Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Q. VALERII CATULLI

VERONENSIS

LIBER.

RECOGNOVIT

AUGUSTUS ROSSBACH.

ES

LIPSIA E

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLIV.

2

Quibus opibus instructus ad recognoscenda carmina Calulliana accesserim quasque leges mihi duxerim observandas: tum ex iis quae de codicibus Catullianis disserui, tum ex annotatione critica gnaro cuique harum rerum judici satis apparebit. Gratias vero maximas agam oportet viris egregiis, quorum benevolentia et liberalitate opera mea Catulliana adjuta est. Prosperrima enim fortuna mihi contigit, ut THEODORUS BERGKIUS, cujus omnes admirantur singulare divinandi ingenium,

suas

mecum communicaret in Catullum emendationes: inde quantum commodi ad haec carmina redundaverit multi loci demonstrant. Tum praedicanda mihi est C. IULII SILLIGII viri clarissimi eximia et incredibilis fere benignitas, qui per litteras a me rogatus ut mihi codicum Parisiensium, de quibus dixerat in Jahnii annalibus XIII p. 261, hic illic inspiciendorum copiam faceret, statim omnia sua mihi transmisit data liberaliter venia quo pacto vellem iis utendi. Horum ego librorum lectiones diligenter pervestigavi et infra exempla ponan, plura inde excerpere nolui, ne virum praestantissimum copiis in diuturno itinere conquisitis spoliarem. Denique SCHOENEMANNI bibliothecae Guelferbylanae praefecti, qui de promovendis philologorum studiis egregie meritus est, et FALLATII professoris Tubingensis viri illustrissimi benevolentia factum est, ut libros Guelferbytanos mihi inspicere liceret. Sic praeter codices Berolinenses et Dresdensem qui in Lachmanni et Silligii editionibus exhibiti sunt, octo codicum Parisinorum, trium Guel

2009

« ZurückWeiter »