Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ferbytanorum et editionis principis lectiones in meum usum verti. Jam vero primum de his libris pauca disputabo, deinde adnotationem criticam apponam.

Scripsi Tubingae a. d. V Id. Mart. MDCCCLIV.

Augustus Rossbach.

DE LIBRIS CATULLIANIS
brevis disputatio.

Praeter librum THUANEUM (T), nunc in bibliotheca regia Parisiensi n. 8071 servatum, qui inter alia latina carmina etiam Catullianum LXII continet quique saeculo X scriptus perhibetur, nullus extat liber Catullianus qui medium saeculum XIV superet. Hi libri qui quidem integri collati sunt et in meam venerunt notitiam, in duo genera dividendi sunt, aetate disparia, auctoritate nisi quod interpolatis nulla fere fides habenda est paene paria, neque enim ullus codex tantopere praestantia sua reliquos vincit, ut hi plane postponendi sint, quin etiam ne interpolatis quidem prorsus carere possis, quoniam ad stirpem suam relati, ducibus libris non interpolatis, de lectione aliqua vel scribendi errore dubitantem confirmant et in rectam viam deducunt.

I. Ad prius genus referendi sunt hi libri.

GERMANENSIS (G) olim in bibliotheca S. Germanensi n. 1165, nunc in regia Parisiensi, membranaceus forma IV maiori. Is inter omnes libros qui adhuc collati sunt longe est antiquissimus, scriptus enim est anno 1375. Ad marginem et inter lineas manus non minus antiqua lectionum varietates adscripsit, quae maximam partem cum iis, quas e Laurentiano enotavit Lachmannus, consentiunt. In extrèmo libro post,,versus domini Benevenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis" quos infra ponam, haec leguntur: Tu lector quicunque, ad cuius manus hic libellus obvenerit, scriptori da veniam, si tibi corruptus videbitur, quoniam a corruplissimo exemplari transscripsit. Non enim quodpiam aliud extabal, unde posset libelli

huius habere copiam exemplandi: et ut ex ipso salebroso aliquid lamen suggereret, decrevit potius tamen corruptum habere quam omnino carere, sperans adhuc ab aliquo alio fortuito emergente hunc posse corrigere. Valebis, si ei imprecatus non fueris. 1375 mense octobri XIX quando Casignorius laborabat in extremis. Paulo vetustior liber extat Viceliae in bibliotheca della pietà del monte, scriptus 1360. Cf. Fr. Blumii bibliotheca librorum manuscriptorum italica p. 234.

COLBERTINUS (C) in bibliotheca regia Parisiensi n. 8234, membranaceus forma IV scriptus saeculo quinto decimo, continet Tibullum et Catullum.

LIBER LAURENTII SANTENII (L, non confundendus cum Laurentiano), nunc in bibliotheca regia Berolinensi inter copias Santenianas, quem integrum exhibuit in sua editione Lach- Hi libri tres plerisque locis consentiunt, ita tamen ut L propius ad Colbertinum accedat, a quo ubi differt nihil fere habet auctoritatis.

mannus.

In eodem genere sunt interpolati quatuor:

PARISINUS 7989 (P) chartaceus forma IV maiori, anno 1423 die 20 novemb. scriptus, continet Tibullum, Propertium, Catullum, Ovidii epistolam Sapphus ad Phaonem, Petronii Arbitri fragmenta, Virgilii Moretum. Is quamquam hic illic interpolatus est, antiquas tamen aliquot lectiones habet, quae cum Germanensi ex eodem fonte fluxerunt. Nonnulla ex eo enotaverat Santenius, quae in editione sua protulit Lachmannus, interdum hunc librum cum aliis Parisinis confundens.

MEMMIANUS (M) nunc Parisinus n. 8233, membranaceus forma VIII, Catullum, Tibullum, Propertium continens. Scriptus est Florentiae 1465 a Gherardo Cerasio Florentino, eodem scriba, qui Laurentianum Lachmanni exaravit.

GUDIANI 283 et 332 (Gu, Gu,), nunc in bibliotheca Guelferbytana, quorum alter solum Catullum, alter Tibullum et Catullum continet, uterque membranaceus forma VIII minori, recentioris aetatis.

Denique in libros non interpolatos referendus est

DRESDENSIS Reg. D. 136 (Dr), membranaceus forma IV, saeculo quinto decimo in Italia scriptus, quem Silligius in editione sua exhibuit. Is singularem tenet locum inter libros qui ad prius

genus pertinent et peculiarem quasi huius familiae stirpem constituit, cuius reliqui agnati aut interierunt aut nondum resuscitati sunt. Etenim libri septem quorum supra fecimus mentionem, ex uno codice, quem litera A consignabimus, licet variis viis deducti sunt; Dresdensis vero, quamquam ad idem genus pertinet, ex alio libro (B) descendit, qui illi A, ex quo alii septem propagati sunt, ita cognatus est, ut inter se fraterno quasi gradu coniuncti fuisse videantur: quod qui Dresdensis libri lectiones cum reliquis comparaverit, statim intelliget. Itaque fit ut saepe inter Dresdensem et Datanum aliqua similitudo intercedat, neque vero inde concludendum est, Dresdensem ad posterius librorum genus referendum esse: idemque de Gu, dicendum. Quare ubi Dr et D concinunt, semper fere antiquissimam lectionem servarunt estque in eo consensu maxima auctoritas et fides.

