Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SULPICIA.

VII.

Tandem venit amor, qualem texisse pudori
Quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis

Attulit in nostrum deposuitque sinum.
Exolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
Dicetur siquis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
Ne legat id nemo quam meus ante, velim,
Sed peccasse iuvat, vultus componere famae
Taedet: cum digno digna fuisse ferar.

VIII.

Invisus natalis adest, qui rure molesto
Et sine Cerintho tristis agendus erit.

Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
Atque Arretino frigidus amnis agro?
Iam, nimium Messala mei studiose, quiescas,
Non tempestivae saepe propinque viae.
Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
Arbitrio quoniam non sinis esse meo.

IX.

Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
Natali Romae iam licet esse tuo.
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
Qui nec opinanti nunc tibi forte venit.

X.

Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
Permittis, subito ne male inepta cadam.

Sit tibi cura togae potior pressumque

5

10

5

Scortum quam Servi filia Sulpicia:

Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
Ne cedam ignoto maxima causa toro.

XI.

Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae
Quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
Ah ego non aliter tristes evincere morbos
Optarim, quam te si quoque velle putem.
At mihi quid prosit morbos evincere, quum tu
Nostra potes lento pectore ferre mala?

XII.

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura,
Ac videor paucos ante fuisse dies,

5

5

Sic quicquam tota commisi stulta iuventa,
Cuius me fatear paenituisse magis,

Hesterna quam te solum quod nocte reliqui,

5

Ardorem cupiens dissimulare meuni.

10

15

XIII.

Nulla tuum nobis subducet femina lectum:

Hoc primum iuncta est foedere nostra Venus.
Tu modo sola places, nec iam te praeter in urbe
Formosa est oculis ulla puella meis.

Atque utinam posses uni mihi bella videri!
Displiceas aliis: sic ego tutus ero.

Nil opus invidia est, procul absit gloria vulgi:
Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Sic ego secretis possum bene vivere silvis,
Qua nulla humano sit via trita pede.
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra
Lumen, et in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,
Mittetur frustra, deficietque Venus.
Haec tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,
Quae sola ante alios est tibi magna deos.
Quid facio demens? heu heu mea pignora cedo.
Iuravi stulte: proderat iste timor.

Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:
Hoc peperit misero garrula lingua malum.

Iam faciam quodcunque voles, tuus usque manebo,
Nec fugiam notae servitium dominae,

Sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras.
Haec notat iniustos supplicibusque favet.

XIV.

Rumor ait crebro nostram peccare puellam:
Nunc ego me surdis auribus esse velim.
Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
Quid miserum torques, rumor acerbe? tace.

[blocks in formation]

SEX. PROPERTII

ELEGIA E.

EDIDIT

HENRICUS KEIL.

ES

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXVII.

« ZurückWeiter »