Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1151 'Mentula habet saltum. triginta iugera prati' (collato 79 1, 89 1, 78 1).1

In re orthographica codicum auctoritas prope nulla est; uestigia tamen ueri non nulla imprudentes, ut ita dicam, atque inuiti seruauerunt. in quo melior Sangermanensi Oxoniensis sed utroque antecellit Thuanaeus. ac primum (a) in coniungendis distrahendisque uocabulis nihili sunt habendi. exempla tibi quoduis carmen suppeditabit uelut 4 (4, 6, 23 et adn. crit.). hinc disperiit illa uulgata apud Romanos uerbi est es cum praecedenti uocabulo coniunctio ut tamen eiusdem disiecta membra in 38 1, 2, 66 27 et alibi deprehendantur. constanter scribimus: malest, uisumst similia. (b) in addenda detrahendaque h littera quid de iis censes qui ortis pro hortis (62 39) et hanc pro ac (64 366) exhibent et ne Arrio quidem (84) suam aspirationem relinquunt? iisne crediturus es Catullum Ortale exibita arenas scripsisse ? quod uero in 94 2 habemus 'ipsa olera olla legit', non rusticatur Catullus sed rustico prouerbio utitur. (c) neque in consona semel bisue scribenda magis fide digni sunt; neque quicquam interest utro modo haec in codicibus scripta sint. huius inconstantiae exempla (ut 6 1, 91) in adn. crit. pauca dedimus, plura in Diar. Phil. p. 250 n. (d) Catullum uo non uu scripsisse, quo non quu (uel cu), ut uerbis utar Bernardi Schmidt (proleg. p. cvi) 'extra dubitationem esse uidetur ';

1 Quod in 11 11 'horribilem sequi' Housman coniecerat, collato Prop. II 27 5 'seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,' idem conicit Ellis in Interpr. p. 43, ut tamen in u. 10 nitens pro uisens legat.

XI

Furi et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda,

siue in Hyrcanos Arabesue molles, seu Sagas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus,

siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni,

Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti

mosque Britannos,

omnia haec, quaecumque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati,

pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta:

cum suis uiuat ualeatque moechis,

quos simul conplexa tenet trecentos,

nullum amans uere, sed identidem omnium

ilia rumpens:

nec meum respectet, ut ante, amorem,

qui illius culpa cecidit uelut prati

ultimi flos, praeter eunte postquam tactus aratrost.

XII

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris in ioco atque uino: tollis lintea neglegentiorum.

XI 5 arabas ue O, arabacs que G. 6 s. Sagas Baehr. s. Sacas uulg. siue sagax V. 7 qua uulg. 11 horribile aequor Haupt, horribilesque V, G. Rh. horribilem sequi coni. Housman. 12 uitimosque O. 14 tentare G. 22 cui V. XII Interuallum in V. 1 Matrucine V. 3 neglegenciorum O, negligentiorum G.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamuis sordida res et inuenustast.
non credis mihi? crede Polioni
fratri, qui tua furta uel talento
mutari uelit: est enim leporum
† disertus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos
expecta aut mihi linteum remitte,
quod me non mouet aestimatione,
uerumst mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hibereis
miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius: haec amem necessest,
ut Veraniolum meum et Fabullum.

XIII

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella

et uino et sale et omnibus cachinnis.

haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suauius elegantiusuest:

nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

5

ΙΟ

15

5

ΙΟ

4 salsum (suprascr. al' falsum) G. falsum al' salsum O. 9 dissertus O, disertus G, differtus Passerat. 13 est nemo sinum G, nemo est sinum O. 15 numeri V (suprascr. in G. al' muneri). 17 ut. et V. XIII Interuallum in V.

tur ut in 1 1 quoi (codd. qui), 4 6 minacis (codd. mina ei).

In adnotatione critica haec animaduertenda sunt. Geminatae litterae pluralem significant ut edd. editores codd. codices uu. uersūs.

corr. significat correxit, correctum similia add. addidit similia om. omisit similia transp. transposuit similia coni. coniecit suprascr. suprascriptum similia al. alii uulg. uulgo. * indicat unius litterae rasuram.

Q

GAI VALERI CATVLLI

CARMINA

I

VOI dono lepidum nouom libellum arida modo pumice expolitum ?; Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum cum ausus es unus Italorum omne aeuom tribus explicare chartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli, qualecumque; quod, o patrona uirgo, plus uno maneat perenne saeclo.

II

Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
quoi primum digitum dare adpetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari,
et solaciolum sui doloris,

credo, et quo grauis acquiescat ardor:

[ocr errors]

11 Qui V. 2 arida Seruius ad Aen. 12,587 Isid. VI 12 3, arido V. 5 tamen (tn) V. 8 tibi habe V. 9 o om. V. qualecumque quidem (ita w) est, patronei ut ergo Bergk. q. quod, o patrone, per te Hand. II Interuallum in V. 6 karum V. 8 ita nos. c. ut cum g. acquiescet a. V, edd. aliis alia placuerunt.

B

ΙΟ

5

5

« ZurückWeiter »