Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hic unus dolor est ex omnibus acer amanti, Speranti subito si qua venire negat. 5 Quanta illum toto versant suspiria lecto,

45

Cum recipi, quem non noverit illa, putat.
Et rursus puerum quaerendo audita fatigat,
Quem, quae scire timet, quaerere plura iubet. 50

17 Cui fuit indocti fugienda haec semita vulgi,
Ipsa petita lacu nunc mihi dulcis
aqua est.
Ingenuus quisquam alterius dat munera servo,
Ut promissa suae verba ferat dominae?

5 Et quaerit totiens 'quaenam nunc porticus illam
Integit? et 'campo quo movet illa pedes?'
Deinde, ubi pertuleris quos dicit fama labores
Herculis, ut scribat muneris ecquid habes?'
Cernere uti possis vultum custodis amari,
Captus et inmunda saepe latere casa?
Quam care semel in toto nox vertitur anno!
Ah pereant, si quos ianua clausa iuvat!
Contra, reiecto quae libera vadit amictu,
Custodum et nullo septa timore, placet.

10

23

15 Cui saepe inmundo Sacra conteritur Via socco,
Nec sinit esse moram, si quis adire velit.
Differet haec numquam nec poscet garrula, quod te
Astrictus ploret saepe dedisse pater,

20

Nec dicet 'timeo, propera iam surgere, quaeso:
Infelix, hodie vir mihi rure venit.'

Et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes,
Me capiaut: nolim furta pudica tori,
Libertas quoniam nulli iam restat amanti:
Nullus liber erit, si quis amare volet.

18 Tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro
Et tua sit toto Cynthia lecta foro:
Cui non his verbis aspergat tempora sudor?
Aut pudor ingenuus, aut reticendus amor.'
5 Quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis,

24

10

Non ego nequitiae dicerer esse caput,
Nec sic per totam infamis traducerer urbem,
Urerer et quamvis, nomine verba darem.
Quare ne tibi sit mirum me quaerere viles:
Parcius infamant: num tibi causa levis?
Et modo pavonis caudae flabella superbae
Et manibus dura frigus habere pila
Et cupit iratum talos me poscere eburnos,
Quaeque nitent Sacra vilia dona Via.

15 Ah peream, si me ista movent dispendia: sed me Fallaci dominae iam pudet esse iocum.

19 Hoc erat in primis quod me gaudere iubebas?
Tam te formosam non pudet esse levem?
Una aut altera nox nondum est in amore peracta,
Et dicor lecto iam gravis esse tuo.

5 Me modo laudabas et carmina nostra legebas:
Ille tuus pennas tam cito vertit amor?
Contendat mecum ingenio, contendat et arte,
In primis una discat amare domo:

10

20

Si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras 25
Et tibi ab Hesperio mala dracone ferat,

Tetra venena libens et naufragus ebibat undas
Et numquam pro te deneget esse miser

(Quos utinam in nobis, vita, experiare labores!): Iam tibi de timidis iste superbus erit,

30

20

15 Qui nunc se in tumidum iactando venit honorem:
Discidium vobis proximus annus erit.
At me non aetas mutabit tota Sibyllae,
Non labor Alcidae, non niger ille dies.
Tu mea compones et dices 'ossa, Properti,
Haec tua sunt: heu heu tu mihi certus eras,
Certus eras heu heu, quamvis nec sanguine avito
Nobilis et quamvis haud ita dives eras.'
Nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat:
Ferre ego formosam nullum onus esse puto.
25 Credo ego non paucos ista periisse figura,
Credo ego sed multos non habuisse fidem.

35

40

Parvo dilexit spatio Minoida Theseus,

Phyllida Demophoon, hospes uterque malus.

Iam tibi Iasonia nota est Medea carina

30 Et modo servato sola relicta viro.

[ocr errors]

Dura est, quae multis simulatum fingit amorem,
Et se plus uni si qua parare potest.
Noli nobilibus, noli conferre beatis:
Vix venit, extremo qui legat ossa die.

35 li tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me
Demissis plangas pectora nuda comis.

