Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5 Non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,
Ut meus oblito pulvis amore vacet.
Illic Phylacides iocundae coniugis heros
Non potuit caecis inmemor esse locis,
Sed cupidus falsis attingere gaudia palmis

10

Thessalis antiquam venerat umbra domum. Illic quicquid ero, semper tua dicar imago: Traicit et fati litora magnus amor.

Illic formosae veniant chorus heroinae,

Quas dedit Argivis Dardana praeda viris; 15 Quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma Gratior et Tellus hoc ita iusta sinat. Quamvis te longae remorentur fata senectae, Cara tamen lacrimis ossa futura meis. Quae tu viva mea possis sentire favilla!

20

Tum mihi non ullo mors sit amara loco. Quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto Abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor, Cogát et invitam lacrimas siccare cadentes! Flectitur assiduis certa puella minis. 25 Quare, dum licet, inter nos laetemur amantes: Non satis est ullo tempore longus amor.

20 Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,

Id tibi ne vacuo defluat ex animo:
Saepe imprudenti fortuna occurrit amanti.
Crudelis Minyis dixerit Ascanius.

5 Est tibi non infra speciem, non nomine dispar
Thiodamanteo proximus ardor Hylae:
Hunc tu, sive leges umbrosae flumina Silae,
Sive Ániena tuos tinxerit unda pedes,
Sive Gigantea spatiabere litoris ora,

10

Sive ubicumque vago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidis defende rapinis (Non minor Ausoniis est amor Adryasin), Ne tibi sit, durum, montes et frigida saxa, Galle, neque expertos semper adire lacus, 15 Quae miser ignotis error perpessus in oris

20

Herculis indomito fleverat Ascanio.
Namque ferunt olim Pagases navalibus Argo
Egressam longe Phasidos isse viam,

Et iam praeteritis labentem Athamantidos undis
Mysorum scopulis adplicuisse ratem.
Hic manus heroum, placidis ut constitit oris,
Mollia composita litora fronde tegit.
At comes invicti iuvenis processerat ultra,
Raram sepositi quaerere fontis aquam.
25 Hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,
Hunc super et Zetes, hunc super et Calais,
Oscula suspensis instabant carpere palmis,
Oscula et alterna ferre supina fuga.
Ille sub extrema pendens secluditur ala
Et volucres ramo submovet insidias.
Iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:

30

Ah dolor ibat Hylas, ibat Hamadryasin. Hic erat Arganthi Pegae sub vertice montis Grata domus Nymphis humida Thyniasin, 35 Quam supra nullae pendebant debita curae Roscida desertis poma sub arboribus, Et circum irriguo surgebant lilia prato Candida purpureis mixta papaveribus. Quae modo decerpens tenero pueriliter ungui Proposito florem praetulit officio,

40

Et modo formosis incumbens nescius undis
Errorem blandis tardat imaginibus.

Tandem haurire parat demissis flumina palmis
Innixus dextro plena trahens humero.
45 Cuius ut accensae Dryades candore puellae
Miratae solitos destituere choros,
Prolapsum leviter facili traxere liquore:
Tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
Cui procul Alcides iterat responsa; sed illi
Nomen ab extremis fontibus aura refert.
His, o Galle, tuos monitus servabis amores,
Formosum Nymphis credere visus Hylan.

50

21 Tu, qui consortem properas evadere casum,
Miles ab Etruscis saucius aggeribus,

Quid nostro gemitu turgentia lumina torques?
Pars ego sum vestrae proxima militiae.

5 Sic te servato, ut possint gaudere parentes,
Nec soror acta tuis sentiat e lacrimis.
Caesaris enses

10

Gallum per medios

ereptum

Effugere ignotas non potuisse manus,
Et quaecumque super dispersa invenerit ossa
Montibus Etruscis, haec sciat esse mea.

22 Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates, Quaeris pro nostra semper amicitia.

