Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Vel tu Sisyphios licet admirere labores,
Difficile ut toto monte volutet onus:
Durius in terris nihil est quod vivat amante,

Nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
Quem modo felicem invidia admirante ferebant,
Nunc decimo admittor vix ego quoque die.
Nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
Sumere et in nostras trita venena manus:
15 Nec licet in triviis sicca requiescere luna
Aut per rimosas mittere verba fores.
Quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
Tum flebit, cum in me senserit esse fidem.

10 Assiduae multis odium peperere querellae:
Frangitur in tacito femina saepe viro.
Si quid vidisti, semper vidisse negato:
Aut si quid doluit forte, dolere nega.
5 Quid si iam canis aetas mea candeat annis,
Et faciat scissas languida ruga genas?
At non Tithoni spernens Aurora senectam
Desertum Eoa passa iacere domo est:
Illum saepe suis decedens fovit in ulnis,

10

Quam prius adiunctos sedula lavit equos:
Illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
Maturos iterum est questa redire dies,
Illa deos currum conscendens dixit iniquos,
Invitum et terris praestitit officium;

15 Cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,

20

Quam gravis amisso Memnone luctus erat.
Cum sene non puduit talem dormire puellam
Et canae totiens oscula ferre comae.

At tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
Ipsa anus haud longa curva futura die.
Quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
Huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.

11 Nunc etiam infectos demens imitare Britannos,
Ludis et externo tincta nitore caput?

18

Ut natura dedit, sic omnis recta figura est:
Turpis Romano Belgicus ore color.
5. Illi sub terris fiant mala multa puellae,

Quae mentita suas vertit inepta comas!
De me, mi certe poteris formosa videri,
Mi formosa satis, si modo saepe venis.
An si caeruleo quaedam sua tempora fuco
10 Tinxerit, idcirco caerula forma bona est?
Cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,
Frater ego et tibi sim filius unus ego.
Ipse tuus semper tibi sit custodia lectus,
Nec nimis ornata fronte sedere velis.
15 Credam ego narranti, noli committere, famae:
Et terram rumor transilit et maria.

12 Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma,

Laetor quod sine me devia rura colis.
Nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
Qui te blanditiis non sinat esse probam,
5 Nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,
Nec tibi clamatae somnus amarus erit:
Sola eris et solos spectabis, Cynthia, montes
Et pecus et fines pauperis agricolae.
Illic te nulli poterunt corrumpere ludi
Fanaque peccatis plurima causa tuis:
Illic assidue tauros spectabis arantes

10

Et vitem docta ponere falce comas,
Atque ibi rara feres inculto tura sacello,
Haedus ubi agrestis corruet ante focos,
15 Protinus et nuda choreas imitabere sura;
Omnia ab externo sint modo tuta viro.
Ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
Suscipere et Veneri ponere vota iuvat:
Incipiam captare feras et reddere pinu

20

Cornua et audaces ipse monere canes;
Non tamen ut vastos ausim temptare leones
Aut celer agrestes cominus ire sues.
Haec igitur mihi sit lepores audacia molles

25

30

35

19

Excipere et stricto figere avem calamo,
25 Qua formosa suo Clitumnus flumina luco
Integit et niveos abluit unda boves.
Tu quotiens aliquid conabere, vita, memento
Venturum paucis me tibi Luciferis.

30

Sic me nec solae poterunt avertere silvae
Nec vaga muscosis flumina fusa iugis,
Quin ego in assidua mutem tua nomina lingua:
Absenti nemo non nocuisse velit.

13 Quid fles abducta gravius Briseide? quid fles 20

Anxia captiva tristius Andromacha?

Quidve mea de fraude deos, insana, fatigas?
Quid quereris nostram sic cecidisse fidem?
5 Non tam nocturna volucris funesta querella
Attica Cecropiis obstrepit in foliis,
Nec tantum Niobe bis sex ad busta superba
Sollicito lacrimas defluit a Sipylo.