20 Unica nata meo pulcherrima cura dolori,

Excludit quoniam sors mea Saepe veni,
Ista meis fiet notissima forma libellis,
Calve, tua venia, pace, Catulle, tua.
5 Miles depositis annosus secubat armis,
Grandaevique negant ducere aratra boves,
Putris et in vacua requiescit navis arena,
Et vetus in templo bellica parma vacat:
At me ab amore tuo deducet nulla senectus,
Sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.
Nonne fuit satius duro servire tyranno

10

Et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?
Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,
Caucasias etiam si pateremur aves.

15 Sed tamen obsistam: teritur rubigine mucro
Ferreus et parvo saepe liquore silex:
At nullo dominae teritur sub limine amor, qui
Restat et inmerita sustinet aure minas.
Ultro contemptus rogat et peccasse fatetur
Laesus et invitis ipse redit pedibus.

20

Tu quoque, qui pleno fastus adsumis amore,
Credule, nulla diu femina pondus habet.
An quisquam in mediis persolvit vota procellis,
Cum saepe in portu fracta carina natet?
25 Aut prius infecto deposcit praemia cursu,
Septima quam metam triverit ante rota?
Mendaces ludunt flatus in amore secundi:

45

50

25

30

[blocks in formation]

Tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
In tacito cohibe gaudia clausa sinu.
Namque in amore suo semper sua maxima cuique
Nescio quo pacto verba nocere solent.
Quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
Invidiam quod habet, non solet esse diu.

35 At si saecla forent antiquis grata puellis,

40

Essem ego, quod nunc tu: tempore vincor ego.
Non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
Unusquisque sua noverit ire via.

At vos, qui officia in multos revocatis amores,
Quantum sic cruciat lumina vestra dolor!
Vidistis pleno teneram candore puellam,
Vidistis fusco, ducit uterque color:
Vidistis quandam Argiva prodire figura,

Vidistis nostras, utraque forma rapit:
45 Illaque plebeio vel sit sandicis amictu,
Haec atque illa mali vulneris una via est;
Cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
Una sit et cuivis femina multa mala.

21 Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,
Et quaecumque in me fueras mentita fateri,
Nec iam humore graves tollere posse comas,
5 Qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
Aurea quam molli tergore vexit ovis.

10

Quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
Atque tua labens navita fleret aqua!

26

Quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
Quaeque tibi excepi tum, dea Leucothee?
At tu, vix primas extollens gurgite palmas,
Saepe meum nomen iam peritura vocas.
Quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
Esses Ionii facta puella maris,

15 Et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
Candida Nesaee, caerula Cymothoe.

20

Sed tibi subsidio delphinum currere vidi,
Qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
Iamque ego conabar summo me mittere saxo,
Cum mihi discussit talia visa metus.

22 Nunc admirentur quod tam mihi pulchra puella
Serviat et tota dicar in urbe potens.

Non, si Cambysae redeant et flumina Croesi,
Dicat 'de nostro surge, poeta, toro.'

25

5 Nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos:
Carmina tam sancte nulla puella colit.
Multum in amore fides, multum constantia prodest:
Qui dare multa potest, multa et amare potest.
Seu mare per longum mea cogitet ire puella,
Hanc sequar et fidos una aget aura duos.

10

Unum litus erit sopitis unaque tecto

Arbor, et ex una saepe bibemus aqua,
Et tabula una duos poterit componere amantes,
Prora cubile mihi seu mihi puppis erit.

15 Omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus

20

Velaque in incertum frigidus Auster agat,
Quicumque et venti miserum vexastis Ulixen
Et Danaum Euboico litore mille rates,
Et qui movistis duo litora, cum rudis Argus
Dux erat ignoto missa columba mari.
Illa meis tantum non umquam desit ocellis,
Incendat navem Iuppiter ipse licet.
Certe isdem nudi pariter iactabimur oris:
Me licet unda ferat, te modo terra tegat.
25 Sed non Neptunus tanto crudelis amori,

30

Neptunus fratri par in amore Iovi.

Testis Amymone, latices cum ferret, in Argis
Compressa et Lernae pulsa tridente palus.
Iam Deus amplexu votum persolvit, at illi
Aurea divinas urna profudit aquas.
Crudelem et Boream rapta Orithyia negavit:
Hic deus et terras et maria alta domat.
Crede mihi, nobis mitescet Scylla nec umquam

30

35

40

45

50

« ZurückWeiter »