Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRAEFATIO.

Quam rationem in hac Propertii editione aut secutus sim aut sequi debuerim, eos quorum interest facile intellecturos esse existimo. quare hoc praefandi negotio mihi videbar supersedere posse, nisi id suis rationibus utile esse credidisset bibliopola. de cuius commodo ne quid forte per me detraheretur, paucis em indicare visum est.

Constat autem Propertii carmina Caroli Lachmanni et Friderici Jacobi curis ita expolita esse, ut neque e novis librorum scriptorum copiis quidquam auxilii postea peti debeat, id quod luculento exemplo nuper Hertzbergius comprobavit, neque emendando pro huius quidem editionis consilio multa mutari possint. quamvis multa enim ab illis non inconsiderate relicta sint, quorum corrigenda esset scriptura, paucis tamen tam certam paratam vidi emendationem, ut a codicum scriptura, cui magis quam volebam ipsa editionis natura adstrictus eram, discedendum esset. itaque cum is qui ante hos viginti tres annos Jacobi editione curata bene de hoc poeta meruit, nunc integram repetere priorem editionem noluisset meque ut emendatius, quantum fieri posset, exemplum pararem rogasset, operam meam, etsi exilem fore intellexi, tamen ei denegandam esse non arbitratus sum. e codicibus igitur eos quos Lachmannus elegit secutus sum, Groninganum dico et Neapolitanum; a quibus proximum quidem locum tenet Regiensis editio, quam Lachmannus addidit, et codex Mentelianus, quem ipse olim contuli, sed ita tamen proximum, ut exiguus sit horum librorum usus. is autem qui tertius illis

duobus addi solet, Bernardini Vallae liber a Francisco Puccio Florentino excerptus, haud multo certioris fidei est, quam Antonii Perreii, Angeli Colotii, aliorum excerpta; nec quidquam boni his omnibus servatum esse puto, quod non Italorum ingenio debeatur. quare ne Puccii quidem auctoritate quidquam recipere ausus sum, nisi si emendationis probabilitate commendaretur.

Coniecturis autem sive aliorum sive meis locum esse nolui, nisi eis, quae satis in se ipsis praesidii habere viderentur. cuius generis haec adscripsi exempla: I, 11, 21 Nam mihi scripsi pro An mihi; II, 3, 33 flagrat pro flagret; III, 32, 31 Latiis Meropem Musis pro satius memorem Musis cum alios tum Schneidewinum Philol. I p. 170 secutus; IV, 6, 22 Athamantiadae pro minantis aquae, cf. Schneidew. ibid. p. 376; 14, 32 sq. Eurus et adverso Litore sub tacito pro Eurus in adversos Litore sic tacito; 18, 22 tondes pro tondens; 22,15 Et sis qua Ortygia et visenda est ora Caystri pro et si qua Ortygiae visenda est ora Caystri e coniectura Hauptii Mus. Rhen. a. 1845; V, 1, 125 Asisi pro asis auctore Lachmanno; 5, 19 pererrat pro perurat e coniectura F. Jacobi Philol. II p. 459, qui praeterea in sequenti versu ferit — gutta scribendum esse coniecit. contra plurima, quae corrupta esse mihi persuasum erat, sive plures emendandi rationes probari posse videbantur, sive nulla satis placebat, sive ipsa codicum scriptura aliquo modo defendi poterat, ita ut in optimis codicibus scripta sunt relinquere, quam coniecturam substituere malui.

SEX. PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS.

1 Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Contactum nullis ante cupidinibus.

Tum mihi constantis deiecit lumina fastus Et caput inpositis pressit Amor pedibus, 5 Donec me docuit castas odisse puellas Improbus et nullo vivere consilio;

10

Et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
Cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
Saevitiam durae contudit Iasidos.

Nam modo Partheniis amens errabat in antris,
Ibat et hirsutas ille videre feras,

Ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
Saucius Arcadiis rupibus ingemuit.

15 Ergo velocem potuit domuisse puellam :

20

Tantum in amore preces et benefacta valent.
In me tardus Amor non ullas cogitat artes
Nec meminit notas, ut prius, ire vias.
At vos, deductae quibus est fallacia lunae
Et labor in magicis sacra piare focis,

En agedum dominae mentem convertite nostrae
Et facite illa meo palleat ore magis.

Tunc

ego crediderim vobis et sidera et amnes Posse Cytaines ducere carminibus.

25 Aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
Quaerite non sani pectoris auxilia.

Fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
Sit modo libertas quae velit ira loqui.

Ferte per extremas gentes et ferte per undas, PROPERTIUS.

1

30

Qua non ulla meum femina norit iter.
Vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
Sitis et in tuto semper amore pares.
In me nostra Venus noctes exercet amaras,
Et nullo vacuus tempore defit amor.

35 Hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
Cura, neque assueto mutet amore locum.
Quod si quis monitis tardas adverterit aures,
Heu referet quanto verba dolore mea!

2 Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo

Et tenues Coa veste movere sinus?
Aut quid Orontea crines perfundere murra,
Teque peregrinis vendere muneribus,
5 Naturaeque decus mercato perdere cultu

Nec sinere in propriis membra nitere bonis?
Crede mihi, non ulla tuae est medicina figurae:
Nudus Amor formae non amat artificem.
Aspice quos summittit humus formosa colores,
10 Ut veniant hederae sponte sua melius,
Surgat et in solis formosius arbutus antris,
Et sciat indociles currere lympha vias.
Litora nativis collucent picta lapillis

Et volucres nulla dulcius arte canunt.
15 Non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,
Pollucem cultu non Hilaira soror,

20

Non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,
Eueni patriis filia litoribus,

Nec Phrygium falso traxit candore maritum
Avecta externis Hippodamia rotis;
Sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,

Qualis Apelleis est color in tabulis.
Non illis studiuni vulgo conquirere amantes:
Illis ampla satis forma pudicitia.

25 Non ego nunc vereor, ne sim tibi vilior istis:
Uni si qua placet, culta puella sat est,

Cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet
Aoniamque libens Calliopea lyram,

« ZurückWeiter »