Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

8 Eripitur nobis iam pridem cara puella,

Et tu me lacrimas fundere, amice, vetas.
Nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
Ipsum me iugula, lenior hostis ero.

5 Possum ego in alterius positam spectare lacerto? Nec mea dicetur, quae modo dicta mea est? Omnia vertuntur: certe vertuntur amores:

Vinceris aut vincis, haec in amore rota est. Magni saepe duces, magni cecidere tyranni, 10 Et Thebae steterunt altaque Troia fuit. Munera quanta dedi vel qualia carmina feci! Illa tamen numquam ferrea dixit Amo. Ergo iam multos nimium temerarius annos, Improba, qui tulerim teque tuamque domum. 15 Ecquandone tibi liber sum visus? an usque In nostrum iacies verba superba caput? Sic igitur prima moriere aetate, Properti? Sed morere, interitu gaudeat illa tuo. Exagitet nostros Manes, sectetur et umbras, Insultetque rogis, calcet et ossa mea. Quid? non Antigones tumulo Boeotius Haemon Corruit ipse suo saucius ense latus

20

Et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
Qua sine Thebanam noluit ire domum?

25 Sed non effugies: mecum moriaris oportet:
Hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
Quamvis ista mihi mors est inhonesta futura,
Mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
Ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
Cessare in tectis pertulit arma sua.
Viderat ille fuga fractos in litore Achivos,

30.

Fervere et Hectorea Dorica castra face, Viderat informem multa Patroclon arena Porrectum et sparsas caede iacere comas, 35 Omnia formosam propter Briseida passus:

Tantus in erepto saevit amore dolor.
At postquam sera captiva est reddita poena,
Fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.
Inferior multo cum sim vel matre vel armis,
Mirum, si de me iure triumphat Amor?

9 Iste quod est, ego saepe fui, sed fors et in hora
Hoc ipso eiecto carior alter erit.
Penelope poterat bis denos salva per annos
Vivere, tam multis femina digna procis,
5 Coniugium falsa poterat differre Minerva,
Nocturno solvens texta diurna dolo,
Visura et quamvis numquam speraret Ulixem,
Illum expectando facta remansit anus.
Nec non exanimem amplectens Briseis Achillem
Candida vesana verberat ora manu,

10

Et dominum lavit maerens captiva cruentum,
Adpositum flavis in Simoenta vadis,
Foedavitque comas, et tanti corpus Achilli
Maximaque in parva sustulit ossa manu,

15 Cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater, Scyria nec viduo Deidamia toro.

20

Tunc igitur veris gaudebat Graecia natis,
Tunc etiam felix inter et arma pudor.

At tu non una potuisti nocte vacare,
Impia, non unum sola manere diem.
Quin etiam multo duxistis pocula risu:
Forsitan et de me verba fuere mala.
Hic etiam petitur, qui te prius ante reliquit:
Di faciant, isto capta fruare viro!

25 Haec mihi vota tuam propter suscepta salutem,
Cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae,
Et lectum flentes circum staremus amici ?
Hic ubi tum, pro di, perfida, quisve fuit?
Quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
Aut mea si staret navis in Oceano?

30

Sed vobis facile est verba et componere fraudes:
Hoc unum didicit femina semper opus.

Non sic incerto mutantur flamine Syrtes, Nec folia hiberno tam tremefacta Noto, 35 Quam cito feminea non constat foedus in ira, Sive ea causa gravis, sive ea causa levis. Nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam: Tela, precor, pueri, promite acuta magis, Figite certantes atque hanc mihi solvite vitam: Sanguis erit vobis maxima palma meus.

40

Sidera sunt testes et matutina pruina

Et furtim misero ianua aperta mihi:
Te nihil in vita nobis acceptius umquam:

Nunc quoque eris, quamvis sis inimica mihi:
45 Nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
Solus ero, quoniam non licet esse tuum.
Atque utinam, si forte pios eduximus annos,
Ille vir in medio fiat amore lapis!