10

Me licet aeratis astringant brachia nodis,

Sint mea vel Danaes condita membra domo,
In te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas,
Ferratam Danaes transiliamque domum:
De te quodcumque ad surdas mihi dicitur aures:
Tu modo ne dubita de gravitate mea.

15 Ossa tibi iuro per matris et ossa parentis

20

(Si fallo, cinis heu sit mihi uterque gravis!)
Me tibi ad extremas mansurum, vita, tenebras:
Ambos una fides auferet, una dies.

Quod si nec nomen nec me tua forma teneret,
Posset servitium mite tenere tuum.
Septima iam plenae deducitur orbita lunae,
Cum de me et de te compita nulla tacent:
Interea nobis non numquam ianua mollis,
Non numquam lecti copia facta tui.

25 Nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis:
Quicquid eram, hoc animi gratia magna tui.
Cum te tam multi peterent, tu me una petisti:
Possum ego naturae non meminisse tuae?

30

Tum me vel tragicae vexetis Erinyes et me
Inferno damnes, Aeace, iudicio,

Atque inter Tityi volucres mea poena vagetur,
Tumque ego Sisyphio saxa labore geram.
Nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
Ultima talis erit, quae mea prima fides.
35 Hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator
Nec cito desisto nec temere incipio.

14 Ah quantum de me Panthi tibi pagina finxit,

Tantum illi Pantho ne sit amica Venus! Sed tibi iam videor Dodona verior augur? Uxorem ille tuus pulcher amator habet. 5 Tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat Liber: tu nimium credula sola iaces.

10

Et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus
Dicit se invito saepe fuisse domi.

Dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
Quaeritur: has laudes ille maritus habet.
Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
Eiecta est; tenuit namque Creusa domum.
Sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:

Vidit amatorem pandere vela suum.

21

15 Ah nimium faciles aurem praebere puellae,
Discite desertae non temere esse bonae.
Huic quoque qui restet iam pridem quaeritur alter:
Experta in primo, stulta, cavere potes.

20

Nos quocumque loco, nos omni tempore tecum
Sive aegra pariter sive valente sumus.

15 Scis here mi multas pariter placuisse puellas, 22
Scis mihi, Demophoon, multa venire mala.
Nulla meis frustra lustrantur compita plantis,
O nimis exitio nata theatra meo,

5 Sive aliquis molli diducit candida gestu
Brachia seu varios incinit ore modos!
Interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli,
Candida non tecto pectore si qua sedet,

10

Sive vagi crines puris in frontibus errant,
Indica quos medio vertice gemma teuet.
Quae si forte aliquid vultu mihi dura negarat,
Frigida de tota fronte cadebat aqua.

Quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnes?
Quod quaeris Quare non habet ullus amor.
15 Cur aliquis sacris laniat sua brachia cultris
Et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
Unicuique dedit vitium natura creato:

20

Mi fortuna aliquid semper amare dedit:
Me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,
Numquam ad formosas, invide, caecus ero.
Sed tibi si exiles videor tenuatus in artus,

Falleris: haud umquam est culta labore Venus
Percontere licet: saepe est experta puella
Officium tota nocte valere meum.

25 Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos Et caelum noctu bis sine rege fuit,

30

Nec tamen idcirco languens ad fulmina venit:
Nullus amor vires eripit ipse suas.

Quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles,
Num fugere minus Thessala tela Phryges?
Quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret
Hector,

Bella Mycenaeae non timuere rates?
Ille vel hic classes poterat vel perdere muros.
Hic ego Pelides, hic ferus Hector ego.

35 Aspice, uti caelo modo sol modo luna ministret:
Sic etiam nobis una puella parum est.
Altera me cupidis teneat foveatque lacertis,
Altera si quando non sinit esse locum,
Aut si forte irata meo sit facta ministro,
Ut sciat esse aliam, quae velit esse mea.
Nam melius duo defendunt retinacula navim,
Tutius et geminos anxia mater alit.

40

16 Aut si es dura, nega: sin es non dura, venito. Quid iuvat in nullo ponere verba loco?

« ZurückWeiter »