Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
Omnia: de me uno sentiet ipse nihil.

Quid credam? nempe haec eadem se dixit amores
Cantibus aut herbis solvere posse meos,

Et me lustravit taedis, et nocte serena
Concidit ad magicos hostia pulla deos.
Non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,
Orabam, nec te posse carere velim.
Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,
Maluerit praedas stultus et arma sequi.
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
Ponat et in capto Martia castra solo,
Totus et argento contextus, totus et auro,
Insideat celeri conspiciendus equo,
Ipse boves mea si tecum modo Delia possim
Iungere et in solito pascere monte pecus:
Et te dum liceat teneris retinere lacertis,
Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
Prodest, cum fletu nox vigilanda venit?

60

65

70

75

Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem

Nec sonitus placidae ducere posset aquae.

Num Veneris magnae violavi numina verbo,
Et mea nunc poenas impia lingua luit?

80

Num feror incestus sedes adiisse deorum
Sertaque de sanctis diripuisse focis?

Non ego, si merui, dubitem procumbere templis
Et dare sacratis oscula liminibus,

Non ego tellurem genibus perrepere supplex
Et miserum sancto tundere poste caput.
At tu, qui laetus rides mala nostra, caveto
Mox tibi: non unus saeviet usque deus.

Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores,
Post Veneris vinclis subdere colla senem
Et sibi blanditias tremula componere voce
Et manibus canas fingere velle comas:
Stare nec ante fores puduit caraeve puellae
Ancillam medio detinuisse foro.

[merged small][ocr errors]

95

Hunc puer, hunc iuvenis turba circumterit arta,
Despuit in molles et sibi quisque sinus.
At mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit
Mens mea: quid messes uris acerba tuas?

III.

bitis Aegaeas sine me, Messala, per undas, O utinam memores ipse cohorsque mei: Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:

Abstineas avidas, Mors precor atra, manus. Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus,

Non soror,

Assyrios cineri quae dedat odores

Et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe,
Dicitur ante omnes consuluisse deos.

Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi
Rettulit e triviis omina certa puer.

5

10

15

Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita nunquam,

Quin fleret nostras prospiceretque vias.

Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,
Quaerebam tardas anxius usque moras.
Aut ego sum causatus aves aut omina dira,
Saturnive sacram me tenuisse diem.
O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi
Offensum in porta signa dedisse pedem!
Audeat invito ne quis discedere Amore,
Aut sciat egressum se prohibente deo.
Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt
Illa tua totiens aera repulsa manu,

Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari
Te (memini) et puro secubuisse toro?

Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi
Picta docet templis multa tabella tuis),

Ut mea votivas persolvens Delia voces
Ante sacras lino tecta fores sedeat

Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes

20

20

25

30

45

Insignis turba debeat in Pharia.

At mihi contingat patrios celebrare Penates
Reddereque antiquo menstrua tura Lari.
Quam bene Saturno vivebant rege prius quam
Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum caeruleas pinus contempserat undas,
Effusum ventis praebueratque sinum,
Nec vagus ignotis repetens conpendia terris
Presserat externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit iuga tempore taurus,
Non domito fraenos ore momordit equus,
Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
Inmiti saevus duxerat arte faber.

At Iove sub domino caedes et vulnera semper,
Nunc mare, nunc leti mille repente viae.
Parce, pater. timidum non me periuria terrent,
Non dicta in sanctos impia verba deos.
Quod si fatales iam nunc explevimus anuos,
Fac lapis incriptis stet super ossa notis:
Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus,
Messalam terra dum sequiturque mari.'
Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,
Ipsa Venus campos ducet in Elysios.

Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes
Dulce sonant tenui gutture carmen aves,
Fert casiam non culta seges, totosque per agros
Floret odoratis terra benigna rosis:

Ac iuvenum series teneris inmixta puellis
Ludit, et assidue praelia miscet Amor.
Illic est, cuicunque rapax mors venit amanti,
Et gerit insigni myrtea serta coma.
At scelerata iacet sedes in nocte profunda
Abdita, quam circum flumina nigra sonant:
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues

[blocks in formation]

40

35

Saevit, et huc illuc impia turba fugit:
Tunc niger in porta serpentum Cerberus ore
Stridet et aeratas excubat ante fores.
Illic Iunonem temptare Ixionis ausi

Versantur celeri noxia membra rota,
Porrectusque novem Tityos per iugera terrae
Assiduas atro viscere pascit aves.

Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
Iam iam poturi deserit unda sitim:

70

75

Et Danai proles, Veneris quod numina laesit,
In cava Lethaeas dolia portat aquas.

80

Illic sit, quicunque meos violavit amores,
Optavit lentas et mihi militias.

At tu casta precor maneas, sanctique pudoris
Assideat custos sedula semper anus.

Haec tibi fabellas referat positaque lucerna
Deducat plena stamina longa colo,

85

Ac circa gravibus pensis affixa puella
Paulatim somno fessa remittat opus.

Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante,
Sed videar caelo missus adesse tibi.

90

Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos,
Obvia nudato, Delia, curre pede.

Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem
Luciferum roseis candida portet equis.

IV.

'Sie umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque nives: Quae tua formosos cepit sollertia? certe

Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,

Nudus et hibernae producis frigora brumae,
Nudus et aestivi tempora sicca Canis.'

Sic ego: tum Bacchi respondit rustica proles,
Armatus curva sic mihi falce deus.

O fuge te tenerae puerorum credere turbae:
Nam causam iusti semper amoris habent.

5

10

Hic placet, angustis quod equum compescit habenis:
Hic placidam niveo pectore pellit aquam:
Hic, quia fortis adest audacia, cepit: at illi
Virgineus teneras stat pudor ante genas.
Sed ne te capiant, primo si forte negabit,
Taedia: paulatim sub iuga colla dabit.
Longa dies homini docuit parere leones,
Longa dies molli saxa peredit aqua:
Annus in apricis maturat collibus uvas,
Annus agit certa lucida signa vice.
Nec iurare time: Veneris periuria venti
Irrita per terras et freta summa ferunt.
Gratia magna lovi: vetuit pater ipse valere,
Iurasset cupide quicquid ineptus amor:
Perque suas impune sinit Dictynna sagittas
Affirmes, crines perque Minerva suos.
At si tardus eris, errabis: transiet aetas.
Quam cito non segnis stat remeatque dies!
Quam cito purpureos deperdit terra colores,
Quam cito formosas populus alta comas!!
Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae,
Qui prior Eleo est carcere missus equus!
Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas,
Maerentem stultos praeteriisse dies.
Crudeles divi! serpens novus exuit annos:
Formae non ullam fata dedere moram.
Solis aeterna est Phoebo Bacchoque iuventa:
Nam decet intonsus crinis utrumque deum.
Tu, puero quodcunque tuo temptare libebit,
Cedas: obsequio plurima vincit amor.
Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur
Et Canis arenti torreat arva siti,
Quamvis praetexens picea ferrugine caelum

Venturam admittat imbrifer arcus aquam.
Vel si caeruleas puppi volet ire per undas,
Ipse levem remo per freta pelle ratem.
Nec te paeniteat duros subiisse labores
Aut opera insuetas atteruisse manus,

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »