæ huc spectant, observationes subjiciendas curavit Burmannus Secund. in Anthol. T. II. p. 574. qui, si ceteras hujus doctissimi interpretis in Catullum notas, quas in scriniis suis a Guilielmo Roellio acceptas servabat, publici juris fecisset, magnam apud Catulli lectores gratiam initurus fuisset. -Ceterum vix dubium est, quin auctor horam carminum, quicunque demum fuerit, ex græco quodam fonte hortulos suos rigaverit.

2. Si vera est lectio, de cujus integritate mihi nondum persuadere possum, sensus erit: ubi propria nunc sedes et silva tibi dicata est, quemadmodum Lampsaci. Sed hoc durum et contra loquendi rationem videtur. Itaque pro qua et quaque legendum puto quoi et

quoique ex antiquo scribendi more, de quo vid. Carm. I. 1. in. Var. Lect. et sic tua pro tibi positum est ut sæpë. domus deorum est locus, quo maxime illi delectantur, et in eo sedem quasi suam figunt. Nympharum domus de antro apud Virgil. Æn. I. 168. Lampsacum est urbs Hellesponti teste Cicerone in Verr. I. 24. ubi Priapus vel natus vel nutritus credebatur. vid. Schol. ad Apollon. Rhod. I. 932. ostreosior oris, ostreis enim omnis Hellesponti ora abundabat; præcipue tamen a veteribus laudantur ostrea Abydena. Virg. Georg. I, 207. cf. Vinet ad Auson, p. 603. edit. Toll., Priapus autem Hellespontiacus [ut vocatur a Virg. Georgi I. 207.] fortasse navigationis causa, cui præesse credebatur, cultus fuit in Hellesponti littoribus. Exstant enim manifesta apud Græcos vestigia, ubi Priapus navigationis præses apparet. Sic ille apud Leonidam Tarentinum în Anal. Poet. Græc. Brunckii Epigr. LVII. T. I. p. 235. navigationem ver nali tempore instituendam indicens addit. v. 7. 8.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »