Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
Plebei parvae funeris exequiae.

Sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli, 25
Quos ego Persephonae maxima dona feram.
Tu vero nudum pectus lacerata sequeris

Nec fueris nomen lassa vocare meum,
Osculaque in gelidis pones suprema labellis,
Cum dabitur Syrio munere plenus onyx.

15 Deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor, Accipiat Manes parvula testa meos,

20

Et sit in exiguo laurus super addita busto,
Quae tegat extincti funeris umbra locum,

30

Et duo sint versus, 'qui nunc iacet arida pulvis, 35
Unius hic quondam servus amoris erat.'
Nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,

Quam fuerant Phthii busta cruenta viri.
Tu quoque si quando venies ad fata, memento
Hoc iter: ad lapides cana veni memores.
25 Interea cave sis nos aspernata sepultos:

30

Nonnihil ad verum conscia terra sapit.
Atque utinam primis animam me ponere cunis
Iussisset quaevis de tribus una soror!
Nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
Nestoris est visus post tria saecla cinis:
Quis tam longaevae minuisset fata senectae
Gallicus Iliacis miles in aggeribus?
Non ille Antilochi vidisset corpus humari,
Diceret aut 'o mors, cur mihi sera venis?'

35 Tu tamen amisso non numquam flebis amico:
Fas est praeteritos semper amare viros.
Testis, cui niveum quondam percussit Adonin
Venantem Idalio vertice durus

40

aper:

Illis formosum iacuisse paludibus, illuc
Diceris effusa tu, Venus, isse coma.
Sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manes:
Nam mea quid poterunt ossa minuta loqui?

PROPERTIUS.

3

40

45

50

55

6 Non ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est, 14
Cum caderent magnae Laomedontis opes,
Nec sic errore exacto laetatus Ulixes,
Cum tetigit carae litora Dulichiae,

5 Nec sic Electra, salvum cum aspexit Oresten,
Cuius falsa tenens fleverat ossa soror,
Nec sic incolumem Minois Thesea vidit,
Daedaleum lino cum duce rexit iter,
Quanta ego praeterita collegi gaudia nocte:
Inmortalis ero, si altera talis erit.

10

At dum demissis supplex cervicibus ibam,
Dicebar sicco vilior esse lacu.

Nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos,
Nec mihi ploranti lenta sedere potest.
15 Atque utinam non tam sero mihi nota fuisset
Condicio! cineri nunc medicina datur.

20

Ante pedes caecis lucebat semita nobis:
Scilicet insano nemo in amore videt.
Hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes:
Sic hodie veniet, si qua negavit heri.
Pulsabant alii frustra dominamque vocabant:
Mecum habuit positum lenta puella caput.
Haec mihi devictis potior victoria Parthis,

Haec spolia, haec reges, haec mihi currus erunt. 25 Magna ego dona tua figam, Cytherea, columna, Taleque sub nostro nomine carmen erit: "Has pono ante tuas tibi, diva, Propertius aedes Exuvias, tota nocte receptus amans.'

30

Nunc ad te, mea lux, veniat mea litore navis
Servata: an mediis sidat onusta vadis?
Quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,
Vestibulum iaceam mortuus ante tuum.

70

me felicem! o nox mihi candida, et o tu
Lectule deliciis facte beate meis!
Quam multa adposita narramus verba lucerna,
Quantaque sublato lumine rixa fuit!

15

5 Nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
Interdum tunica duxit operta moram.
Illa meos somno lapsos patefecit ocellos
Ore suo et dixit 'sicine, lente, iaces?'
Quam vario amplexu mutamus brachia! quantum
Oscula sunt labris nostra morata tuis!

10

Non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
Si nescis, oculi sunt in amore duces.
Ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
Cum Menelaeo surgeret e thalamo,

15 Nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
Dicitur et nudae concubuisse deae.
Quod si pertendens animo vestita cubaris,
Scissa veste meas experiere manus:
Quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
Ostendes matri brachia laesa tuae.

20

Necdum inclinatae prohibent te ludere mammae: Viderit haec, si quam iam peperisse pudet. Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: Nox tibi longa venit nec reditura dies. 25 Atque utinam haerentes sic nos vincire catena Velles, ut numquam solveret ulla dies! Exemplo iunctae tibi sint in amore columbae, Masculus et totum femina coniugium.

30

Errat, qui finem vesani quaerit amoris :

Verus amor nullum novit habere modum.
Terra prius falso partu deludet arantes,
Et citius nigros Sol agitabit equos,
Fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
Aridus et sicco gurgite piscis erit,

35 Quam possim nostros alio transferre dolores:
Huius ero vivus, mortuus huius ero.
Quod mihi si secum tales concedere noctes
Illa velit, vitae longus et annus erit:
Si dabit haec multas, fiam inmortalis in illis :
Nocte una quivis vel deus esse potest.
Qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
Et pressi multo membra iacere mero,

40

Non ferrum crudele neque esset bellica navis,
Nec nostra Actiacum verteret ossa mare,

45 Nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
Lassa foret crines solvere Roma suos.
Haec certe merito poterunt laudare minores:
Laeserunt nullos pocula nostra deos.
Tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae:
Omnia si dederis oscula, pauca dabis.

50

Ac veluti folia arentes liquere corollas,

Quae passim calathis strata natare vides,
Sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,
Forsitan includet crastina fata dies.

8 Praetor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris, 16

Maxima praeda tibi, maxima cura mihi.
Non potuit saxo vitam posuisse Cerauno?
Ah Neptune, tibi qualia dona darem!
5 Nunc sine me plena fiunt convivia mensa,
Nunc sine me tota ianua nocte patet.
Quare, si sapis, oblatas ne desere messes

Et stolidum pleno vellere carpe pecus: Deinde, ubi consumpto restabit munere pauper, 10 Dic alias iterum naviget Illyrias.

Cynthia non sequitur fasces nec curat honores,
Semper amatorum ponderat illa sinus.
At tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,
Rumpat ut assiduis membra libidinibus.
15 Ergo muneribus quivis mercatur amorem?
Iuppiter, indigna merce puella perit.

20

Semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas
Et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.

Atque utinam Romae nemo esset dives et ipse
Straminea posset dux habitare casa!
Numquam venales essent ad munus amicae,
Atque una fieret cana puella domo;
Non quia septenas noctes seiuncta cubaris,
Candida tam foedo brachia fusa viro,

25 Non quia peccaris, testor te, sed quia vulgo

Formosis levitas semper amica fuit.
Barbarus excussis agitat vestigia lumbis

Et subito felix nunc mea regna tenet.
Aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,
30 Arserit et quantis nupta Creusa malis.
Nullane sedabit nostros iniuria fletus?

An dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
Tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
Nec tetigit Campi, nec mea Musa iuvat.
35 At pudeat certe, pudeat; nisi forte, quod aiunt,
Turpis amor surdis auribus esse solet.

40

Cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
Actia damnatis aequora militibus.

Hunc infamis amor versis dare terga carinis
Iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
Illa, qua vicit, condidit arma manu.

Sed quascumque tibi vestes, quoscumque smaragdos,
Quosve dedit flavo lumine chrysolithos,

45 Haec videam rapidas in vanum ferre procellas,
Quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.
Non semper placidus periuros ridet amantes
Iuppiter et surda negligit aure preces.
Vidistis toto sonitus percurrere caelo

50

Fulminaque aetheria desiluisse domo: Non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion, Nec sic de nihilo fulminis ira cadit: Periuras tunc ille solet punire puellas, Deceptus quoniam flevit et ipse deus. 55 Quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis,

Ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.

9 Mentiri noctem, promissis ducere amantem,
Hoc erit infectas sanguine habere manus.
Horum ego sum vates, quotiens desertus amaras
Explevi noctes, fractus utroque toro.

5 Vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,
Ut liquor arenti fallat ab ore sitim,

17

« ZurückWeiter »