Si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,
Italiae duris funera temporibus,

5 Cum Romana suos egit discordia cives.

10

(Sit mihi praecipue pulvis Etrusca dolor:
Tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,
Tu nullo miseri contegis ossa solo),

Proxima supposito contingens Umbria campo
Me genuit terris fertilis uberibus.

SEX. PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER SECUNDUS.

1 Quaeritis, unde mihi totiens scribantur amores,

Unde meus veniat mollis in ora liber.
Non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo,
Ingenium nobis ipsa puella facit.

5 Sive lyrae carmen digitis percussit eburnis,
Miramur, faciles ut premat arte manus:
Seu vidi ad frontem sparsos errare capillos,
Gaudet laudatis ire superba comis:

[blocks in formation]

10

Sive illam Cois fulgentem incedere coccis,
Hoc totum e Coa veste volumen erit:
Seu cum poscentes somnum declinat ocellos,
Invenio causas mille poeta novas:

Seu nuda erepto mecum luctatur amictu,
Tum vero longas condimus Iliadas:

15 Seu quicquid fecit sive est quodcumque locuta,
Maxima de nihilo nascitur historia.

20

Quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent,
Ut possem heroas ducere in arma manus,
Non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo
Inpositam, ut caeli Pelion esset iter,

Non veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri,
Xerxis et imperio bina coisse vada,

Regnave prima Remi aut animos Carthaginis altae,
Cimbrorumque minas et benefacta Mari:

25 Bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu
Caesare sub magno cura secunda fores.
Nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos
Aut canerem Siculae classica bella fugae
Eversosque focos antiquae gentis Etruscae
Aut Ptolemaei litora capta Phari,

30

5.6

Aut canerem Aegyptum et Nilum, cum tractus in

urbem

Septem captivis debilis ibat aquis,
Aut regum auratis circumdata colla catenis,
Actiaque in Sacra currere rostra Via,

35 Te mea Musa illis semper contexeret armis,
Et sumpta et posita pace fidele caput.
Theseus infernis, superis testatur Achilles,
Hic Ixioniden, ille Menoetiaden.

40

Sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus
Intonet angusto pectore Callimachus,

Nec mea conveniunt duro praecordia versu
Caesaris in Phrygios condere nomen avos.
Navita de ventis, de tauris narrat arator,
Enumerat miles vulnera, pastor oves,
45 Nos contra angusto versantes proelia lecto:

50

Qua pote quisque, in ea conterat arte diem.
Laus in amore mori, laus altera, si datur uno
Posse frui: fruar o solus amore meo!

Si memini, solet illa leves culpare puellas

Et totam ex Helena non probat Iliada.

Seu mihi sint tangenda novercae pocula Phaedrae,
Pocula privigno non nocitura suo,

Seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive
Colchis Colchiacis urat aena focis,

55 Una meos quoniam praedata est femina sensus,
Ex hac ducentur funera nostra domo.
Omnes humanos sanat medicina dolores,
Solus amor morbi non amat artificem.
Tarda Philoctetae sanavit crura Machaon,
Phoenicis Chiron lumina Phillyrides,
Et deus extinctum Cressis Epidaurius herbis
Restituit patriis Androgeona focis,

60

70

Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus
Senserat, hac ipsa cuspide sensit opem.

65 Hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus
Tantaleae poterit tradere poma manu :
Dolia virgineis idem ille repleverit urnis,
Ne tenera assidua colla graventur aqua:
Idem Caucasia solvet de rupe Promethei
Brachia et a medio pectore pellet avem.
Quandocumque igitur vitam mea fata reposcent
Et breve in exiguo marmore nomen ero,
Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae,
Et vitae et morti gloria iusta meae,
75 Si te forte meo ducet via proxima busto,
Esseda caelatis siste Britanna iugis,

Taliaque inlacrimans mutae iace verba favillae,
'Huic misero fatum dura puella fuit.'

2 Liber

eram et vacuo meditabar vivere lecto,
At me composita pace fefellit Amor.
Cur haec in terris facies humana moratur?
Iuppiter, ignoro pristina furta tua.

« ZurückWeiter »