50

Non ob regna magis diris cecidere sub armis
Thebani media non sine matre duces.
Quam, mihi si media liceat pugnare puella,
Mortem ego non fugiam morte subire tua.

SEX. PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER TERTIUS.

1 Sed tempus lustrare aliis Helicona choreis,

Et campum Haemonio iam dare tempus equo. Iam libet et fortes memorare ad proelia turmas Et Romana mei dicere castra ducis.

5 Quod si deficiant vires, audacia certe

Laus erit: in magnis et voluisse sat est. Aetas prima canat Veneres, extrema tumultus.

[II.]

10

10

Bella canam, quando scripta puella mea est. Nunc volo subducto gravior procedere vultu,

Nunc aliam citharam me mea Musa docet. Surge, anima, ex humili iam carmine, sumite vires, Pierides: magni nunc erit oris opus.

lam negat Euphrates equitem post terga tueri Parthorum et Crassos se tenuisse dolet: 15 India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho, Et domus intactae te tremit Arabiae: Et si qua extremis tellus se subtrahit oris, Sentiet illa tuas postmodo capta manus. Haec ego castra sequar: vates tua castra canendo Magnus ero: servent hunc mihi fata diem!

20

Ut caput in magnis ubi non est tangere signis,
Ponitur hic imos ante corona pedes,

Sic nos nunc, inopes laudis conscendere carmen,
Pauperibus sacris vilia tura damus.

25 Nondum etiam Ascraeos norunt mea carmina fontes, Sed modo Permesi flumine lavit Amor.

2 Scribant de te alii vel sis ignota licebit:
Laudet, qui sterili semina ponit humo.
Omnia, crede mihi, secum uno munera lecto
Auferet extremi funeris atra dies:

5 Et tua transibit contemnens ossa viator,
Nec dicet 'cinis hic docta puella fuit.'

11

3 Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, 12
Nonne putas miras hunc habuisse manus?
Hic primum vidit sine sensu vivere amantes
Et levibus curis magna perire bona.

5 Idem non frustra ventosas addidit alas,
Fecit et humano corde volare deum;
Scilicet alterna quoniam iactamur in unda,
Nostraque non ullis permanet aura locis:
Et merito hamatis manus est armata sagittis,

10

Et pharetra ex humero Cnosia utroque iacet;

Ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
Nec quisquam ex illo vulnere sanus abit.
In me tela manent, manet et puerilis imago:
Sed certe pennas perdidit ille suas;

15 Evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam
Assiduusque meo sanguine bella gerit.
Quid tibi iocundum siccis habitare medullis?
Si pudor est, alio traice tela tua.
Intactos isto satius temptare veneno:

20

Non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.
Quam si perdideris, quis erit qui talia cantet
(Haec mea Musa levis gloria magna tua est),
Qui caput et digitos et lumina nigra puellae
Et canat ut soleant molliter ire pedes.

4 Non tot Achaemeniis armantur Susa sagittis, 13
Spicula quot nostro pectore fixit Amor.
Hic me tam graciles vetuit contemnere Musas,
Iussit et Ascraeum sic habitare nemus,
5 Non ut Pieriae quercus mea verba sequantur,
Aut possim Ismaria ducere valle feras,
Sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu:
Tunc ego sim Inachio notior arte Lino.
Non ego sum formae tantum mirator honestae,
Nec si qua illustres femina iactat avos:
Me iuvet in gremio doctae legisse puellae,
Auribus et puris scripta probasse mea.
Haec ubi contigerint, populi confusa valeto
Fabula: nam domina iudice tutus ero.
15 Quae si forte bonas ad pacem verterit aures,
Possum inimicitias tunc ego ferre Iovis.

10

5 Quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos, Accipe quae serves funeris acta mei.

Nec mea tunc longa spatietur imagine pompa,
Nec tuba sit fati vana querella mei,

5 Nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,
Nec sit in Attalico mors mea nixa toro.

20

« ZurückWeiter »