II. Ad posterius genus referendi sunt hi libri.

DATANUS (D), olim Caroli Dati, tum Nicolai Heinsii, nunc inter copias Santenianas in bibliotheca regia Berolinensi. Hunc librum in primario loco Lachmannus collocavit eumque totum exhibuit. Scriptus est anno 1463, novem annis ante editionem principem impressam, sed in hoc Catullianorum librorum genere antiquissimus neque interpolationibus foedatus. Inde fit ut licet plenus sit corruptelarum scribendique errorum, tamen multis locis vera lectio ex eo eruenda sit.

Ex eodem fonte tres libri interpolati fluxerunt.

PARISINUS 7990 (P2) membranaceus forma VIII, Tibullum, Catullum, Propertium continens.

2

PUTEANUS (Pu), inter regios Parisienses 8232, chartaceus forma VIII, in quo scripta sunt praeter Catulli carmina etiam Priapeia et Galli elegiae, quibus secunda et tertia manus alia quaedam carmina adiecit. Hi libri P2 et Pu recens scripti inter se et cum EDITIONE PRINCIPE quae prodiit anno MCCCCLXXII ita consentiunt, ut nulla dubitatio esse possit quin omnes ex eodem libro descripti sint, qui nobis littera E designabitur multasque continuit interpolationes, quae nunc pariter in P2, Pu et Ed. Pr. leguntur.

Restat FURIANUS (F), nunc Parisiensis 8236, chartaceus, continet Propertium, Tibullum, Catullum et Priapeia. Is liber

[A]

II

ita interpolatus, ut omnino nihil ad emendanda Catulli carmina conferat, nisi quod interdum Datani, quocum eodem fere tempore scriptus est, lectiones confirmat.

Vix dignus est qui nominetur Guelferbytanus 65 z cuius primum folium suppletum est, Catullum, Tibullum Propertium continens, teterrimis interpolationibus inquinatus, vix ut dici possit, utri generi sit adscribendus.

Hi codices integri collati sunt; alios ex quibus hic illic aliquid delibatum est quique in Catalogis bibliothecarum commemorantur praetermitto. Stemma librorum illorum, de quibus modo disputavimus, hoc est interpolatis asterisco notatis.

[blocks in formation]

ANNOTATIO CRITICA

potissimum lectionis Lachmannianae discrepantiam continens.

[ocr errors]

I, 2. Arida] arido libri omnes et Lachmannus, arida vulgo auctore Servio ad Aen. 12, 587. Lachmannus etiam ante v. 9 lacunam esse arbitratus est. Totus hic locus fortasse sic restituendus:

Quare habe tibi quicquid hoc libelli,

qualecunque, quod (en patrona virgo)

plus uno maneat perenne saeclo.

Quod en de coniectura scripsi idque in libris delitescit, quorum alii quidem D Gu, Pu F Ed pr, alii quod G C L Dr M P1 P2 Gu2 tradunt, utrumque corruptum ex eo quod suspicatus sum quod en ; certe in pronominum cumulatione nihil quidquam offensionis est.

II, 8. Versus lacunosi potius quam depravati, etenim post verba acquiescet ardor unus vel plures versus excidisse videntur.

Vers. 11-14. Fragmentum carminis cuius initium periit. In codicibus omnibus et editione principe cum carmine II et III in unum coaluit.

12

III, 7. Ipsam G C Dr M P12 Pu Gu, 2, ipsa L F Lachmannus. IX, 4. Senemque Froehlichius, suamque libri plerique, sanamque P1, tuamque F Guelferbyt.

nus.

X, 8. Et quonam libri omnes, ecquonam Statius et LachmanPost 27 Lachmannus versum unum interiisse putat. XI, 7. Sive quae libri fere omnes, sive qua Gu, Guelferb. margo F Lachmannus. 23 Posquam D Bergkius, postquam ce

teri libri, vulgo.

XII, 17. Et Veranniolum libri omnes, ut Veranniolum Lachmannus.

2

XVI, 8. 9. Sunt...possunt] Sunt Plin. epist. 4, 14 P2 Gu, M, sint ceteri libri. Possunt G C P1 M Dr D P2 Pu Gu, Gu, possint L F Lachmannus. 12 Quei in libris latet; qui G C L P2 Pu, que Ꭰ M Gu, Gu2, quod Dr P, F vulgo.

« ZurückWeiter »